Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum consensus ad tempus faciat Matrimonium.
Secundo quaeritur, utrum consensus ad tempus faciat Matrimonium, ut cum dicitur : accipio te in meam usque ad decem annos.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : Quia hic est consensus viri in uxorem et uxoris in virum, facta expressione per verbum : ergo etc.
Item, hoc videtur ratione, quia sicut se habet simpliciter ad simpliciter, sic secundum tempus ad secundum tempus ; sed consensus simpliciter facit uxorem simpliciter et matrimonium simpliciter : ergo similiter consensus ad tempus facit Matrimonium ad tempus.
Item, sicut aliquis fit servus simpliciter, se subdendo simpliciter, ita etiam fit servus ad tempus, se subdendo ad tempus. Ergo similiter videtur in coniugio, et sic videtur quod ad certum tempus possit fieri Matrimonium.
Item, qui aliquid potest dare simpliciter, potest dare et ad tempus ; sed vir potest dare simpliciter potestatem sui corporis : ergo et ad tempus. Sed non potest potestatem sui corporis dare nisi uxori : ergo potest habere uxorem ad tempus. Si tu dicas quod Dominus instituit ad semper, contra : nihil debet Dominus instituere, quod possit vergere in diminutionem sui honoris vel nostrae perfectionis ; sed si Matrimonium esset temporale, posset quis se totum ad Dei obsequium deputare quando venet : ergo.etc.
Contra : In quadam decretali Gregorii IX, De conditionibus appositis in desponsationibus, dicitur : "Si quis dicat : contraham tecum, donec inveniam aliam honore vel facultatibus digniorem, matrimonialis contractus, quantumcumque sit favorabilis, caret effectu".
Item, ad hoc est definitio Hugonis, qui dicit quod Matrimonium est consensus individuam. vitae consuetudinem tenens.
Conclusio
Ut matrimonium sit validum, oportet simpliciter et ad omne tempus consentire et talem consensum simpliciter exprimere
Respondeo : Dicendum quod ad hoc quod sit Matrimonium, necesse est consensum esse et exprimi simpliciter ; unde dici debet : accipio te in meam ; quodsi alio modo consentiat non est consensus matrimonialis sive coniugalis, sed adulterinus. Unde deficit Matrimonium verum, sive deficiat in corde sive in ore consensus simpliciter ; sed quando in.corde, tunc in conspectu Dei et secundum veritatem ; quando in ore, tunc in facie Ecclesiae.
Ratio autem quare oportet simpliciter consentire et quod nihil valet consensus ad tempus, est quia consensus non facit Matrimonium nisi eatenus quatenus praesupponit divinam institutionem ; divina autem institutio respicit congruam significationem. Si ergo est significatio rei indivisibilis sive coniunctionis, ideo constituit Dominus coniunctionem talem. ad perpetuitatem ; et huic etiam competit dictamen iuris naturalis. Et ideo, si consensus consonat institutioni, necesse est quod sit ad omne tempus, alioquin causa particularis non concordat universali ; et ideo nihil fit, nec consentit in talem ut in uxorem, sed potius ut in concubinam. Et concedendae sunt rationes ad hoc, quia in forma verborum implicatur aliquid quod est contra Matrimonii substantiam.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur, quod sicut se habet simpliciter etc., dicendum quod hoc verum est, ubi contingit reperire secundum quid in utroque extremorum ; sed Matrimonium nullo modo est secundum tempus : et ideo non valet illud.
Ad illud quod obicitur de servitute, dicendum quod non est simile, quia servitutis vinculum potest esse temporale et perpetuum, sed Matrimonium est perpetuum.