Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum haec tria bona sint de necessitate Matrimonii.

Tertio quaeritur de necessitate horum trium bonorum, utrum scilicet sint de necessitate sacramenti.

Rationes principales

Et quod bonum sacramenti sit de necessitate, Dicit Augustinus et habetur in littera : Sacramentum ita inseparabiliter coniugio haeret, ut sine illo esse non videatur.

Item, ratione videtur : bonum sacramenti est ratione inseparabilitatis ; sed inseparabilitas semper inest ut necessitas : aut ergo bonum sacramenti non est bonum aut necessario inest.

Item, quod bonum prolis de necessitate consequatur Matrimonium, videtur : Quia dicit Augustinus, et habetur in littera, quod "qui venena sterilitatis procuraverint, non sunt coniuges".

Item, ratione videtur, quia ad hoc institutum fuit Matrimonium, scilicet ad crescendum et multiplicandum : ergo frustra est, si hoc fine caret ; sed non potest esse omnino frustra, cum sit sacramentum : ergo etc.

Item, quod bonum fidei sit de necessitate sacramenti, videtur : Quia dicit Augustinus quod, si quis consentiat in aliquam, ut postmodum aliam accipiat, non est sacramentum ; sed hoc est propter defectum fidei : ergo etc.

Item, ratione videtur, quia licet ex causa fornicationis Matrimonium dividere ; sed non liceret nisi fides esset de substantia : ergo etc.

Contra : Quod sacramentum non sit de substantia Matrimonii, videtur, quia, si aliquis contrahat cum aliqua per verba de praesenti, est Matrimonium contractum, et tamen, illo transeunte ad religionem, ista potest nubere : ergo non erat ibi vinculum inseparabile.

Item, quod nec fides, videtur, quia Matrimonium potest esse inter perpetuo continentes et potest esse inter incontinentes, quia neuter cum alio vel alia potest contrahere, ergo etc.

Item, quod proles non sit de necessitate, videtur, quia Matrimonium est inter steriles, sicut patet ; sed hic non est bonum prolis.

Quaeritur ergo : quid est quod dicit Augustinus quod non sunt coniuges ? Si enim prius consenserunt, fuit Matrimonium ratum ; si post coierunt, fuit consummatum ; sed hoc nullo casu, nullo peccato rumpitur.

Conclusio

Bonum Sacramenti est de necessitate matrimonii: alia duo, scilicet fides et proles, quodam modo sunt de

Respondeo : Sicut tangit Magister in littera et accipit ab Augustino, cum sint tria bona Matrimonii, scilicet fides, proles et sacramentum, unum, scilicet sacramentum, est de necessitate Matrimonii. Sacramentum enim venit ex mutua obligatione et divina institutione et significatione illius unionis ; et ideo quia ista sunt de necessitate Matrimonii, per consequens et sacramentum. Sed alia duo bona quodam modo sunt de esse, quodam modo de bene esse. Si enim loquamur quantum ad Matrimonii usum, sic sunt de bene esse, quoniam usus Matrimonii absque his esse potest, sicut tota die est ; et non solum est absque his, sed etiam cum suis oppositis. Unde sterilitatis et aborsus procuratio et fidei fractio non dissolvunt matrimoniale vinculum contractum.

Si autem loquamur quantum ad Matrimonii contractum, qui est per matrimonialem consensum, sic potest esse contractus absque his duobus bonis, ut puta in sterilibus et in continentibus, sed tamen non est contra haec tunc autem est consensus contra haec, quando sub tali pacto consentitur, ut prolis sterilitas procuretur vel uxor alii prostituatur ; tunc enim non est consensus vel pactio Matrimonii, sed potius adulterii, cum directe repugnet institutioni Matrimonii. Sed carentia sive absentia horum duorum non repugnat, quia fides venit ex recto Matrinionii usu ; et quia possunt homines abuti ipso, ideo potest deesse fides. Similiter proles venit ex fructu ventris ; et quia steriles possunt esse vel natura vel arte, ideo Matrimonium hoc bono potest carere.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur, quod sacramenti bonum non est in Matrimonio ante carnalem copulam, dicendum quod falsum est, quia est inter coniuges insolubile vinculum nec solvitur nisi per mortem spiritualem, sicut post consummationem per mortem corporalem. Verum est tamen quod non est ibi sacramentum secundum completam et plenariam rationem.

Ad illud quod obicitur, quod fides sit de necessitate, quia qui sic consentit, ut tamen aliam ducere possit post, non contrahit, dicendum quod hoc non est tantum propter defectum fidei, sed etiam propter defectum sacramenti, quia non vult isti coniungi perpetuo, et quia in pactione introducitur conditio contraria bono fidei ; nec propter infidelitatem solvitur Matrimonii sacramentum, sed solvitur obligatio ad reddendum debitum.

Ad illud quod obicitur de bono prolis, quod propter hoc institutum est, dicendum quod non tantum propter hoc, sed etiam in remedium et in signum ; et ideo, quamvis non sit ibi hoc bonum, possunt tamen esse alia bona. Si autem homo stetisset, tunc semper fuisset hoc bonum, quia tantum fuisset in officium ; et hoc bonum non deesset, quia nulla esset sterilitatis poena.

PrevBack to TopNext