Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Quid sit Matrimonium nomine.

Secundo quaeritur, quid sit nomine.

Rationens principales

Et quod Matrimonium debeat hoc vinculum appellari, ostenditur : Primo per iura canonica et civilia, quae sic appellant, et Magister sic appellat in littera, et multiplex ad hoc adduci potest auctoritas. Unde Augustinus, Contra Faustum, libro XIX: "Matrimonium ob hoc dictum est ; quod non ob aliud debeat femina nubere nisi ad hoc ut mater fiat".

Item, ratione videtur, quia in aliis sacramentis denominatio fit a materia vel a materiali. principio, sicut patet, quia Baptismus lavacrum dicitur ab aqua lavante magis quam a verbo ; sed in hac coniunctione maris et feminae, femina est per modum materiae : ergo videtur quod per illam debeat denominatio fieri.

Item, quando relatio vel comparatio est inter extrema aliqua, si recte denominatur, ab eo debet denominari in quo maior est dependentia ; sed mulier magis indiget coniungi viro quam e converso : ergo talis coniunctio potius debet denominari a muliere quam a viro.

Item, relatio aequiparantiae potissime ei appropriatur, in quo est consummatio illius, sicut aequalitas et similitudo appropriatur Filio, pro eo quod dat praeintelligere principium a quo, Patri autem unitas appropriatur. Ergo, si vir primo creatus est unicus, et post mulier facta ut ei coniungeretur ut adiutorium, et hoc per Matrimonium, ergo hoc vinculum debet appellari Matrimonium.

Contra : In omnibus denominatio debet fieri a digniori ; sed in coniunctione carnali sive matrimoniali dignius extremum est vir quam mulier, quoniam caput mulier est vir : ergo etc.

Item, quaero, secundum quod genus causae sit ista denominatio. Si secundum genus causae finalis, sed mulier propter virum facta est, non vir propter mulierem : ergo potius debet denominari a patre. Si secundum genus causae efficientis, sed efficiens est activum principium, et principium activum in coniunctione maris et feminae est vir : ergo potius debet denominari a viro. Si secundum causam materialem, sed non vir ex muliere, sed mulier de costa viri. Si secundum causam formalem, cum magis teneat rationem formae vir, sicut dicit Philosophus quod m "ateria appetit formam sicut mulier appetit virum", videtur quod a viro debeat denominari.

Item, coniunctio maris et feminae est relatio aequiparantiae ; sed relatio talis respicit utrumque extremum aequaliter, et talis relatio non magis denominatur ab uno quam ab altero : ergo non magis a patre quam a matre.

Item, denominatio rei non debet fieri ab eo quod accidit et abesse potest ; sed vinculo tali sive sacramento frequenter deest proles, ergo et maternitas : ergo, cum falso talis mulier dicatur mater, falso tale vinculum dicitur Matrimonium.

Conclusio

Matrimonium habet quatuor etymologias, inter quas potissima est matris munium

Respondeo : Dicendum quod aliqui voluerunt dicere quod istud vinculum sive coniunctio nec denominatur a patre nec a matre, sed, cum sit vinculum unum, denominatur ab utroque, in quantum uniuntur ; et quoniam pater et mater sive vir et mulier uniuntur ut sint una materia prolis, ideo hoc sacramentum Matrimonium appellatur, non a matre, sed a materia et monos, quod est unum ; inde matrimonium quasi una materia. Sed, licet istud videatur probabiliter dici, tamen est contra Isidorum, in IX libro Etymologiarum, ubi dicit quod "Matrimonium dicitur a matre" ; unde matrona dicitur quae iam nupsit, et est dicta matrona quasi mater nati. Unde, sicut ibidem colligitur, hoc sacramentum appellatur coniugium, appellatur et nuptiae, appellatur et Matrimonium. Et hanc triplicem denominationem habet secundum triplicem comparationem sive considerationem. Potest enim considerari secundum id quod est ; et sic dicitur coniugium, quasi commune iugum, quia mutuum est vinculum et mutua potestas ; et hoc dicit Isidorus, in IX Etymologiarum. Aut secundum signum, in quo apparet ; et sic dicitur nuptiae, quasi a nubibus, quia nubentes operiri solebant et eorum capita velabantur ; unde est nomen translatum. Aut secundum fructum ad quem perducit ; et quoniam perducit ad bonum prolis, ideo Matrimonium appellatur. Magis autem bonum prolis per matris nomen datur intelligi, quia mulier propter procreationem liberorum facta est ; unde facta est in adiutorium viri ; et quia in procreatione prolis magis incumbit sibi labor.

Unde nota, quod Matrimonium quatuor habet etymologias secundum nomen matris : uno enim modo dicitur Matrimonium, quasi matris nomos, id est lex ; quia, ut dicit Augustinus, Contra Faustum, ad hoc debet femina nubere etc. Secundo modo, quia matrem monet, ut servet foedus contra luxuriam ; contra quod dicitur Proverbiorum 2, 11 : "Reliquit ducem pubertatis, et pacti Dei" etc. Tertio modo, quia matrem munit ac defendit tum per virum, tum per prolem, quia mulier indiget defensore, Isaiae 1, 17 : Defendite viduam. Quarto, Matrimonium dicitur matris munium, id est matris officium, pro eo quod prolis enutritio et acquisitio maxime spectat ad mulierem in concipiendo, in portando, in pariendo, in nutriendo, in compatiendo ; unde sicut possessio dicitur patrimonium, quia paterna sollicitudine acquiritur, sic prolis acquisitio Matrimonium est ; et haec est potissima inter omnes etymologias.

Ad rationes

1-2. Ad illud ergo quod obicitur, quod a digniori debet fieri denominatio, dicendum quod denominatio est a fructu ventris, et ita a digniori. Sed non fit denominatio a muliere, secundum quod mulier, sed secundum quod mater ; et per hoc patet sequens, a quo genere causae sumitur, quia a causa finali, a qua maxime debent sacramenta denominari.

Ad illud quod obicitur de relatione aequiparantiae, dicendum quod vinculum illud in se consideratum aequaliter respicit utrumque extremum, sed relatum ad effectum, non ; et hic fit denominatio per comparationem ad effectum.

Ad illud quod obicitur, quod non semper habent prolem, dicendum quod non fit denominatio ab eventu, sed ab intentione, propter quam principaliter institutum fuit sacramentum ; et ideo non est ibi falsitas nec vanitas.

PrevBack to TopNext