Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum tria sint Matrimonii bona.

Secundo quaeritur de numero et sufficientia bonorum Matrimonii. Et assignantur ab Augustino tria, in libro De bono coniugali, scilicet fides, proles et sacramentum.

Rationes principales

Primo videtur quod hic sit defectus : Nam praeter haec est in coniugio mutuum obsequium ; et hoc quidem aliquod bonum est, sicut dicitur Ecclesiastis 4, 9 : "Melius est duos esse quam unum" ; et non est aliquid istorum : ergo etc.

Item, ista tria competunt Matrimonio secundum quod est in officium ; sed Matrinionium non solum est in officium, sed etiam in remedium : ergo videntur plura esse.

Item, bonum pacis est aliquod bonum, immo maximum bonum, ut dicit Augustinus ; sed hoc est bonum quod frequenter facit coniugium : ergo insufficienter enumerat. Si dicas quod enumerat ea quae sunt bona Matrimonii, non ut frequenter, sed ut semper, obicitur : quia nec fides nec proles semper est in Matrimonio.

Sed contra : videtur quod superflue : Quia unius rei unicus est finis : ergo, si Matrimonii sacramentum est unum, ergo unum debet habere principalem finem : ergo unum est bonum eius, quia bonum et finis idem.

Item, nihil dicitur esse bonum sui ipsius ; sed Matrimonium.est sacramentum : ergo sacramentum non est bonum Matrimonii.

Item, nihil debet connumerari suis proprietatibus ; sed fides et proles sunt conditiones et proprietates Matrimonii, ergo sacramenti : ergo non debent distingui neque connumerari cum bono sacramenti. Si dicas quod sacramentum aliter accipitur, scilicet pro proprietate Matrimonii, quaeritur, quae sit illa proprietas et quare magis sibi appropriavit nomen sacramenti.

Conclusio

Sufficientia trium bonorum matrimonii monstratur triplici via

Respondeo : Dicendum quod numerus et sufficientia bonorum Matrimonii potest accipi a parte causae instituentis sive efficientis, et sic a triplici principio : a dictamine scilicet naturae, ut vir cubet cum muliere ad conservationem ipsius naturae, et sic bonum prolis ; a dictamine rationis rectae, ut vir cum sua et non cum alia cubet muliere, et sic bonum fidei ; a dictamine gratiae, ut significetur unio divinae naturae et humanae, et sic bonum sacramenti.

Potest accipi a parte principii constituentis, et hoc tripliciter : quia ad hoc quod Matrimonium habeat esse completum, tria sunt necessaria, scilicet institutio, usus et fructus. Ratione institutionis est bonum sacramenti, ratione debiti usus est bonum fidei, ratione fructus conferentis usum est bonum prolis. Et sic patet quod est triplex bonum.

Potest etiam accipi a parte finis moventis sive terminantis, et hoc vel quia ad bonum vel quia contra malum. Quia ad bonum, cum triplex sit eligendum bonum, scilicet honestum, conferens et delectabile, ratione boni honesti est fides, ratione conferentis proles, ratione delectabilis est sacramentum, secundum quod superius est monstratum. Vel aliter : quia contra malum concupiscentiae, quae habet in se triplex malum, scilicet fluxum, inordinationem et fastidium ; contra fluxum est in Matrimonio unio singularis, contra inordinationem unio utilis, contra fastidium unio inseparabilis. Ratione singularitatis in unione est fides, ratione utilitatis proles, ratione inseparabilitatis sacramentum. Et haec tria significant triplicem proprietatem unionis Christi cum Ecclesia, quia scilicet unitur uni et quia ex ea filios generat et quia nunquam separatur.

Ad rationes

1-3. Ex his patent obiecta, quia connumerantur non quaecumque bona, sed quae communia sunt statui naturae corruptae et stantis, ideo nec pax nec obsequium nec bonum, quod accipitur in quantum est remedium, inter haec bona connumerantur, sed haec tria bona solum.

Ad illud quod obicitur, quod superfluunt quia unius unus finis, dicendum quod unum est bonum principale et inseparabile, scilicet sacramentale vinculum ; et alia sunt huic annexa, et nihil impedit quod aliquid habeat unum principalem finem et plures utilitates ad iunctas.

5-6. Patet etiam responsio ad illud quod obicitur de bono sacramenti : nam ipsa unio dicitur sacramentum Matrimonii, sed inseparabilitas unionis dicitur bonum sacramenti sive sacramentum, quod est bonum Matrimonii. Ratio autem quare conditio inseparabilitatis vinicavit sibi nomen istud, est, quia Matrimonio est consubstantialis et consequens ipsum inseparabiliter, non sic aliae conditiones. Et sic patent obiecta.

PrevBack to TopNext