Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum sacramentum Baptismi debuerit institui in aqua.

Primo ergo quaeritur, utrum sacramentum Baptismi debuerit institui in aqua. Et quod sic, ipsum factum Domini ostendit.

Rationes principales

Sed quod non, videtur ratione : Quia Baptismus est signum sepulturae Christi, sicut dicitur ad Romanos 6, 4 : "Consepulti enim estis" etc. Ergo si sepultura Christi fuit in terra, non in aqua, videtur quod similiter debuerit Baptismus institui in terra.

Item, sacramenta Veteris Legis fuerunt signa sacramentorum Novae Legis, et in illis praefigurata sunt ista ; sed sacramenta Veteris Legis fiebant vel in eis quae habebant ortum a terra, ut sacrificia et decimationes, vel in aliquo terreo, ut circumcisio, quae fiebat cultello petrino : ergo, si fuerunt convenientia signa horum, erga sacramenta Novae Legis, maxime Baptismus, debuerunt institui in terra, non in aqua.

Item, si dicas quod debet fieri in aqua propter expressam significationem gratiae ; sed contra : liquor olei expressius significat gratiam quam aqua : ergo magis debuit institui in oleo quam in aqua.

Item, dicitur Apocalypsis 1, 5 : Lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Ergo, si in Baptismo est lavatio a peccatis et significat illam ablutionem factam per sanguinem Christi, ergo magis debuit institui in sanguine.

Item, quaeritur : quando Dominus instituit sacramentum Baptismi ?

Conclusio

Baptismus convenienter in aqua institutus est

Respondeo : Dicendum quod sacramentum Baptismi est maxime efficax et maxime necessarium inter alia sacramenta : efficax, quia in eo imprimitur charader, qui disponit animam ad susceptionem luminis gratiae, ut transparentia vitrum ad susceptionem luminis corporalis ; datur etiam gratia mundificans animam ; datur etiam illi gratiae actus temittendi ardorem concupiscentie. Sed quia haec oportuit dari in eo signo quod sua proprietate multiplici haec omnia designaret, tale autem est aqua, quia transparet et est pervia lumini, et ideo characterem significat ; et iterum abluit et mundat inter omnes liquores, et ideo significat gratiam mundantem ; item infrigidat, ideo significat remissionem ardoris concupiscentiae : conveniebat ergo maxime aqua Baptismatis sacramento ob efficaciam.

Similiter etiam propter necessitatem. Quia enim sacramentum est a quo nemo absolvitur et in quo omnes communicant, necesse fuit institui in liquore qui est communis apud omnes et in quo abundant pauperes et divites ; talis autem liquor est aqua : ideo etc.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur, quod signat sepulturam, dicendum quod non tantum signat Domini sepulturam, immo etiam gratiam quam donat ; et quia in immersione in aquam utrumque signatur, in terra autem non signatur gratia mundans, cum sit faex elementorum, ideo etc.

Ad illud quod obicitur de Lege Veteri, dicendum quod, sicut dicit Apostolus, omnes qui fuerunt in Lege, fuerunt sub maledicto usque ad adventum Christi, qui factus est pro nobis maledictum, ut a maledictione nos liberaret ; et quia terra fuit maledicta homini, non aqua, Genesis 3, 11, in huius signum sacramenta illa erant ex his quae sunt ex terra ; non sic autem sacramenta nova, quia ista est lex benedictionis. Praeterea, Lex Vetus et maxime Moysi fuit onerosa ad confringendum duros, et ideo in duris, ut in cultello petrino et in effusione sanguinis, remedium habebant ; sed Lex Nova est suavitatis et amoris : ideo datus in aqua, quae cedit facile.

3-4. Ad illud quod obicitur de oleo et sanguine, patet responsio, quia nec conveniunt significationi efficaciae, cum non mundent, nec necessitati, cum non omnes eis abundent.

Ad illud quod quaeritur ultimo : quando est institutum ? ex Scriptura potest videri, quae de hoc in multis locis loquitur : Propter quod notandum quod Dominus Baptismi sacramentum primo insinuavit instituendum, secundo instituit, tertio confirmavit institutum. Insinuavit quidem facto et verbo : facto, cum baptizatus esset a Ioanne in aqua, ostendit ceteros credentes in aqua fore baptizandos. Insinuavit verbo, cum praedixit Nicodemo, Ioannis 3, 5 : "Nisi quis renatus fuerit ex aqua" etc. - Instituit autem, cum ipse baptizare coepit per discipulos, Ioannis 3, 22 : "Post haec venit Iesus in terram Iudaeam et baptizabat" ; et tunc instituit facto et verbo, quia dicitur ibidem : baptizabat, etsi non ipse in propria persona, tamen discipuli in sua praesentia, secundum quod ipse volebat ; et rursus, discipulos misit ad praedicandum et baptizandum binos, Lucae 10, 1, sicut dicit Magister in littera. Confirmavit autem Baptismum facto et verbo : facto, cum de latere eius non tantum profluxit sanguis, verum etiam aqua in ipsa passionis consummatione. Verbo autem confirmavit, quando post resurrectionem discipulos ad baptizandum omnes et singulos misit, Matthaei ultimo, 19. Et sic patet quomodo diversimode loquitur Scriptura.

PrevBack to TopNext