Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum Matrimonium sit in genere utilis an honesti.

Rationes principales

Et quod sit in genere honesti, videtur. Super illud I ad Corinthios 7, 35 : "Non ut laqueum" etc., Glossa : "Non esse turpe demonstravit, sed quod honesto honestius est generali nomine honesti commendavit".

Item, hoc videtur ratione, quia castitas, cum sit virtus, est in genere honesti ; sed actus coniugalis est actus castitatis, quoniam est castitas coniugalis sicut vidualis : ergo etc.

Item, actus, qui alias esset fornicarius, fit non fornicarius per coniugium ; sed nihil tollit dehonestatem peccati nisi honestum : ergo coniugium etc.

Item, servare fidem coniugii hoc est opus iustitiae de se ; sed talia cadunt in genere honesti, et hoc est bonum Matrimonii ; ergo etc.

Contra : Augustinus, De bono coniugali : "Quaedam bona data sunt a Deo quae propter se appetenda sunt, ut sapientia, salus et amicitia ; quaedam vero propter aliud necessaria, ut doctrina, cibus et coniugium" ; sed honestum est propter se appetendum : ergo etc

Item, Hieronymus, in libro De virginibus : "Fornicationis periculo conceduntur nuptiae, et excusabile fit quod non propter se est appetendum, sicut viduis solum fornicationis periculo conceduntur secunda connubia".

Item, ratione videtur, quia honestum est quod sua vi nos trahit et dignitate nos allicit ; sed omne tale est ab omnibus appetendum, coniugium autem non est ab omnibus appetendum : ergo etc.

Item, omnis verecundia recta est de eo quod habet aliquid inhonestatis, non de honesto ; sed omnis homo sanae mentis actum coniugalem erubescit : ergo etc.

Conclusio

Matrimonium secundum aliquid sui est in genere tum honesti, tum utilis, tum delectabilis, quae tamen bona suis contrariis sunt admixta

Respondeo : Dicendum quod, cum triplex bonum sit in coniugio, scilicet fides, proles et sacramentum ; fides est, quod suam cognoscat et non aliam ; hoc est bonum moris de se ordinatum et cadit in genere honesti. Prolis vero bonum cadit in genere conferentis : confert enim prolis multiplicatio ad speciei conservationem et perfectionem numeri, sicut cibus ad conservationem individui. Bonum vero sacramenti cadit in genere delectabilis, quia tanta est ibi unio ut relinquat homo patrem et matrem, et sint duo in carne una ; unde, praecipitur viris ut uxores diligant sicut corpora sua.

Et sic patet quod, cum tria sitit in electione, sicut vult Philosophus, scilicet honestum, conferens et delectabile, in triplici genere est bonum coniugii. Et haec tria bona pura essent in statu puritatis et innocentiae ; sed per peccatum sunt suis contrariis admixta, quoniam in actu illo est quaedam inhonestas contracta ratione improbitatis libidinis et pruritus ; et ideo in bono honesto quaedam permiscetur inhonestas. Est etiam quoddam damnum, quia impeditur homo ab orationis instantia ; unde procreando prolem ad cultum Dei, impeditur ut tunc perfecte colere Deum : sic ergo bono conferenti permiscetur damnum. Et etiam delectabili, scilicet sacramenti indivisioni, quaedam tribulatio et angustia, quia qui cum uxore est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisas est ; quoniam tribulationem carnis habet huiusmodi : et ita bonum delectabile permiscetur tristitiae et angustiae. Quoniam ergo bonum est tamen permixtum, ideo appeti potest et etiam melius est non appeti. Unde qui iungit virginem bene facit, et qui non iungit virginem melius facit. Concedendae igitur sunt rationes ostendentes Matrimonium secundum aliquid sui esse in genere honesti.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur, quod est propter aliud appetendum, dicendum quod loquitur ratione boni conferentis, quod ibi est.

2-4. Ad illud quod obicitur de Hieronymo et ad rationes sequentes, solvendum est quod non est pure bonum, sed aliquid habens admixtum ; et quia bonum istud est medicinale, ideo bonum non fit malum propter malum quod ibi est, immo curat et excusat malum, non ut non sit poenale - et ideo est ibi verecundia et tribulatio - sed solum ut non sit culpabile, sicut patebit infra.

PrevBack to TopNext