Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum Matrimonium consummatum sit insolubile.

Rationes principales

Quantum ad primum, quod tale Matrimonium sit insolubile, ostenditur : Per verbum Domini, Matthaei 19, 6 : "Quod Deus coniunxit, homo non separet". Ergo tales, qui a Deo sunt coniuncti, sunt inseparabiles, quia Deus nullos separat.

Item, quaecumque sunt separabilia, plura sunt ; sed Dominus dicit quod vir et mulier non sunt duo, sed una caro : ergo non sunt separabiles.

Item, hoc ipsum ostenditur per definitionem Matrimonii, quam ponit Magister in littera : Individuam vitae consuetudinem retinens.

Item, hoc Matrimonium est signum unionis Christi et Ecclesiae secundum conformitatem naturae ; sed illa unio est inseparabilis : ergo etc.

Contra : Omne vinculum iterabile, est dissolubile ; sed Matrimonium est iterabile, quia possunt esse secundae nuptiae : ergo est dissolubile.

Item, omne sacramentum perpetuum imprimit aliquod signaculum in subiecto perpetuo ; sed Matrimonium nihil imprimit in animam : ergo etc.

Item, omnis effectus, cuius causa est dissolubilis, ipse est dissolubilis ; sed causa Matrimonii est mutuus consensus, et ille est dissolubilis : ergo etc. Prima patet per illud Chrysostomi, quod eisdem causis, quibus unumquodque construitur, per easdem destruitur.

Item, vir tenetur uxori ex vinculo Matrimonii reddere debitum ; sed ex mutuo consensu possunt se perpetuo absolvere : ergo similiter ex mutuo consensu Matrimonium dividere. Similiter ex lege Matrimonii tenentur insimul cohabitare ; et possunt diversas religiones ex communi consensu intrare : ergo etc.

Conclusio

Matrimonium est vinculum insolubile, extremis manentibus, sed non perpetuum

Respondeo : Dicendum quod Matriinonium est insolubile, extremis. manentibus ; sed ipsis corruptis vel eorum altero, solvitur, quia non manet ligatio nisi etiam maneant quae ligantur. Extrema autem sunt destructibilia, quia sunt extrema ratione sexuum, non animorum ; et quia sexus respicit dispositionem a parte corporis, et ita vitam corporalem : dico quod recte Matrimonium dicitur vinculum insolubile, sed non perpetuum.

Ad rationes

1-2. Et per hoc patet responsio ad duo prima ; obicit enim ac si vinculum esset perpetuum. Ratio autem huius insolubilitatis dispositive venit ab eius significatione, quia significat unionem indissolubilem, scilicet Christi et Ecclesiae secundum conformitatem naturae ; sed effective venit ab institutione, quia sic Deus instituit, ut amplius non solvantur dum vivunt.

Et per hoc patet responsio ad illud de consensu, quia non est tota causa Matrimonii - unde, si esset tata causa, bene obiceret - sed ulterius est ibi divina institutio. Verumtamen illud non bene solvit, pro eo quod si duae causae concurrunt ad eumdem effectum, altera destructa, non manet effectus ; et ideo, si ad Matrimonium cum institutione divina concurrit consensus, videtur etc. Dicendum igitur quod est causa introducens tantum et introducens et conservans. Quando dicitur quod, si destruitur causa, et effectus, verum est de conservante, non autem est verum de introducente tantum ; consensus vinculum illud introducit, non conservat : et ideo, ipso desinente, non desinet. Et ideo patet illud.

Ad illud quod obicitur de redditione debiti et cohabitatione, dicendum quod illud est in potestate coniugatorum, quia uterque habet potestatem super corpus alterius ; et quoniam uterque potest iuri suo renuntiare, inde est quod cohabitatio et debiti solutio potest dividi ; non sic vinculum, quod Deus instituit, quod tenet rationem sacramenti.

PrevBack to TopNext