Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum Matrimonium sit coniunctio maris et feminae.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : Per rationem, quam ponit Magister in littera : "Matrimonium, inquit, est maris et feminae coniunctio".
Et quod ita sit, ostenditur ratione. Solo viro existente, non est Matrimonium ; similiter sola muliere existente, non est Matrimonium : ergo Matrimonium est in simultate et in coniunctione unius ad alterum.
Item, nihil absolutum est unum in duobus subiectis ; sed Matrimonium unum est in viro et femina : ergo non dicit quid absolutum, sed relatum. Sed illud, quodcumque sit, cum non sit disparitas, sed conformitas, non est disiunctio, sed coniunctio.
Item, illud ad quod consequuntur ista tria bona, scilicet fides, proles et sacramentum, est recte Matrimonium ; hoc autem est coniunctio maris et feminae, ubi est fides in singularitate, proles in fecunditate et significatio in insolubilitate : ergo etc.
Contra : Multiplicato superiori essentiali, multiplicatur inferius : ergo, si Matrimonium est coniunctio, quoties vir et uxor coniunguntur, toties Matrimonium contrahitur, et ita inter eumdem virum et eamdem mulierem erunt plura Matrimonia ; quod si falsum est, ergo etc.
Item, nullum sacramentum iteratur super eamdem materiam : ergo, si Matrimonium est coniunctio viri cum muliere, ex quo semel coniungitur, non debet amplius coniungi cum eadem. Sed hoc est falsum et inconveniens :, ergo etc.
Item, omne sacramentum est signum sensibile ; sed nulla relatio est signum sensibile, coniunctio autem maris et feminae est relatio : ergo coniunctio talis non est signum, ergo nec sacramentum : ergo, a simplici conversa, nullum sacramentum est coniunctio, ergo nec Matrimonium.
Conclusio
Matrimonium recte dicitur coniunctio maris et feminae
Respondeo : Dicendum quod Matrimonium secundum genus remotum est signum ; specificatio autem vel descensus ad genus inferius accipitur secundum comparationem ad signatum ; unde, cum signatum in hoc sacramento sit coniunctio Christi et Ecclesiae, et coniunctio non potest melius significari quam per coniunctionem exteriorem, sicut Baptismi ablutio per ablutionem aquae exteriorem : ideo, sicut Baptismus dicitur ablutio, sic Matrimonium dicitur essentialiter et secundum genus suum coniunctio. Et nota quod sicut in ablutione Baptismi est aliquid permanens, sicut impressio characteris interior, et aliquid transiens, ut lotio exterior, utrumque dicitur Baptismus : sic in Matrimonio est aliquid permanens, et hoc est vinculum, per quod ligantur vir et mulier, quantumcumque exterius separentur ; et est aliquid transiens, sicut coniunctio primo facta per verbum exterius vel per exteriorem actum ; et utraque dicitur Matrimonium, et utraque est coniunctio. Et ideo recte Matrimonium coniunctio dicitur et est, sicut rationes primae ostendunt.
Ad rationes
Ad illud quod obicitur, quod multoties coniunguntur, dicendum quod quaedam coniunctio dicitur vinculum, quaedam facit vinculum, quaedam est usus vinculi. Dico igitur quod prima et secunda, quia respiciunt substantiam Matrimonii, non iterantur, sed solum tertia ; et ad multiplicationem illius non sequitur multiplicatio Matrimonii, quoniam non est genus in essendo, sed actus in utendo sive usus in agendo.
Et ex hoc patet sequens, quia non est iteratio sacramenti ; et sicut frequenter manducare corpus Christi non dicit sacramenti iterationem, sed usum, sic in proposito intelligendum, licet non sit simile omnino, quia quod semel manducatum est, iterum manducari non potest ; sed haec mulier, quae semel cognita est, iterum cognosci potest.
Ad illud ergo quod obicitur, quod est signum sensibile, dicendum quod sicut similitudo corporalis sensu percipitur, non ratione sui, sed ratione qualitatum in quibus est assimilatio, quae sensu deprehenduntur ; sic intelligendum est in proposito quod, quamvis coniunctio secundum se non sit perceptibilis ut relatio, est tamen ratione eorum quae coniunguntur, ut viri et mulieris, et ratione signi in quod vel per quod coniunguntur.
4-5. Ad illud quod quaeritur, utrum sit corporum an animorum, dicendum quod animorum in corporibus, quia est coniunctio ratione utentium et habentium sexus distinctos ; illa autem coniunctio, quae respicit totum coniunctum et est Matrimonium essentialiter, non est affectio animorum vel approximatio corporum, sed quoddam vinculum obligatorium, quod non perimitur, sive affectu sive corpore separentur. Et per hoc patet responsio ad ultimum.