Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum consensus coactus faciat Matrimonium.

Circa primum ostenditur quod consensus coactus faciat Matrimonium.

Rationes principales

Et quod sic, videtur : Quia Augustinus dicit quod "coacta voluntas voluntas est": ergo cum consensus sit voluntatis, consensus est ; sed "posita causa, ponitur effectus": ergo posito tali consensu, est Matrimonium.

2 Item, hoc videtur ratione, per simile, quia qui baptizari consentit timore mortis, baptizatus est et pro baptizato habetur : ergo similiter est in Matrimonio.

Item, hoc videtur per rationem, quia consensus non potest cogi, sed tantum induci, sed sicut inducitur minis, ita inducitur blanditiis ; sed, si aliquis inductus blanditiis consentiat in Matrimonium, Matrimonium tenet : ergo similiter, si inducitur minis.

Item, qui negat Christum timore mortis, peccat ; sed nullus peccat nisi liber : ergo consentiens in aliquid timore mortis libere, consentit. Sed consensus liber facit Matrimonium : ergo qui consentit timore mortis etc.

Contra : Decretalis, De sponsalibus et Matrimonio: "Cum locum non habeat consensus, ubi metus vel, coactio intercedit, necesse est ut ubi consensus communis requiritur, coactionis materia repellatur". Ergo etc.

Item, consensus matrimonialis signum est coniunctionis animae et Dei ; sed anima non coniungitur Deo consensu coacto : ergo, si signum est congruum, Matrimonium non contrahitur consensu timore coacto.

Item, nunquam anima fit sponsa Dei nisi uniatur per amorem : ergo mulier nunquam fit sponsa viri nisi uniatur per amorem ; sed unio quae est per consensum coactum, non fit per amorem : ergo etc.

Item, in consensu Matrimonii acquiritur potestas in alterutrum : ergo necesse est quod in consentiendo sint aequales ; sed, cum alter cogit alterum ad consentiendum, non sunt aequales : ergo tali consensu non contrahitur Matrimonium.

Conclusio

Consensus coactus vel vi, vel metu cadente in virum constantem non facit matrimonium, nisi post coactionem in carnalem copulam consentiatur.

Respondeo : Dicendum quod consensus coactus potest esse dupliciter, scilicet vi vel metu. Vis est maioris rei impetus qui repelli non potest ; metus est instantis periculi trepidatio. Tunc autem fit vis, quando capitur, ducitur, trahitur invitus vel ligatus, ipso reclamante et renitente ; haec est coactio, in qua non est consensus, et in hac omnino non est Matrimonium. Est et alia coactio per metum, ut cum aliquis minatur mortem vel intentat nisi consentiat ; et de hac coactione distinguunt aliqui, quod talis consentiens aut consentit ore, sed non corde, et tunc non est Matrimonium aliquo modo ; aut corde consentit, quamvis coactus, et tunc Matrimonium est in conspectu Dei, quia voluntas coacta voluntas est ; sed non est in conspectu Ecclesiae, quae praesumit quod talis non consenserit corde ; et ideo sic iudicat et sententiat ut uterque alteri in Domino nubat. Sed certe istud non videtur consentire decretali praedictae, quae dicit quod consensus non habet locum, ubi metus vel coactio intercedit.

Et ideo distinguitur aliter, quod metus duplex est, quidam levis, quidam iustus : iustus, utpote qui in virum constantem cadere potest ; levis est, cum quis parvum malum minatur vel cum talis minatur de quo praesumitur quod. implere non possit ; et talis metus non facit consensum adeo defectivum, quod impediat Matrimonium contrahendum. vel dirimat iam contractum, sed consensus cum tali metu facit Matrimonium. Tunc autem est metus iustus, quando aliquis comminatur damnum mortis, mutilationis, servitutis et stupri ; tunc autem cadit in virum constantem, quando praesumitur probabiliter quod ille qui minatur possit minas implere ; non enim esset timendum, si simplex rusticus minaretur duci. In hoc metu dicunt iura consensum non facere Matrimonium.

Sed ratio huius sumitur a diversis diversimode. Quidam enim dicunt quod hoc est ex indulgentia iuris. Iura enim indulgent tales separari, primum, quia praesumunt consentientem ore non consensisse corde, et quia verbum solum dixit, ut poenam redimeret ; vel etiam ratione finis, quia coacta Matrimonia pessimos exitus consueverunt habere. Alii dicunt quod non ex iuris indulgentia, sed hoc facit defectus perfecti et liberi consensus, qui debet esse in Matrimonio, quia, sicut ostensum est, plenus debet ibi esse consensus ; et hoc videtur probabilius. Si tamen post coactionem in carnalem copulam consensit, ex tunc incipit esse Matrimonium.

Ad rationes

Ad illud ergo quod primo obicitur, quod coacta voluntas voluntas est, dicendum quod verum est ; sed nunquam sufficit talis voluntas ad faciendum bonum nec etiam ad contrahendum Matrimonium, pro eo quod Dominus voluit hoc sacramentum contrahi per consensum liberum, non coactum.

Ad illud quod obicitur, quod qui coactus consentit in Baptismum baptizatur, respondetur quod Baptismus est opus Dei, non hominum, sed Matrimonium est a consensu hominum. Aliter potest dici quod non est simile, quia non tanta libertas ibi requiritur, quanta in Matrimonio ; totum enim esse Matrimonii a consensu causatur.

Ad illud quod obicitur, quod consensus inducitur per blanditias, dicendum quod blanditiae non ita detrahunt de ratione consensus sicut minae, quia blanditiae ad amorem excitant, sed minae ad terrorem.

Ad illud quod obicitur de eo qui negat Christum timore, dicendum quod facilius est peccare quam bene facere, unde plura exiguntur ad construendum bonum quam ad faciendum malum. Praeterea, nullus timor respectu peccati perpetrandi potest nec debet cadere rationabiliter in virum constantem, sed respectu alicuius rei faciendae, quae non est nostrae saluti contraria ; sicut vir constans rationabiliter prius deberet permittere se interfici quam Deum negaret ; sed non rationabiliter ageret, si dimitteret se interfici antequam in aliquid indifferens consentiret ; Matrimonium autem non est de his quae sunt saluti contraria vel contra salutem. Et sic patet quomodo intelligitur de metu qui potest cadere in constantem virum.

PrevBack to TopNext