Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Quantum baptizandus debeat immergi.

Secundo quaeritur, quantum oporteat parvulum immergi ad hoc quod sit Baptismus.

Rationes principales

Et quod totum corpus videtur: Quia signum est passionis et mortis : ergo, si Christus totus passus et mortuus, totus homo necessario immergitur.

Item, Baptismus est remedium contra concupiscentiam ; sed concupiscentia est in toto corpore, quia tota caro est infecta : ergo etc.

Item, si sufficeret, aliquam partem mergi, cum pars, per quam transfusum est originale et in qua viget concupiscentia, sint membra genitalia, magis sufficeret illam partem immergi quam aliam ; sed nullus dicit quod sufficiat : ergo debet immergi totum.

Contra : Apostoli baptizaverunt tria millia hominum una die ; et constat quod non mergendo, quia non haberent aquam, ergo aspergendo ; sed aspergi non potest totus homo : ergo etc.

Item, scribitur in passione beati Laurentii quod Romanus attulit urceum cum aqua ; et tunc non fuit immersus, hoc patet : ergo etc.

Item, esto quod puer semivivus esset et in periculo mortis, adhuc est de foro nostro : ergo debet baptizari ; sed non totus propter periculum : ergo etc.

Item, esto quod sit ita parum de aqua quod non possit mergi nisi una pars, quaeritur utrum possit baptizari. Quod sic, videtur, quia est ibi verbum et elementum, et elementum habet virtutem regenerativam ut similitudinem, ergo et efficaciam : ergo non est necesse, totum immergi.

Conclusio

Baptismus potest ministrari aspergendo, convenientius autem fit immergendo

Respondeo : Dicendum quod praesumitur quod Apostoli baptizaverunt aspergendo, et mos ille servatur adhuc in pluribus Ecclesiis et maxime in Ecclesia Gallicana. Servari autem potest propter hoc quod est ibi integra sacramenti ; et servari debet, cum necessitas imminet, aut propter infirmitatem baptizantis, quia manus sunt debiles vel quia rudis est, et timetur ne laedat , puerum ; vel propter infirmitatem vel impotentiam baptizati, utpote si non esset totus natus ; vel propter penuriam elementi, ut si sit modicum de aqua. Mos tamen communis Ecclesiae est baptizare immergendo, secundum quod tangit Magister in littera et Sancti dicunt. Et modus est iste : sacerdos enim debet puerum tenere per latera et versa facie ad aquam debet mergere, ita quod habeat caput primo versus orientem, secundo versus aquilonem, tertio versus meridiem. Haec tamen ad solemnitatem spectant. Potest igitur utroque modo baptizari, tamen convenientius et aptius et securius est baptizare immergendo. Et si est satis de aqua, totum corpus debet immergi ; si parum, sufficit, si est tantum quod immergi possit pars principalis, ut caput et pectus, vel caput tantum vel facies tantum ; quia ibi sunt omnes sensus, et ibi maxime viget operatio animale, et secundum illam maxime attenditur ratio imaginis secundum corpus, qualecumque sit ; et ratione totalitatis sensum significat totalitatem mortis et curationis ; non si autem est de genitalibus membris. Et sic patet totum.

PrevBack to TopNext