Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum ex institutione Baptismi aliqua vis sil collata aquis.
Et quod sic, videtur : Lucae 3, 21 : "Baptizato Iesu", Glossa : "Dominus baptizatus est, non mundari indigens, sed tactu mundae carnis suae aquas mundans, ut vim abluendi habeant". Ergo, si vis abluendi est aliqua vis, patet quod aquis collata est aliqua vis.
Item, habetur De consecratione, distinctione IV : "Numquam aquae Baptismi purgare credentium peccata potuissent, nisi contactu Dominici corporis sanctificata fuissent".
Item, ratione videtur, quia omnis operatio egreditur a substantia mediante aliqua virtute. Ergo, cum aqua tangendo corpus abluat animam, hoc est ab aqua virtute aliqua mediante ; sed non naturali : ergo data est aquis aliqua virtus in Baptismi institutione.
Contra : Si data est aliqua virtus aquae, quaero quomodo data ; et dicit Glossa quod contactu carnis Domini. Si ergo per contactum carnis Dominicae, ergo habent ipsam, omni alio circumscripto : ergo, si.quis immergeretur in aquam sine, omni verbo, aqua regenerabit eum ; quod falsum est. Si tu dicas quod simul est in aqua et verbo, obicitur tunc, quia haec differunt substantia et natura, ergo operatione et virtute : ergo non potest una virtus esse in utroque.
Item, si munda caro Christi contulit illam vim, sed frequenter tetigit aquas, ut quando puer lavabatur et quando lavabat manus ; et ubi eadem causa, ibi idem effectus : ergo ante contulit quam baptizaretur.
Item, si contactu carnis, ergo solum illae aquae virtutem habent quas Christi caro tetigit, non ergo omnis aqua. Si dicas quod virtus illa derivata est in alias aquas ; ergo, cum derivatio a corpore in corpus non fiat nisi per continuum, nullo modo poterit pervenire ad aquas illis aquis discontinuas : ergo idem inconveniens.
Conclusio
Probabilis et intelligibilior est opinio, quod aquae baptismali non aliqua proprietas absoluta addita sit, sed tantum ordinatio ad hominem regenderandum
Respondeo : Dicunt aliqui quod Dominus contactu mundissimae carnis suae vim contulit aquis, quam non habebant ; et vis ista fuit aliqua proprietas absoluta ; et haec proprietas fuit aquae melioratio et reductio ad statum primum, in quo erat ante hominis lapsum, quia post lapsum omnia elementa sunt deteriorata, ut habitatio congrueret habitatori deteriorato. Sed quia. homo per aquae sacramentum meliorari debebat et resurgere, ideo aqua meliorata.et ad primum statum reducta est ; et hanc vocant illam vim. Sed ista positio non potest stare. Primo, quia haec vis dicitur vis ad regenerandum ; sed hanc non habebat aqua in statu innocentiae, quia non erat opus regeneratione ; unde illa melioratio nihil facit ad rem. Praeterea, si aqua est meliorata, et non alia elementa, ergo videtur quod ordinatio elementorum sit dissipata, cum necesse sit quod habeant debitam proportionem.
Et propterea dicunt alii quod collatio vis regenerativae non est aquae melioratio vel purificatio, sed alicuius virtutis supernaturalis collatio, quae non est data aquae secundum esse perfectum, quoadusque veniat verbum, sicut vis immutandi visum non est in colore perfecta nisi superveniente lumine ; et haec supra naturam data est et supra naturam ibi existit, ut effectum habeat supra naturam per voluntatem divinam.
Sed quoniam illud difficile est intelligere quomodo aliquid absolutum, sive secundum naturam sive supra naturam, sit modo in aqua, quod non. erat prius ; et quomodo datum sit contactu carnis etiam aquis remotis : propterea dicendum, sicut tactum fuit supra, quod vis illa non est aliqua : proprietas vel essentia absoluta addita aquae, sed solum ordinatio eius ad hoc quod homo regeneretur. Prius enim omnes liquores erant indifferentes, et poterat, quantum est de se, in aliquo alio liquore baptizari ut in aqua ; sed, cum Dominus voluit mergi et baptizatus est in aqua, iam sola aqua habuit ordinationem ad hoc : et ideo solum in ea potuit fieri Baptismus. Sed quia non instituit Baptismum fieri tantum per immersionem, immo etiam per verborum prolationem et talium verborum, similiter et verba ad hoc ordinavit. Unde et aqua, in quam mersus est, et verba, quae protulit, ulterius habent vim, nec unum sine altero, quia utrumque insimul ad regenerationem obtinendam ordinavit.
Ad rationes
Et sic patent obiecta ad utramque partem, quia prima procedunt de vi ut est ordinatio ad regenerationem ; secunda autem de vi quae est qualitas absoluta. Haec autem vis. non est per transf usionem, sed per institutionem. Unde sicut Dominus non tantum verba quae protulit ordinavit et instituit ad regenerandum, sed etiam omnia consimilia, sic non tantum aquam, quam tetigit, sed omnem aquam specie consimilem est autem omnis aqua omni aquae specie consimilis, et ideo omni aquae contulit. Et est simile : si rex ordinaret quod litterae suae tantum haberent virtutem et efficaciam, quae scriberentur in pellibus caprinis et quae essent scriptae aliquibus determinatis verbis ; et hoc quidem faceret manu sua, scribendo in illo genere pellis : diceretur quod rex illa manu sua efficaciam dedit illi pergameno et omni pergameno eiusdem speciei, etiam quod futurum est usque ad multa tempora ; et hoc per solam institutionem et ordinationem, non per alicuius collationem. Sic intelligendum in proposito, quoniam Dominus tactu carnis mundae dedit vim aquis, non quia munditia transiret a carne in aquam, sed quia, cum Dominus esset mundus, voluit ob nihil aliud in aquam mergi nisi ut illa immersione aqua haberet istam ordinationem. Unde, si aqua crearetur de novo consimilis isti in specie, credo quod eamdem haberet ordinationem et eamdem diceretur habere virtutem.
Et si tu obicias mihi : omnis relatio fundatur super aliquid absolutum, eo quod advenit : ergo si haec ordinatio, quae est relatio, advenit, oportuit aliquid absolutum dari, dicendum quod illud non habet veritatem in relationibus voluntariis, quia nummus, ut dicit Augustinus, sine sui mutatione fit pignus, et similiter haec vox buba sine sui mutatione posset fieri significativa. Similiter et in proposito intelligendum. Et licet utraque harum opinionum sit catholica et probabilis, haec tamen est magis intelligibilis et consona Sanctorum auctoritatibus. Dicuntur enim aquae mundatae et sanctificatae et virtuosae effectae, quia ad sanctificationem animae et munditiam efficaciter sunt ordinatae, non faciendam ab ipsis, sed suscipiendam et dandam in ipsis a Deo ipsi homini baptizando ; et sic exponenda sunt consimilia. Nec est intelligendum quod aliqua : actio sit ab aquis in animam. Sicut enim aquae non habent proprie virtutem, ita nec operationem ; sed earum virtus et actio est efficax ordinatio vel secundum actum vel secundum habitum. Et sic non habent calumniam quae circa haec dicuntur.