Divisio textus
Divisio textus
Supra ostendit Magister consensum esse causam Matrimonii. Hic excludit differentias consensuum non efficientium Matrimonium ; et talis est consensus defectivus. Quoniam autem consensus dupliciter potest deficere, scilicet vel ex aliquo exteriori vel ex aliquo interiori, ut puta per errorem vel per coactionem, ideo haec pars habet duas. In prima agit de consensu defectivo exterius. In secunda vero interius, infra, distinctione vigesima nona : Oportet autem consensum coniugalem liberum esse a coactione.
Prima pars tres habet secundum triplicem consensum, sive secundum quod consensus potest tripliciter considerari, scilicet quantum ad tempus, sive in quo sive pro quo fit ; quantum ad alienum testimonium coram quo fit ; et quantum ad terminum in quem dirigitur ; sic haec pars tres habet partes. In prima inquirit Magister de consensu de futuro iuramento firmato, utrum faciat Matrimonium. In secunda de consensu cum testimonio, ibi : Praemissae autem sententiae videtur obviare etc. In tertia quaerit in quam rem oporteat consentire ad hoc quod contrahatur Matrimonium, utrum in carnalem copulam an non ; et hoc ibi : Hic quaeritur, cum consensus de praesenti.
On this page