Quaestio 1
Quaestio 1
Quoties baptizandus debeat immergi.
Rationes principales
Et quod semel tantum sit immergendum, videtur : De consecratione, distinctione IV, ex Concilio Toletano : "Propter vitandi schismatis scandalum vel haeretici dogmatis usum simplam teneamus baptismatis immersionem". Ergo videtur quod haereticum sit ter mergere.
Item, ratione videtur, quia haec est vera per essentiam : Baptismus est ablutio vel tinctio in aqua : ergo, si fit triplex tinctio, triplex erit Baptismus : ergo, si nullo modo licet Baptismum iterari, nullo modo licet ter mergi.
Item, ista duo sufficiunt, verbum scilicet et elementum ; et si mergatur semel et si proferatur semel, est plenum sacramentum : ergo ; si amplius mergitur, superfluit : ergo non debet nisi semel mergi.
Item, quaeritur quare magis ter quam bis. Si dicas quod binarius est numerus infamis, quia recedit ab unitate, eadem ratione laudabilis, quia accedit maxime.
Sed contra : Hieronymus, Super Epistolam ad Ephesios : "In Patrem et Filium et Spiritum Sanctum baptizamur et ter mergimur, ut Trinitatis unum appareat sacramentum".
Conclusio
Unitas et trinitas immersionum non sunt de necessitate baptismi, sed de congruitate; magis tamen congruit trinitas secundum morem Ecclesiae Romanae.
Respondeo : Dicendum quod unitas vel multitudo immersionum non est de substantia Baptismi, sed solum de ben esse, quia, quotiescumque immergat, dum tamen debito modo et sine dilatione magna verba proferat, Baptismus est et sacramentum integrum. Etsi non sit ei de necessitate, est tamen de congruitate propter significationem, cui congruit unitas et trinitas : ut patet in fide Trinitatis, quia unitas est in essentia, sed trinitas et personis ; similiter in morte Christi, quia una est in essentia, sed tribus diebus fuit in corde terrae ; similiter gratia, quia una est in se, sed triplex in virtutibus unitas et trinitas convenit - sed tamen magis trinitas propter expressionem maiorem ; ei ideo utrumque morem servat Ecclesia. Sed Romana Ecclesia tamquam praecellens trinat servat immersionem, tum propter significationem Trinitatis, tum etiam triduanae sepulturae, tum etiam triplicis concupiscentiae, a qua anima liberatur, tum etiam propter triplicem virtutem, qua imago in anima reformatur.
Si quaeritur quoties sit immergendum, respondeo : secundum morem Ecclesiae ; qui autem propria auctoritate mutat, peccat. Et ideo dicitur quod deponendus est episcopus, non quia non. baptizaret, sed quia propria auctoritate nova introduceret. Rationes igitur probantes quod ter mergendum sit intelligendae sunt secundum morem Ecclesiae Romanae.
Ad rationes
Ad illud quod obicitur ad oppositum primo, dicendum, quod loquitur secundum morem illius Ecclesiae in qua tantum solebat semel mergi ; sed haeretici inceperunt immutare : ideo statuerunt tenere, ne viderentur haeresi consentire.
2-4. Ad illud quod obicitur, quod Baptismus est tinctio, dicendum quod non est per essentiam nisi addatur forma praescripta ; si tamen tinctio fiat cum invocatione Trinitatis, Baptisma est. Et si in una. protulit omnia verba, non debet amplius mergere, quia Baptisma consummatum est. Sed quando fit trina immersio, in prima debet nominari Pater, in secunda Filius, in tertia Spiritus Sanctus ; et tunc nulla superfluit, quia non est completum sacramentum, quousque terminatum sit verbum ; incipitur enim immersio cum verbo et cum illo terminatur. Sequens patet ; similiter, quare magis ter quam bis, et cetera obiecta.