Text List

Diviso textus

Diviso textus

Supra egit Magister de consensu qui deficit a parte exteriori. Hic agit de consensu qui deficit defectu interiori, scilicet a ratione voluntarii ; tamen iste et praecedens et interius et exterius deficit, sed hoc per arctationem dictum esse intelligendum est. Consensus autem dupliciter deficit, aut a parte voluntatis per coactionem, aut a parte rationis per errorem. Ideo primo quaerit, utrum consensus coactus faciat Matrimonium. Secundo, utrum erroneus, infra, distinctione trigesima : Nec solum coactio impedit vel excludit consensum etc.

Prima pars habet tres partes. In prima veritatem determinat. In secunda explanat, ibi : Ex bis apparet, coniugia fieri etc. In tertia vero illud quod determinavit circa Matrimonium, applicat ad sponsalia, ibi : Consentire autem probatur, qui evidenter non contradicit.

PrevBack to TopNext

On this page

Diviso textus