Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum consentiens in renitentem generet sibi praeiudicium ut non possit cum alio contrahere.
Secundo quaeritur, utrum consentiens in renitentem generet sibi praeiudicium, ut non possit cum alio contrahere Matrimonium.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : Quia "unusquisque potest abrenuntiare iuri suo" ; sed de iure uniuscuiusque est quod possit in aliam personam matrimonialiter consentire ; huic autem iuri homo renuntiat, cum alii per consensum se obligat : si ergo qui consentit in invitum suo iuri renuntiat, patet etc.
Item, potestas proprii corporis transfertur per consensum animi qui praeest ei ; sed unusquisque sibi praeest : ergo, cum consentit in aliquam, potestatem sui corporis ei tribuit : ergo iam non potest dare eam alii.
Item, iste consentit in invitam et renitentem, et postmodum illa consentit ; constat quod, cum illa consentit, Matrimonium ratum existit. Ergo, si mulier virum sibi obligat, non ex hoc quod ipsa consentit, quia consensus unius personae alteram non obligat : ergo hoc est propter priorem consensum, quem ille prius emiserat : ergo prius obligatus erat.
Item, efficacius et intensius consentit, qui non solum favet consentienti, sed etiam consentit et aliam personam ad consentiendum compellit ; sed primus modus consentiendi facit Matrimonium et obligationem inducit : ergo multo fortius secundus.
Item, caritas est vinculum perfectionis, sicut dicitur ad Colossenses 3, 14 ; hoc autem vinculum, quamvis sit perfectum, tamen potest esse unius ad alterum, ita quod non sit mutuum, ita pari ratione et vinculum carnale. Ergo et Matrimonium : ergo videtur quod aliquis possit esse iunctus matrimonialiter : alicui, si in aliquam consentit ; aut e converso, etiam si altera dissentit.
Contra : Matrimonium est maris et feminae coniunctio ; omnis autem talis coniunctio est aequiparantiae retatio ; sed omnis talis requirit convenientiam inter extrema, quia ad minus est inter duos ; unde, si alter duorum desinat esse similis, non est similitudo : ergo, a simili, in Matrimonio, si alter dissentiat, non est Matrimonium nec sponsalia : constat ergo quod nulla est ibi obligatio nec aliquod praeiudicium.
Item, ubi est matrimonialis obligatio, est vir et uxor ; sed, uxor dicitur respectu viri sicut pater respectu filii et e converso : ergo sicut sequitur : iste non est filius huius, ergo iste non est pater huius ; ita bene sequitur : ista non est obligata isti ut uxor, ergo iste non est obligatus isti ut vir ; nec allo modo : ergo etc.
Conclusio
Consentiens in renitentem et in dissensu perseverantem non facit sibi praeiudicium ad consentiendum in aliam personam
Respondeo : Dicendum quod quaerere, utrum consentienti in renitentem fiat praeiudicium, est quaerere, utrum matrimoniale vinculum claudicet, ut ex parte sit solidum et ex parte contritum ; et hoc est quaerere, utrum aliquis sit vir cuius non est uxor, et aliqua sit uxor, quae non habet virum. Et haec in se ipsa quaestio solvitur, pro eo quod in ea opposita implicantur propter naturam matrimonialis vinculi, quod est relativum et mutuum, quod significat ipsa comparatio et relatio uxoris ad virum. Dico igitur quod, quia Matrimonium non potest esse claudum quantum ad vinculum, quod si mulier invita est et in dissensu perseverat tam signo quam corde, nullum est Matrimonium ; nec unus acquirit potestatem aliquam in alterum, pro eo quod in altero extremo defuit consensus. Unde primus non se habet pet modum efficientis sed disponentis ; et ideo, si secundus adveniat, tunc perficit Matrimonium, pro eo quod iam habet consensum mututtm, qui est eius principium completum ; et ex tunc vir obligatur et ei praeiudicium ad consentiendum in personam aliam generatur.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur, quod potest renuntiare iuri suo, dicendum quod huic iuri non renuntiatur nisi per votum aut Matrimonium ; et quoniam in tali consensu non est votum nec est Matrimonium, et nemo est qui accipiat illud ius : ideo ille consensus nullum potest per se praeiudicium generare.
Ad illud quod obicitur, quod potestas transfertur per consensum animi, dicendum, quod in translatione potestatis huius duo sunt, scilicet donatio et acceptio. Quantum ad donationem attinet, hoc est consensu proprii ; quantum ad receptionem, hoc est consensus alieni ; et quia ille non est ibi : ideo non est translatio.
Ad illud quod obicitur, si illa consentiat, dicendum quod tunc incepit obligari, non ratione consensus alieni tantum, sed ratione sui, qui praecesserat in actu et erat in habitu, qui, etsi non obligaret, quia non era qui acciperet : ideo, alieno consensu adveniente, ille consensus habet vim obligandi, quamvis prius non haberet. Posset tamen dici quod in tali casu consensus viri renovari debet vel verbo vel signo.
Ad illud quod obicitur, quod efficacius consentit, dicendum quod, si iste non obligetur hoc non est propter defectum intentionis, quia non sit sufficienter intensus, sed quia non est mutuus.
Ad illud quod obicitur de vinculo caritatis, dicendum quod caritas, prout est vinculum quod facit unum corpus spirituale, nunquam est quin sit in utroque extremorum alioquin non facit unum ; et in Matrimonio fiunt unum sponsus et sponsa et significatur coniunctio Dei et animae, quae nunquam claudicat : ideo nullus. est consensus quantum ad vim sacramenti, si libertatem habet in una persona et coactionem in alia.