Text List

Supra egit Magister de consensu qui deficit a parte voluntatis. Hic secundo agit de consensu qui deficit a parte rationis. Et quoniam ex hac parte potest dupliciter deficere : aut propter errorem in. ratione, aut propter obliquitatem in intentione, quae aliquid dicit rationis, aliquid dicit voluntatis, ideo primo determinat de consensu qui fit cum errore. Secundo vero determinat de consensu qui fit mala intentione, et per oppositum bona, ibi : Exposito, quae sit causa efficiens Matrimonii.

Prima pars habet duas. Primo enim determinat varios errores qui incidunt circa consensum. Secundo vero determinat qualiter consensus Mariae et Ioseph fuerit rectus et sanctus, ibi : Praemissis aliquid addendum est de modo illius consensus etc.

PrevBack to TopNext

On this page