Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum consensus de futuro faciat Matrimonium.

Rationes principales

Circa primum sic proceditur, et ostenditur quod consensus de futuro faciat Matrimonium : Hac ratione : sicut se habet praesens ad praesens, ita futurum ad futurum ; sed consensus de praesenti facit Matrimonium in praesenti : ergo consensus de futuro facit Matrimonium de futuro.

Item, per simile videtur. Sicut qui promittit aliquid in praesenti, obligatur in praesenti, sic qui promittit aliquid de futuro, obligatur pro illo tempore ; sed sicut promissio est causa obligationis, ita consensus est causa Matrimonii : ergo videtur quod consensus de futuro faciat Matrimonium de futuro.

Item, consensus de futuro facit Matrimonium, si carnalis copula subsequatur ; sed carnalis copula non est causa Matrimonii, sed ipsum sequitur : ergo prius fuit Matrimonium quam coirent : ergo etc.

Item, si consentiat de futuro et sequatur stuprum, ita ut non cognoscat affectu maritali, sed fornicario, facit Matrimonium ; sed magis obligat iuramentum quam stuprum : ergo, si consentiat cum iuramento, est ei uxor.

Contra : Iura dicunt quod, si quis in aliquam consentiat per verba de futuro et in alteram per verba de praesenti, secunda est uxor : si ergo unius est una uxor, prima non fuit uxor.

Item, ratione videtur, quia quod futurum est, non est : ergo, cum consentit de futuro, nondum consentit : ergo modo non est Matrimonium. Quod autem nec in illo futuro, patet : simus in illo futuro et ponatur quod tunc non consentiat, non est consensus tunc nec prius fuit : ergo non est Matrimonium nec fuit.

Item, qui semel consentit in aliquam, non debet iterum consentire ad hoc quod fiat Matrimonium ; sed consensus de futuro, cum dicitur : accipiam te in meam, obligat iterum consentire : ergo per verba de futuro non est consensus matrimonialis. Quod se obliget, patet, quia se obligat ad accipiendum in uxorem, et non aliter accipit quam per consensum.

Conclusio

Consensus non facit matrimonium, nisi exprimatur per verba de praesenti

Respondeo : Dicendum quod consensus non facit Matrimonium nisi exprimatur per verba de praesenti. Si enim exprimatur per verba de futuro, in veritate non est consensus tunc, sed promissio de consentiendo. Unde si dicat quis : ego consentiam in te, tunc quidem non consentit, sed se consensurum promittit. Et quia non est ibi consensus, ideo non est Matrimonii contractio ; quia vero est promissio, et ideo obligatio, propterea non Matrimonium, sed sponsalia debent dici ; et haec quidem firmata sunt quando simplici promissioni additur iuramentum. Secundum enim iura cogendus est vir ut mulierem accipiat in uxorem, nisi aliquis casus interveniat qui solvat sponsalia.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur, quod sicut praesens se habet ad praesens etc., dicendum quod verum est. Unde sicut, si consentit hodie, fit hodie Matrimonium, sic, si consentit cras, fit cras. Sed cum nunc dicit de futuro, non consentit, sed consentire promittit ; et ideo non fit Matrimonium, nec de praesenti nec de futuro, sed solum sponsalia contrahuntur.

Ad illud quod obicitur, quod qui de futuro promittit, obligatur ad futurum, dicendum quod verum est, quia promissio est praesens ; unde, cum dicit : ego faciam hoc, actu promittit, et ideo obligatur. Similiter et iste obligatur spondendo ; sed non propter hoc fit Matrimonium, sicut nec promissio est solutio.

3-4. Ad illud quod obicitur de carnali copula, dicendum quod iura praesumunt quod ipse consentit, et hoc per signum expressum exterius, quia. tamquam uxorem cognoscit ; et praesumunt etiam quod tamquam uxorem cognascat, ne reportet commodum de malitia. Unde in veritate si non consentit, sed solum tamquam meretricem cognoscit, Matrimonium secundum veritatem non est. Quia tamen coitus ille cum praecedenti sponsione signum est probabile consensus matrimonialis, ideo Matrimonium est secundum iudicium Ecclesiae, et consulendum est tali quod consentiat, si non onsensit interius in animo.

PrevBack to TopNext