Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum Matrimonium ratum sit insolubile.

Secundo quaeritur de insolubilitate illius Matrimonii, quod solum est in coniunctione animorum.

Rationes principales

Et quod tale Matrimonium sit insolubile, ostenditur : Quia determinatum est in iure, quodsi quis per verba de praesenti consentiat in aliquam, et post in aliam consentit et carnaliter cognoscit, quod ad primam revocandus est. Ergo primum vinculum fuit insolubile, cum non solvatur per Matrimonium consummatum.

Item, hoc ipsum ostenditur per definitionem Matrimonii praedictam. Si sic dicas quod ei non convenit, obicitur per Hugonem, qui ita definit Matrimonium : Matrimonium est maris et feminae legitimus consensus, individuam vitae consuetudinem retinens.

Item, quod Dominus dixit Matthaei 19, 6 : "Quod Deus coniunxit, homo non separet", aut intelligitur quoad coniunctionem animorum aut corporum. Quod animorum videtur, quia illa copula est sanctior : ergo, si de illa intelligit, videtur quod quoad illani sit inseparabile.

Item, Matrimonium significat quantum ad coniunctionem animorum coniunctionem Dei et Ecclesiae ; sed Ecclesia semel Christo desponsata, nunguam separatur nec separabitur : ergo nec illud Matrimonium.

Item, cum vir consentit in mulierem, transfert potestatem sui corporis in potestatem mulieris, quia tunc ei alligatur : ergo, si non habet potestatem sui corporis, nec intrare religionem nec alii potest se copulare.

Contra : Hieronymus dicit quod Dominus Ioannem vocavit de nuptiis : ergo solvit eum ab uxore ; sed non solvisset, si fuisset ligatus vinculo insolubili : ergo etc.

Item, sacri canones ante commixtionem carnalem dant liberam potestatem alteri ingrediendi. religionem et alteri nubendi post eius ingressum, sicut patet per multa quae habentur in littera ; sed non posset nubere nisi vinculum esset solutum : ergo etc.

Item, anima nunquam in hac vita sic Deo coniungitur, quin possit ab eo separari. Ergo nec sponsus coniungitur inseparabiliter sponsae ante copulam carnalem.

Iuxta hoc quaeritur, si statim post ingressum in religionem est solutum tale vinculum. Et quod sic, videtur, quia alioquin mulier damnum sustineret, quia esset alligata et vir non esset alligatus ; quod non est conveniens, quia ad paria iudicantur. Si autem statim solvitur, sed possibile est ipsum egredi religionem : ergo potest nubere, esto quod uxor alteri nupserit, quod est contra canones. Propter hoc quaeritur : quando solvitur et quare solvitur per vinculum voti, non per vinculum Matrimonii maioris ?

Conclusio

Matrimonium solummodo ratum est insolubile suo modo, cum tantum per solemne votum castitatis solvi possit

Respondeo : Dicendum quod insolubilitas consequitur Matrimonium non tantum consummatum, sed etiam ratum ; et propter hoc etiam ratum est, quia quamdam insolubilitatem habet, licet minorem quam Matrimonium consummatum ; habet tamen sibi competentem sicut et illud. Sicut enim vinculum Matrimonii consummati est insolubile, viventibus extremis vita corporali, nec solvitur nisi morte corporali, sic nec Matrimonium, in quo est coniunctio mentium et animorum, potest solvi nisi homo moriatur spiritualiter huic mundo sive operi carnis ; et hoc fit intrando religionem et emittendo votum castitatis solemne. Ex tunc enim solvitur tale Matrimonium, ex quo spiritualiter moritur ; et hoc probatur per illam decretalem Innocentii, De conversione coniugatorum, Ex parte tua. Concedendum est igitur Matrimonium illud esse insolubile suo modo, cum sit sacramentum, nec separatur ab homine, sed a Deo, cui solemne votum continentiae promittitur.

Ad rationes

1-4. Et ex hoc patent. obiecta praeter ultima.

Ad illud quod obicitur de translatione potestatis, dicendum quod potestas corporis non simpliciter transfertur in Matrimonio rato, sed sub conditione utriusque, scilicet statu et vita manente. Unde dico, quodsi uxor peteret sibi statim debitum, non teneretur reddere ; nec Ecclesia cogeret quod statim redderet, sed saltem dat inducias usque ad duos menses, ultra quod tempus tenetur aut mulieri debitum reddere aut ad vitam aliam se transferre. Tunc ergo est vinculum solutum, cum homo ad vitam aliam est irregressibiliter translatus, et ideo dicitur mortuus.

Et ex hoc patet illud quod ultimo quaeritur, quando scilicet solvitur vinculum, videlicet quando ita ligatur ut non possit redire ad saeculum ; et si uxor instet, necesse habet unum sibi de duobus eligere infra duos menses secundum canones. Et per, hoc patet totum.

PrevBack to TopNext