Text List

Dubia

Dubia

Dub. I

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de ista definitione : Matrimonium est viri et mulieris coniunctio maritalis, individuam vitae consuetudinem retinens. Videtur enim quod ista definitio sit falsa : primum, quia non est necesse coniuges semper simul cohabitare : ergo non est necesse ad hoc quod sit Matrimonium, quod sit ibi individua vitae consuetudo. Item, videtur esse superflua, quia, si est coniunctio maritalis, est indivisibilis : ergo, si hoc clauditur in primo membro, videtur quod superfluat illud addere.

Respondeo : Dicendum quod hic definitur Matrimonium secundum statum perfectum sive consummatum ; ista autem definitio : Matrimonium est maris et feminae coniunctio maritalis, sufficiens est quantum ad esse definiti, et tangitur ibi genus et differentia. Sed quoniam maritalis coniunctio duo implicat in se, scilicet legitimitatem personarum et indivisionem personarum, ideo ad maiorem eruditionem superadditur aliud, scilicet inter legitimas personas etc. ; et non est de esse definitionis, sed explicatio primi membri. Posset tamen dici quod notetur ibi quadruplex genus causae, scilicet formalis, in hoc quod dicitur : coniunctio maritalis ; efficiens, in hoc quod dicitur : viri et mulieris, quae, in quantum consentiunt, se habent in ratione causae efficientis ; materialis, in hoc quod dicitur : inter legitimas personas ; finalis, in hoc quod dicitur : individuam vitae etc., ubi tangitur bonum sacramenti, quod est principale bonum Matrimonii. Et per hoc patent obiecta, quia non est superfluitas nec falsitas, quia non est indivisio quantum ad coniunctum, sed quantum ad sacramentum.

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Si autem verbis explicant quo corde nolunt, si non sit coactio ibi vel dolus etc. Videtur enim male dicere, quia, cum impossibile sit quod aliud exprimatur in ore quam sit in corde, sine dolo, videtur Magister implicare incompossibilia.

Respondeo : Dicendum quod dolus dupliciter potest esse, scilicet expressus exterius per sermonem vel solummodo in corde, sicut intentio iocandi in dando Baptismum potest esse dupliciter : aut ita quod tantum sit in corde, aut ita quod aliquo modo exprimatur in signo exteriori. Sic dolus est in corde, quando exterius facit omnino sicut facit qui simpliciter consentit ; et de hoc dolo Magister non intelligit. Alius est quando per signum exprimitur, sicut in decretali quadam, De sponsalibus, ponitur casus de quodam, qui, cum vocaretur Ioannes, nominavit se Petrum, in consentiendo dicens : ego Petrus, vel aliquid simile ; et tunc manifeste deprehenditur dolus exterius ; et de tali loquitur Magister, non de dolo occulto. Istud autem verbum intelligendum est habere veritatem secundum iudicium in facie Ecclesiae, non secundum veritatem sive in foro conscientiae.

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicitur de Macario, quod eremi solitudinem elegit, utrum sponsa eius fuerit soluta ab eo. Et videtur quod non, quia ivit in eremum : ergo, cum non dederit potestatem suam alii, sed fuerit liberae voluntatis, potuit redire ad saeculum : ergo videtur quod uxor soluta non erat. In contrarium est, quia ipse non peccabat, ergo uxori nihil subtrahebat : ergo illi licebat transire ad secunda vota.

Respondeo : Dicendum quod, quamvis eremitae obedientiam non promittant, tamen, quia personae sunt religiosae, votum continentiae annexum habent ; et ratione assumptionis habitus et more intelligitur in ipso solemnizari votum, maxime si est cum sociis qui voverunt castitatem, et ipse in habitus talis susceptione ad continentiam perpetuam se obligavit.

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Volumus maritum illi, etiam si iam tonsuratus est, reddere, utrum tonsuratus debeat in saeculo remanere. Et quod sic, videtur, quia non absolvitur a voto, immo post mortem uxoris non licet contrahere, immo iterum tenetur continere et compellendus est : ergo videtur quod non sit absolutus a voto solemni : ergo videtur quod tenetur ferre habitum. Contra hoc est, quia hoc esset in contumeliam uxoris : ergo si ipsa non debet puniri, patet etc.

Respondeo : Dicendum quod talis qui intravit religionem, aut intravit uxore nolente et non consentiente, tamen in saeculo existente et contradicente ; et talis non tenetur ad religionem, quia non potuit votum emittere, immo si repetatur, ei reddendus est ; tenetur tamen, quantum in se est, continentiam servare ; unde cum alia non potest contrahere, quia continentiam, quantum in se est, potuit servare, sed non religionem intrare, quia potuit non exigere, sed tenebatur reddere. Aut intrat religionem uxore volente, sed tamen in saeculo remanente ; et talis solvitur a voto non simpliciter, sed ad tempus, nec omnino, sed solum in quantum votum erat in praeiudicium mulieris. Et hoc habetur in quadam decretali, De conversione coniugatorum, Ex parte, ubi scribitur quod, si aliquis vovit castitatem et habitum religionis suscepit uxore consentiente, sed postmodum, ipsa in saeculo remanente, et ipse remansit, illa autem mortua, ille idem postmodum cum alia contraxit. Et hoc quidem non debuit fieri ; unde dicitur quod separandus est ab illa et compellendus est religionem intrare. Et ratio redditur ibi, quia, uxore sua manente in saeculo ; religionem non potuit profiteri, ea tamen sublata de medio, sine periculo salutis votum, quod fecit, non potuit vitiare. Et ita patet quod non tenetur ferre habitum, quamdiu uxor vivit, tum propter scandalum, tum propter uxoris vituperium.

Dub. V.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod ubi est pollicitatio contrahendi matrimonium, sponsi tantum et sponsae sunt. Videtur enim sentire quod non licet sponso transire ad religionem, sponsa nolente, nisi sit sponsio de futuro ; aliter distinctio sua ad propositum nihil videtur valere. Et hoc falsum videtur, sicut habetur in libro III Decretalium, De conversione coniugatorum, ubi dicitur in illa decretali, Verum etc. quod licet alteri intrare, altero invito, et illi licet ad secunda vota transire. Et ratio ibi redditur : quia, cum non fuissent una caro simul effecti, satis potest unus ad Deum transire et alter in saeculo remanere. Item, quod distinctio ista Magistri non solvat, videtur, quia Macarius et Alexius, uterque consenserat de praesenti ; aliter enim non fecissent convivia, ergo licet post contractum matrimonium sponsam dimittere. Et iterum, quod liceat nubere, habetur ex praedicta decretali et per rationem. Si enim ita mulier nondum est effecta una caro, et propter hoc potest vir transire : ergo, si ipsa puniri non debet, aut vir suus est sibi restituendus, aut ipsa potest cum alio contrahere.

Respondeo : Dicendum quod re vera, sicut expresse dicit decretalis illa, licet his qui consenserunt de praesenti ad religionem convolare et alteri licet nubere ; nec est credendum quod Magister velit oppositum dicere ; aliter enim iuri canonico et rationi contrairet, nec in parte ista ei consentiendum esset. Unde distinguunt iurisperiti Matrimonium secundum triplicem differentiam : quoddam enim initiatum, quoddam ratum, quoddam consummatum. Matrimonium initiatur desponsatione de futuro, ratificatur in consensu de praesenti, consummatur in copula carnali. Et ideo praemissae auctoritates intelligi possunt non solum de sponsa, verum etiam de coniuge. Aliquae tamen auctoritates quae sequuntur, intelliguntur de ea quae pure est sponsa ; et propter hoc distinguit Magister duplicem modum desponsandi. Sunt tamen et alii modi, qui infra patebunt.

Dub. VI.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Cui copulatus ad coniugium ulterius ad sacros Ordines non accederet, cum viduam duxerit. Videtur enim male dicere, quia talis non dividit carnem suam nec uxor divisit : ergo in nullo videtur praeiudicare sacramento. Item, talis mulier, si ingrediatur religionem, consecratur ut virgo. Si ergo mulieri nullum praeiudicium generatur, videtur quod nec viro. Contrarium autem videtur dici in littera.

Respondeo : Dicendum quod illud quod dicit Magister et Pelagius, fuit de rigore iuris, non propter obstaculum quod fit ex parte sacramenti directe. Unde secundum nova iura hodie non tenetur, eo quod neuter carnem suam divisit et uxorem habuit virginem, quod attenditur ad perfectionem sacramenti. Et si tu obicias mihi de eo qui contraxit cum aliqua virgine et Matrimonium consummavit, et post contraxit cum alia, quam tamen non cognovit, quod bigamus iudicatur, dicendum quod hoc non est propter defectum sacramenti, sed quia praesumitur contra ipsum de incontinentia ; sicut diaconus, qui contraxit cum secunda in diaconatu - et intellige : conlraxit de facto, quia de iure non potest, ut habetur 28 distinctione, cum opere subsecuto - punitur tamquam bigamus, cum tamen secundum non fuerit Matrimonium.

PrevBack to TopNext