Text List

Dubia

Dubia

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo quaeritur de situ huius partis. Videtur enim quod sacramentum Matrimonii deberet primo situari sive primo de eo tractari. Primum quidem, quia prius est quod animale, deinde quod spirituale ; sed Matrimonium respicit statum animalem, alia spiritualem : ergo etc. Item, Matrimonium est primo inter omnia institutum : ergo primo debuit de eo determinari.

Respondeo : Dicendum quod, sicut tactum est, sacramenta non ordinantur secundum statum perfectfonis vel imperfectionis nec secundum tempus institutionis, sed ordinantur secundum comparationem ad statum hominis indigentis his sacramentis. Et quoniam quinque prima sacramenta respiciunt indigentiam in se principaliter, sed duo ultima sunt ad alterum, scilicet Ordo et Coniugium ; Coniugium inter cetera minus habet de proprietate sacramentorum Novae Legis et minus de perfectione, cum nunc temporis sit indulgentia : ideo recte post alia determinatur de ipso. Et sic patet responsio ad obiecta.

Dub. II.

Item, quaeritur de hoc quod dicit : Sub praecepto dictum est hominibus : Crescite et multiplicamini etc. Cum illud idem dictum sit bestiis, quae non sunt rationis capaces, quomodo tale praeceptum potuit dari ?

Respondeo : Dicendum quod homini fuit et benedictio et praeceptum et morale et sacramentale : benedictio ratione potentiae in generando, sed praeceptum ratione capacitatis in ratiocinando, sed praeceptum sacramentale ratione coniunctionis indivisibilis in significando. Ex hoc patet quod bestiis solum fuit benedictio illud verbum, quia non sunt rationis capaces ; patet etiam quod non fuit sacramentale nisi ratione institutionis Matrimonii in coniunctione Adam et Evae, quae postmodum est secuta.

Dub. III.

Item, quaeritur de hoc quod dicit : De minoribus bonis est Coniugium, quod non meretur palmam. Videtur enim falsum, quia omne quod fit ex caritate, meretur palmam ; sed aliquis potest ex caritate contrahere et uxorem cognoscere : ergo etc.

Respondeo : Dicendum quod illud verbum aut intelligitur solum quando quis utitur Coniugio ad vitandam fornicationem, aut intelligitur de palma secundum quod dicit quamdam superexcellentiam ad meritum, quantum ad aureolam sive quantum ad fructum sexagesimum.

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit : De minoribus malis, id est venialibus, est coitus qui fit causa incontinentiae. Videtur enim falsum dicere quia incontinentia est peccatum mortale : ergo et concubitus qui fit propter incontinentiam est mortale peccatum.

Respondeo : Dicendum quod concubitum fieri causa incontinentiae dupliciter potest intelligi : aut ut incontinentia intelligatur ut aspernanda, aut ita ut intelligatur ut assequenda sive prosequenda ; et primo modo intelligit Magister, secundo modo opponit. Utrum autem sit peccatum in eo qui sic coire intendit, infra melius patebit.

PrevBack to TopNext