Text List

Dubia

Dubia

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo quaeritur de situ huius partis. Videtur enim male hic situari ; si enim coactio est impedimentum Matrimonii, ergo in illo capitulo deberet determinari, ubi agitur de impedimentis Matrimonii.

Respondeo : Dicendum quod, quia Magister agit hic de Matrimonio a parte causae efficientis ; et causa efficiens est consensus, non quilibet, sed plenus, et plenitudo consensus deficit secundum modos praedictos : ideo hic agit de coactione et errore, infra vero agit de personarum legitimitate. Et quia illa multis modis potest privari, et per consequens Matrimonium impediri, ideo inferius agit de multis impedimentis. Et haec est ratio quare tractatus ille ab hoc separatur, quia ratio impediendi venit ex alio genere causae.

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Nequaquam eam invitam ac renitentem cogas eius coniugio copulari etc. Ponatur quod aliqua consentiat in aliquem per nuntium et ante adventum nuntii poeniteat et nolit consentire utrum sit compellenda. Et quod sic, videtur, quia, si potestatem suam commisit procuratori, tunc ita ratum est quod procurator facit sicut si ipsa faceret. Ergo, si procurator et nuntius consentiat, quantumcumque postmodum reclamet, videtur quod stet Matrimonium. Sed contra : ponatur quod statim, ex quo poenitet, antequam nuntius perveniat, cum alio contrahat ; constat quod Matrimonium est, cum adhuc alii non sit alligata : ergo aliud Matrimonium non stat. Item, non fit Matrimonium nisi per mutuum consensum ; consensus autem mutuus nullus est nisi simul sit actu vel habitu : ergo, si poenitet, antequam tunc consentiat, patet etc.

Quaeritur ergo, utrum Matrimonium possit contrahi inter absentes.

Respondeo : Dicendum quod, si aliquis consentit in absentem per procuratorem, potest fieri Matrimonium, non solum sponsalia contrahi, dum tamen constet utrumque consentire ; sicut impraesentiarum potest unus alteri consensum exprimere per interpositam personam.

Quod autem quaeritur, utrum, ipsa poenitente, Matrimonium contrahatur, dicendum quod re vera, si non ante poeniteat quam ille consentiat, res est salva. Et si poenitet in corde et reclamat in signo in conspectu testium, per quo possit probari, utpote negando vel Matrimonium cum alio contrahendo, re vera non est Matrimonium, nec in conspectu Dei nec in conspectu Ecclesiae, quia consensus non simul concurrunt, maxime si fecit quod in se fuit ut revocatio voluntatis eius ad nuntium perveniret. Et hoc patet, quia, si statim, ex quo poenitet, cum alio contraheret, Matrimonium esset.

Quod obicitur, quod dedit alteri suam potestatem, dicendum quod semper intelligitur potestatem ad hunc actum dare, consensu in ipsa remanente, qui est de essentia Matrimonii, interius in facie Dei et exterius in facie Ecclesiae.

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod inviti et coacti conuincti sunt etc. Videtur enim dicere, quodsi non reclamat, quod est Matrimonium. Contra : illud potest esse ex negligentia ; sed negligentia non supplet locum consensus : ergo non videtur quod sit Matrimonium.

Respondeo : Dicendum quod secundum faciem Ecclesiae consensus praesumptus Matrimonium facit, quando scilicet probabiliter praesumitur quod consensus ille sit maritalis. Hoc autem potest esse tripliciter : primo modo, quando consentit ore ; secundo vero, quando, etsi non consentit ore, tamen voluntarie consentit in carnale opus, petendo vel reddendo quod exigitur ; tertio modo, quando reclamare potest et habet locum et tempus et non reclamat, consentire praesumitur, et ideo amplius non auditur ; immo in facie Ecclesiae pro Matrimonio habetur, non propter negligentiam, sed propter consensum, qui creditur inclinatus et voluntarius simpliciter, quamvis in principio fuerit coactus.

PrevBack to TopNext