Divisio textus
Divisio textus
Supra egit Magister de causa formali et efficiente coniugii. Hic agit de causa finali propter quam est, et haec est triplex bonum. Dividitur autem haec pars in duas. In prima agit de bonis coniugii communiter. In secunda de bono fidei specialiter, infra, distinctione 32 : Sciendum estetiam, quod cum in omnibus aliis etc.
Prima pars habet duas. In prima determinat quae et quot sint bona coniugii. In secunda vero determinat qualiter per ea excusatur coitus, ibi : Cum igitur haec tria bona in aliquo etc.
Prima pars habet tres partes. In prima determinat quae et quot sint bona coniugii. In secunda, qualiter se habeant ad Matrinionium, utrum sint separabilia an inseparabilia, ibi : Et est sciendum, ab aliquibus contrahi coniugium. In tertia removet duo dubia incidentia, ibi : Solet quaeri, cum masculus et femina etc.
Cum igitur haec tria bona in aliquo coniugio etc. Haec est secunda pars. In qua agitur quomodo bona coniugii excusant illum actum, et habet haec pars tres particulas. In prima determinat per quem modum excusant. In secunda vero detemimit quamdam auctoritatem Apostoli quae videtur esse contraria, ibi : Sed, si concupitus qui fit causa prolis etc. In tertia determinat quamdam auctoritatem Gregorii, ibi : Sed forte aliquis dicet etc. Et sic duo principaliter determinat Magister in hac distinctione.
On this page