Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum consensus erroneus faciat Matrimonium.
Et quod non, videtur : Quia consensus sequitur cognitionem, ergo qui consentit, consentit in eum de quo cogitat ; sed credens hunc esse alium, de illo cogitat : ergo consentit in illum et non in hunc : et sic etc ;
Item, "voluntarium est cuius principium est in ipso cognoscente singularia" ergo involuntarium, ubi non est cognitio ; sed ubi errat non cognoscit, et sic non est ibi ratio voluntarii : ergo nec Matrimonium.
Item, plus habet de ratione in voluntarii quod fit per ignorantiam quam per violentiam ; sed illud impedit : ergo istud.
Contra : Isaac credidit benedicere Esau, tamen benedicendo Iacob, benedictus est. Ergo, a simili, qui credit ducere unam in uxorem et ducit aliam, uxor eius est.
Item, hoc ostenditur ratione, quia qui. peccat per ignorantiam, nihilominus peccat et non excusatur : ergo nec Matrimonium infringitur propter errorem.
Item obicitur, quia rusticus, credens cuprum aurum, emit cuprum, non aurum. Ergo similiter videtur quod mulier credens Petrum esse Martinum, consentit in Petrum.
Conclusio
Matrimonium impedit error circa personam, non autem error circa proprietates personae, nisi sit circa conditionem
Respondeo : Dicendum quod error potest esse dupliciter in consensu : aut error circa personam aut circa proprietates personae. Si sit error circa personam, talis consensum tollit et Matrimonium impedit. Quae enim consentit in aliquem, credens ipsum esse alium, secundum veritatem affectus eius coniungitur ei de quo credit et in eum consentit ; et ideo non est ibi Matrimonium, pro eo quod non est consensus mutuus. Ad hoc autem quod sit error personae, necesse est quod duplex persona occurrat : una in aspectu interiori, altera in exteriori ; et talis error facit consensum et voluntatem diverti ab eo qui exterius apparet, pro eo quod consensus omnis et voluntas aliquam sequitur cognitionem. Invisa enim, ut dicit Augustinus, diligere possumus, incognita nequaquam. Si autem sit error proprietatum personae, talis error non omnino tollit consensum ; et ideo non omnino impedit Matrimonium, nisi quando est error conditionis sive servitutis. Quare autem iste error magis impediat quam alius, infra dicitur.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur de benedictione Iacob, dicendum quod non est simile, quia benedictio est opus Dei et secundum veritatem illi debebatur, quem ignorans benedicebat, et ideo Isaac benedictionem postmodum confirmavit ; sed consensus est opus personae quantum ad iudicium potens errare ; ideo non est simile.
Ad illud quod obicitur, quod Iacob cognoscens Liam erravit et tamen Matrimonium fuit, dicendum quod non ex coitu fuit Matrimonium ; sed postmodum Iacob consensit in illam quam cognoverat, et rursus servivit pro prima.
Ad illud quod obicitur, quod ignorantia non excusat a culpa, dicendum quod ignorantia iuris non excusat, sed tamen ignorantia personae et facti, adhibita diligentia, excusat, ut si quis cognoscat aliam credens cognoscere suam ; sic in proposito.
Ad illud quod obicitur, quod qui credit emere aurum etc., dicendum quod non est simile, duplici ex causa : primum, quia rusticus non cogitat de auro nisi in generali, sed de cupro in speciali ; sed mulier, errans in Petro, cogitat de Martino in speciali. Praeterea, consensus est actus voluntatis interior qui consequitur aestimationem et credulitatem sed emptio est actus exterior qui consequitur contractum exteriorem circa rem. Si tamen rusticus mentionem faceret de auro, ita quod mentio de auro fieret in contractu, et ille venderet aurichalcum pro auro, tunc non teneret contactus, immo teneretur decipiens ad restitutionem ; et quantum ad hoc est simile. Et hoc est quod Magister introducit istud pro simili in ipsa littera.
Quod vero quaeritur de nobilitate, dicendum quod circa nobilitatem contingit errare dupliciter, ut patet per exemplum. Mulier enim, quae credit hunc, quem videt, esse filium regis Angliae, dupliciter potest errare : aut enim cognoscit personam filii regis Angliae visu vel auditu ; et tunc in veritate consentit in illum, quia de illo cogitat ; et, tunc est error personae, et non est Matrimonium. Aut personam eius non cognoscit, sed solum cogitat dignitatem et credit hunc, quem videt, habere illam dignitatem et nobilitatem ; et tunc non consentit nisi in hunc, et est error proprietatis, non substantiae. Quod ergo obicitur : credit hunc esse alium, falsum est, sed alterum, quia nobilitas non est substantia, sed accidens.