Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum consensus sit causa Matrimonii.
Rationes principales
Quantum ergo ad primum ostenditur quod consensus sit causa Matrimonii : Per Chrysostomum, qui dici quod "Matrimonium non facit coitus, sed voluntas".
Item exemplo probatur, quia inter Mariam et Ioseph fuit Matrimonium, et tamen non intervenit nisi consensus.
Item ratione probatur, quia maioris libertatis est pactio coniugalis quam servitutis ; sed solo consensu aliquis facit se servum : ergo solo consensu. potest fieri alterius coniux.
Contra : Nihil est causa efficiens sui ipsius ; sed Matrimonium non est aliud quam consensus, quia ille est signum coniunctionis Christi et Ecclesiae : ergo consensus non est causa efficiens Matrimonii.
Item, "si propositum est causa propositi, et oppositum oppositi". Ergo, si consensus est causa Matrimonium constituens, dissensus est destruens ; sed Matrimonium non destruitur per dissensus hominum : ergo nec per consensum constituitur.
Conclusio
Consensus utriusque personae est causa proxima matrimonii, sed simul cum institutione divina
Respondeo : Dicendum quod sicut Baptismus dupliciter dicitur : uno modo, prout comprehendit exteriorem ablutionem et interiorem characteris impressionem, alio modo pro interiori charactere ; sic Matrimonium uno modo comprehendit vinculum et exterius signum, et sic Matrimonium est consensus expressus, non eius effectus ; alio modo, prout stat pro vinculo interiori. Huiusmodi autem vinculum habet causam primam et habet causam proximam prima est divina institutio, proxima est humana pactio, quae est in convenientia consensuum duorum, scilicet maris et feminae. Et ideo dicendum quod consensus est causa : Matrimonii, sed non tota, immo cum institutione divina ; consensus autem.non alterius, sd utriusque personae.
Ad rationes
2-3. Ad illud quod obicitur, quod si oppositum non est causa oppositi etc., dicendum quod est causa efficiens et conservans et est causa solum efficiens, non conservans, sicut patet, quia sol est causa luminis primo modo, cultellus causa vulneris secundo modo. Sic Matrimonium. habet causam efficientem consensum, sed non conservantem. Est ergo consensus causa ut Matrimonium fiat, non ut permaneat. Similiter oppositum consensus, id est dissensus, non est causa dissolvens factum, sed impediens ne fiat.
Ad illud quod obicitur, quod non uniuntur, dicendum quod est uniri et in obiecto et in subiecto et est uniri in effectu. Dico ergo quod, quamvis duo consensus non uniantur in subiecto nec in obiecto, uniuntur tamen in effectu qui surgit ex illo mutuo consensu. Dum enim haec vult illum in virum ; vult esse uxor eius ; et dum ille hanc in uxorem, efficitur vir eius. Et si tu obicias quod non uniuntur in effectu, nisi etiam uniantur in obiecto, dico quod uniuntur in effectu secundario et in obiecto.