Text List

Dubia

Dubia

Dub. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit : Si enim diabolus, transfigurans se in angelum lucis, credatur bonus, non est error perniciosus. Videtur enim falsum dicere, quia hic est error qui ducit ad idololatriam, ut si ostendat se esse Christum et credatur et adoretur.

Respondeo : Dicendum quod Magister loquitur de errore illo ita quod non procedatur ultra ; quia iste non est error iuris, sed facti. Vel si ultra procedat, intelligitur ita quod non simpliciter, sed sub conditione, utpote si adoret eum, si est Christus, tunc nulla est idololatria nec deceptio periculosa. Si autem ultra procedat, tunc incipit esse periculum.

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Si quis haereticus nomine Augustini vel Ambrosii etc. Videtur quod talis error sit periculosissimus, quia, si talem haeretieum nomine Augustini recipit, tunc credet omnia quae sibi dicet, et ita contra fidem, et efficietur qui sic credit haereticus, et nullus a tali errore excusatur : ergo etc.

Respondeo : Dicendum quod, si haeretieus ille, qui sic se offerret sub nomine Augustini, procederet in praedicando errorem, si ei tunc crederet, periculum esset, quia non tantum in persona esset error, verum etiam in fide. Nec excusatur talis qui tali assentit, quoniam habet consiliarium interiorem, ad quem debet retroire et quem debet consulere. Sed si ille non procedat ultra, sed solum in generali dicat quod sequatur sectam suam, tunc nullum est periculum ; et si praedicat ei verum in persona Augustini, potest ibi esse meritum in assentiendo.

Unde nota quod in eadem veritate assentiens aliquis alicui secundum quod catholico doctori, meretur ; assentiens ut haeretico, demeretur ; assentiens ut philosopho, nec meretur nec demeretur. Unde esto quod sicut Moyses dixit : In principio creavit Deus caelum et terram, ita etiam diceret Aristoteles, ita etiam Arius ; qui crederet quod Moyses dicit, mereretur, quia crederet quod Spiritu Sancto fuerit afflatus, et ita crederet primae Veritati. Qui crederet quod Aristoteles dicit nec mereretur nec demereretur, quia adhaereret sapientiae mundanae. Qui crederet quod Arius dicit, putans Arium, qui fuit haereticus, esse doctorem verum, demereretur, quia assensus est fundatus super haeresim.

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Error fortunae consensum non excludit. Videtur enim male dicere, quia possibile est quod aliquis consentiat in aliquam pro sola pecunia ; ratio consentiendi fuit pecunia ; sed, non existente causa principali, non existit effectus : ergo, si non est dives illa, in quam consentitur propter divitias ; non est consensus : ergo nec Matrimonium. Item, esto quod consensus exprimeretur sub conditione pecuniae ; deinde si non daretur, non esset Matrimonium in conspectu Ecclesiae : ergo pari ratione, si non est ita in corde, non est Matrimonium in conspectu Dei.

Respondeo : Dicendum quoct error fortunae non excludit consensum, immo consensum induci. Inducitur autem consensus falsa aestimatione ad eliciendum consensum verum ; et cum non sit in aliam personam quam in hanc, verus est consensus et verum est Matrimonium.

Quod ergo obicitur, quod pecunia est causa, dicendum quod falsum est, immo aestimatio vel spes habendae pecuniae.

Ad illud quod obicitur, si consentiret spe pecuniae, dicendum quod aliud est spe pecuniae consentire, aliud sub conditione consentire. Qui enim consentit spe pecuniae, supponit divitias in aestimatione et absolute elicit consensum ex voluntate, et ideo Matrimonium contrahit ; sed qui sub conditione, reservat sibi adhuc consensum, et ideo non est Matrimonium ; nec est similitudo inter hunc consensum et illum.

Dub. IV

Item quaeritur de hoc quod dicit : Postea vero expresserunt et in virginitate permanserunt. Contra : Matthaei 1, 24 : "Accepit Mariam coniugem suam et non cognoscebat eam, donec peperit Filium suum primogenitum". Ex hac littera dupliciter arguitur : primo de ly donec: ergo pos t cognovit ; similiter de ly primogenitum, quia primum dicitur respectu secundi. Item, Ioannis 2, 12 : "Descendit Capharnaum ipse mater eius et fratres eius": ergo fratres habuit ; et constat quod non de patre : ergo de Matre.

Respondeo : Dicendum quod ex duplici verbo praedicto ortum habuit vilissima haeresis Claudianorum, qui fatentur beatam Virginem post generationem Christi fuisse cognitam a Ioseph ; sed ista haeresis est omnino irrationabilis, quod beatissima Mater Dei, ex quo fuit templum Dei et Spiritus Sancti, operi carnis vacaret. Hoc non potest cadere nisi in animam impiam et stultam, credere scilicet tantam in Matre Dei indignitatem ; ideo erroneum est et perniciosum. Et Dominus in morte istum errorem evacuavit, quando eam beato Ioanni recommendavit et dedit eum sibi in solatium loco Filii ; utquid ilium dedisset, si filios habuisset ?

Quod ergo obicitur de ly donec, dicendum quod dicit terminum incertum, sicut ibi : Dixit Dominus Domino meo : sede a dextris meis, donec ponam inimicos etc. ; constat quod post sedebit a dextris. Similiter hoc nomen primogenitum privat ordinem ad anterius, non ponit ordinem ad posterius ; et ideo primogenitus appellatur, quia Dominus erat secundum Legem offerendus. Et si tu obicias, quod habuit aliquos fratres, dicendum quod fratres vocantur ibi propinqui in secundo gradu vel in tertio.

Dub. V.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Committens se divinae dispositioni, consensit in carnalem copulam. Ergo videtur quod saltem fuerit mente corrupta ; quod dicere est blasphemia. Item, videtur sibi contradicere, quia paulo ante dicit : Consensit Maria in maritalem societatem ; sed non in carnalem copulam. Ergo falsum dicit nunc.

Respondeo : Dicendum quod illud verbum Augustini intelligitur, non quia Virgo consenserit ut ipsam cognosceret, quia nunquam credo hoc ipsam voluisse nec Deum hoc sibi inspirasse, sed consensit in coniugalem societatem sive in mutuam corporum potestatem, quae ordinata erat ad copulam carnalem, non tamen ordinatione necessaria.

Dub. VI.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod Iacob Rachel decoram facie et venusto aspectu amavit, utrum peccaverit. Et quod sic, videtur, quia Magister dicit in littera quod pulcritudo est causa minus honesta, propter quam contrahitur Matrimonium. Item, fallax gratia et vana est pulcritudo, sicut dicitur Proverbiorum ultimo, 30 : ergo qui propter pulcritudinem contrahit Matrimorlium, movetur ex vanitate : si ergo in sacramentis divinis talis causa est reprehensibilis, patet etc.

Respondeo : Dicendum quod pulcritudo in muliere vel in viro potest dupliciter movere ad Matrimonium contrahendum : aut sicut causa principalis aut sicut causa inducens et attrahens quodam modo. Si sicut causa principalis ; tunc est causa minus honesta quia non debet hoc intendi in Matrimonio, sed filiorum procreatio vel aliquod simile, et hoc iterum ordinatum est ad divinum obsequium. Si autem sicut inducens, potest esse sine peccato, ad minus gravi, pro eo quod pulcritudo naturaliter attrahit animum ad amorem ; et si amor talis sit complacentiae non multum intensus, non est culpabilis. Si quis autem dicat quod Iacob ibi venialiter peccaverit, non est multum improbabile. Et nota quod multae possunt esse causae inducentes, quae sine peccato inducunt, dum tamen non sistatur in eis, scilicet gratia, pulcritudo, divitiae, merces, sapientia, virtus ; sed virtus et mores super omnia sunt attendenda.

PrevBack to TopNext