Dubia
Dubia
Dub. I.
In parte ita sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit : Si quis promittat alicui et iuret etc ; quaeritur, utrum iuramentum addat ad promissionem. Si enim nihil addit, ergo frustra apponitur ; si addit, ergo firmior est promissio et maius vinculum. Sed contra : maius vinculum superveniens solvit minus, ut votum privatum solvitur per Matrimonium consummatum. Ergo, si aliquis spondeat alicui eum simplici fide, et post alii cum iuramento, videtur quod teneatur ad secundam.
Respondeo : Dicendum quod in his quae sunt eiusdem fori generis, quamvis unum sit maius alio, tamen non solvit. Unde Matrimonium consummatum non solvit ratum, eo quod utrumque est Matrinionium et ligat in facie Ecclesiae ; similiter nec sponsalia solvunt sponsalia, sed Matrimonium sponsalia solvit ; et ideo standum est primae fidei et obligationi. Nam secundum iuramentum nullum est, eo quod contra id est quod fideliter adimplere tenetur ; unde faciendum est secundum illud Isidori: "In malis promissis rescinde fidem": ideo iurando peccavit, sed non peccavit adhaerendo primae.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Non autem sic est, quando iuramentum coniugii praesentis consensus attestatione firmatur. Videtur enim male dicere, quia Matrimonium ante copulam solvitur per votum solemne. Ergo, cum Matrimonium consummatum tantae sit obligationis ut votum, videtur quod similiter solvere debeat.
Respondeo : Dicendum quod non est simile, quia hic sunt obligationes eiusdem generis ; praeterea, uterque vivit mundo ; et iterum, in sequenti Matrimonio fides promittitur et datur mulieri. In voto autem solemni est obligatio alterius generis ; praeterea, moritur homo mundo, quod solvit tale vinculum ; et iterum, fides et obsequium promittitur Deo, cui plus tenemur quam alii : et ideo non est simile. Status perfectionis assumitur ; et ideo tale votum licitum est ac per hoc obligatorium ; secundum autem Matrimonium non est licitum, et ideo nec robur habet nec obligationem. Et sic patet quod non est simile.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod sine benedictione non fit coniugium quantum ad honestatem sacramenti. Videtur enim falsum, quia in secundis nuptiis est sacramentum honestum, et tamen non est benedictio.
Respondeo : Dicendum quod in secundis nuptiis, maxime quando mulier est vidua, non fit benedictio propter defectum sacramenti, sicut infra patebit. Fit autem benedictio et celebratur Missa de Trinitate propter triplex bonum Matrimonii, quod tribus personis appropriatur : bonum prolis Patri, bonum fidei Filio, bonum sacramenti sive vinculi indivisibilis Spiritui Sancto appropriatur.