Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum consensus matrimonialis beatae Mariae Deo fuerit in se placitus et honestus.

Secundo quaeritur, utrum consensus matrimonialis beatae Mariae Deo fuerit in se placitus et honestus. Fuit enim hoc ordine : primo Virgo vovit, secundo nupsit et nupsit ipsi Ioseph.

Rationes principales

Primo videtur fuisse reprehensibilis in hoc quod vovit : Quia, sicut dicitur Matthaei 11, 13, "Lex et Prophetae usque ad Ioannem": ergo videtur quod beata Maria in principio erat sub Lege ; sed in Lege sterilis erat maledicta, sicut innuitur Deuteronomii 7, 13 ; ergo, dum vovit, videtur quod incurrerit maledictionem.

Item, votum castitatis est in consilio ; sed consilia primo a Christo sunt promulgata et in praedicatione evangelica : ergo videtur quod ante Christi adventum virginitatem vovere ad virginem non pertinebat.

Item, ulterius non videtur bene fecisse, quod nupsit alii : Primum, propter periculum, quoniam mulier, quae vult virginitatem servare, cum periculo potestatem sui corporis viro tradit, et maxime cohabitando : ergo, si beata Virgo voverat, periculo se committebat, quando cum viro cohabitabat.

Item, perfectius est carere omni consortio virili, sive quantum ad societatem sive quantum ad copulam, quam aliquo modo viro adhaerere. Ergo, si decebat Matrem Domini esse perfectissimam, nullo modo decuit viro alicui esse nuptam.

Ulterius videtur quod tali viro non debuit nubere : Quoniam Virgo Maria erat cognata Elisabeth, quae erat uxor sacerdotis Zachariae, sicut dicitur Lucae 1, 5 ; sed personae quae erant de diversis tribubus non debebant simul contrahere, sicut probatur per illud quod dicitur Numerorum ultimo, 6 : ergo, cum Ioseph esset de tribu Iuda, ut patet in Matthaeo [1, 2], videtur quod male fecit beata Virgo, quod illi nupsit.

Item, beata Maria erat ex stirpe regali, ex progenie David, sicut cantat Ecclesia : "Regali ex progenie Maria" ; sed Ioseph fuit faber, sicut dicitur Matthaei 13, 55: ergo, si non decet virgines de regali stirpe fabris desponsari, videtur quod beata Virgo Maria inconvenienter nupsit.

Conclusio

Matrimonialis consensus gloriossimae Virginis fuit Deo placitus; fuit enim conveniens, illam vovere ac postea nubere idque ipsi Ioseph

Respondeo : Dicendum quod hoc totum quod in illo Matrimonio gestum est, familiari consilio Spiritus Sancti est factum.

Primo namque decuit Virginem virginitatem vovere triplici ratione. Prima est, ut esset Dei decentissimum habitaculum. Quia enim sapientia candor est lucis aeternae et speculum sine macula, quam nihil inquinatum incurrit, decebat ut ex Matre incorrupta et re et voluntate firma conciperetur ; perfecta autem incorruptio voluntatis in voto consistit virginitatis. Secunda ratio est, ut esset mulieribus totius virginitatis exemplum sicut enim Deus Pater Christum viris proposuit in exemplum, sic eius Matrem in exemplum proposuit mulieribus ; et quoniam hoc est maxime imitandum et laudandum, scilicet votum virginitatis, absque dubio in illa esse debuit. Tertia ratio est, quia debebat in ea esse omnis nobilitatis et sanctitatis privilegium. Absit enim quod aliqua alia virgo beatam Mariam excellat ; immo Altissimus, qui fundavit eam, omnis dignitatis privilegio adornavit, ut, sicut ipse eam prae ceteris adamavit, sic ipsa omnibus esset sanctior et amabilior universis. Unde, circumscripta maternitate Dei, adhuc ipsa prae ceteris Sanctis debet amari et laudari ; et ideo Spiritus Sanctus, qui aliis inspiravit virginitatis votum, ab ea non retinuit celatum.

Non solum autem conveniens fuit utvoveret, sed etiam ut nuberet, triplici ex causa : primo propter significationem, secundo propter infamiae vitationem, tertio propter divini consilii occultationem. Propter significationem, quia Ecclesia est spiritualis sponsa et virgo et mater, et hoc significari debuit ; et nulla alia ad hoc significandum idonea fuit nisi haec, quae simul fuit virgo et mater, et ideo, ut perfecte significaret, debuit etiam desponsari. Secunda ratio est propter infamiae vitationem, quia, ut dicit Bernardus, omnes credidissent quod esset fornicaria ; et non decebat hoc credi de Matre Dei nec etiam de Christo, quod esset natus ex adulterio ; tolerabilius autem fuit ad tempus credi quod esset natus ex coniugio. Si enim Virgo fuisset infamata et Filius eius, tunc color excusationis Pharisaeis esset relictus et velamen ipsis mulieribus infamibus. Tertia ratio est propter consilii divini occultationem, ne adversario notum fieret consilium Dei. Hoc autem occultatum fuit adversario per hunc modum, quia, sicut Bernardus dicit, non poterat latere diabolum quod scirent homines ; unde per homines scire non potuit, nec per se, quia a Virgine procul repellebatur.

Decens etiam fuit ut tali homini nuberet triplici ex causa, scilicet ratione generis, ratione fidelitatis et ratione paupertatis. Ratione generis, quia erat de tribu Iuda et de semine David et propinquus beatae Virginis, et per ipsum descripta est genealogia Christi, quae non debet per feminas describi, sicut Hieronymus ; Super Matthaeum, dicit. Secunda ratio est, quia fuit vir castus et iustus, sicut dicit Evangelium ; et ut esset Virgini in solatium et in testimonium eunti in Aegyptum, datus est ei a Deo in virum. Tertia ratio est propter paupertatem, quia Christus, qui super omnia venit confundere superbiam, non voluit vocari filius regis, sed magis filius fabri. In quo ostenditur Christi humilitas et etiam ipsius Virginis gloriosae et confusa est mundanorum superbia. Ex his patent obiecta.

Ad rationes

1-2. Ad illud ergo quod obicitur primo, quod non debuit vovere, quia hoc spectat ad Evangelium, dicendum quod Virgo sanctissima non erat sub Lege. Nam quomodo sub Lege erat, quae Legis auctorem genuit ? Et rursus, si illi qui spiritu Dei aguntur, non sunt sub Lege cum haec esset plena Spiritu Sancto, non pertinebat ad Legem, sed ad Evangelium : quod ab ipsa infantia in corde ipsius scripserat Dei digitus, ipse scilicet Spiritus Sanctus.

3-4. Ad illud quod obicitur de periculo et imperfectione, dico quod Virgo certificata fuit vel inspiratione divina vel revelatione angelica de ipsius sancti Ioseph continentia ; et ipsa de se certa erat, quae nullum omnino carnis stimulum sentiebat : et ideo sine omni imperfectione et periculo nubere scire non potuit, nec per se quia poterat et debebat, quoniam Deus sic inspirabat.

5-6. Ad illud quod obicitur, quod fuit de genere sacerdotali, dicendum quod verum est ex parte matris, sed ex tribu David ex parte patris ; et ideo illi nubere debuit et potuit etiam secundum Legem. Praeterea, puellae de genere sacerdotum sub illa lege non arctabantur, nec etiam illae ad quas non spectabat hereditates. Ultimum patet.

PrevBack to TopNext