Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum ad contrahendum Matrimonium sufficiat consensus vocalis absque mentali.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : Primo per illud quod dicit Magister in littera : "Si verbis explicant quod tamen corde non volunt, obligatio illa verborum quibus consentiunt, dicentes : accipio te in virum, Matrimonium facit".
Item, hoc ostenditur ratione in simili, scilicet in iuramento, quia quacumque arte verborum quis iuret, in ea significatione Deus accipit, in qua accipit ille cui iuratur , sicut dicit Isidorus. Ergo in Matrimonio similiter videtur quod Deus accipiat in illa intentione in qua accipit coniux : ergo, si coniux credit per verba illa ipsum vere consentire, talis consensus facit Matrimonium, et sic etc.
Item, Ecclesia iudicat Matrimonium esse, quandocumque aliquis contrahit cum aliqua per verba de praesenti in publico ; et si dicat se non intendisse, nihilominus sententiat ipsum debere reddere quod exigit ius Matrimonii. Ergo, si Ecclesia recte iudicat et non credit illi, cum credendum sit homini ferenti testimonium contra se, sine consensu cordis, solo consensu exteriori est Matrimonium.
Item, hoc pro regula in canone habetur, quod fraus et dolus nemin debet patrocinari. Si ergo iste dolose agit in consentiendo ore non corde, non debet sibi dolus eius suffragari : ergo ita obligat sicut si corde et ore consentiret.
Item, hoc videtur ratione deducente ad inconveniens. Si enim requiritur interior consensus, cum nemo de illo sit certus nec esse possit, nemo scit utrum Matrimonium contraxit : ergo quotiescumque debitum petit vel reddit, discrimini se committit.
Item, esto quod quis contrahat cum duabus per verba de praesenti, primo cum una et postea cum alia, nescit quae istarum interius consenserit : ergo nescit quae sit eius uxor vera ; sed tenetur uxori verae debitum reddere : ergo videtur talis perplexus esse.
Contra : Innocentius, in quadam decretali, De sponsalibus, libro IV, respondens cuidam casui in hac materia, ubi defuit interior consensus et vir mutavit sibi nomen, dicit quod non est Matrimonium ; et ratio, quam assignat in fine, his verbis continetur : Quia dolus affuit et defuit omnino consensus, sine quo nequeunt cetera foedus perficere coniugale.
Item, in alia decretali proxima ante illam, dicit : Pueri ante annos legitimos per verba sola non contrahunt, cum intelligantur minime consentire
Item, hoc ratione videtur, quia in aliis sacramentis, sicut in Baptismo, ad hoc quod sit sacramentum, necessario requiritur intentio dispensantis, sicut supra ostensum est in Baptismo, in his qui ioculariter baptizant. Ergo pari, immo multo fortiori ratione in Matrimonio, cum ad hoc sacramentum requiratur consensus maximae libertatis.
Item, quandocumque in sacramento deficit illud quod tenet rationem medii inter rem et signum, nihil factum est, ut puta, si in Baptismo non imprimatur character et in Eucharistia non sit corpus Christi verum ; sed in hoc sacramento locum medii tenet consensus animorum : ergo quando ille deficit, irritum est Matrimonium.
Item, quandocumque aliquid constat ex aliquo tamquam materiali et ex aliquo tamquam formali, quodcumque deficiat, et ipsum deficit ; sed sacramentum Matrimonii est tale : ergo, cum solus consensus animorum sit dispositio, et forma verborum sit complementum, quodcumque deficiat, non erit sacramentum : ergo etc.
Conclusio
Si dees interior consensus, non est matrimonium verum in foro conscientiae et poenitentiali; licet in foro iudiciali secundum allegata iudicetur, hoc esse matrimonium
Respondeo : Dicendum quod est loqui de Matrimonio dupliciter : aut in facie Ecclesiae aut in foro conscientiae secundum duplex forum, scilicet iudiciale et poenitentiale ; et secundum hoc est dupliciter iudicare, quia in foro iudiciali iudicatur secundum allegata, in foro poenitentiali secundum veritatem et conscientiam. Si ergo in foro poenitentiali loquamur, quia hoc est iudicium secundum veritatem et in conspectu Dei, dicendum quod, sicut dicunt doctores nostri, nec est Matrimonium nec Matrimonium iudicandum. Et, cum sit multiplex ratio, haec tamen est praecipua : quia in omnibus sacramentis requiritur intentio voluntaria faciendi quod facit Ecclesia ; quia ergo talis secundum veritatem non intendebat contrahere Matrimonium, non fuit sacramentum. Si autem loquamur in foro iudiciali, ubi secundum allegata oportet iudicari, et probari potest consensus per verba exteriora, in quibus non apparuit evidens dolus, Matrimonium iudicatur. Sed tamen Ecclesia decipitur, sed non est deceptio contra iustitiam, quia non est ibi ignorantia iuris, sed facti. Ergo, si sit consensus exterior sine interiori, non est Matrimonium secundum veritatem nec secundum divinum iudicium nec secundum conscientiae forum, quamvis esse videatur et iudicetur secundum iudicium ecclesiasticum.
Ad rationes
Ad illud quod primo obicitur de Magistro, patet responsio, quoniam loquitur secundum forum ecclesiasticum.
Ad illud ergo quod obicitur de iuramento, similiter potest dici quod secundum humanum iudicium obligatur ; si tamen dicatur obligari secundum Deum, hoc est propter hoc quod Deus talem reputat dignum poena periurii, sicut et illum qui iuramentum non implet, et hoc propter suam fraudem.
Ad illud quod obicitur de iudicio Ecclesiae, dicendum quod Ecclesia fallitur ; et quamvis contingat ipsam seduci a veritate rei, non tamen recedit a veritate iustitiae, quia debet iudicare secundum allegata. Et si tu obicias mihi, quod in foro iudiciali contra se ipsum allegat, et unicuique credendum est ferenti testimonium contra se, dicendum quod, quia Ecclesia habet testimonium in contrarium, et quia etiam tale testimonium certitudinis est in praeiudicium causae matrimonialis, quae maxime favorabilis est : ideo talis viri testimonium non auditur, tamen et sibi creditur in foro poenitentiae sive conscientiae, ubi creditur homini confitenti suam turpitudinem, quia nihil ibi dicendum est nisi turpitudo.
Ad illud quod obicitur, quod fraus non debet alicui patrocinari, dicendum quod duo sunt ibi, scilicet verbi dolositas sive falsitas et vera carentia consensus. Verbi dolositas non patrocinatur, immo obest in omni foro, sive iudiciali sive poenitentiali, quia utrobique vel punitur vel pro obligatione reputatur. Sed vera carentia haec est, quae suffragatur in conspectu Dei, ut verum Matrimonium non sit.
5-6. Ad illud, quod nemo scit utrum interius consentiatur, dicendum quod, quia de quolibet praesumendum est bonum nisi manifestus dolus appareat, de quolibet praesumendum est quod corde consentiat, si ore exprimat, nec est aliud credendum. Et si non sit ita, ignorantia facti in altera persona, quae ignorat, coitum excusat - sicut Iacob excusatur in hoc quod cognovit Liam, quia credebat cognoscere suam - nec committit se discrimini nec perplexitati. Quia enim prima credi debet consensisse, ideo ei adhaerendum est et debitum reddendum. Et sic patet totum.