Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum coitus propter prolem possit esse sine omni culpa.
Rationes principales
Circa primum sic proceditur, et ostenditur quod possit esse sine omni culpa. Augustinus dicit De bono coniugali, et habetur in littera : "Coniugalis concubitus generandae prolis gratia non habet culpam".
Item, ratione videtur : Matrimonium est sanctum et bonum ; quod patet, quia a Deo est institutum et confirmatum per praesentiam suam ad nuptias, 2, 2 Ioannis, et approbatum per responsionem suam, Matthaei 19, 4 ; sed re sancta potest homo sancte uti et sine peccato : ergo, cum hoc sit maxime causa prolis, patet etc.
Item, omne quod Deus praecipit, potest fieri sine peccato ; sed Deus praecepit prolem procreare, Genesis 8, 11, post lapsum : ergo possibile est hoc facere sine peccato.
Item, nulla potentia est mala de se, ergo omni potentia bene possumus uti ; sed potentia generandi est potentia nobis data : ergo possumus ea bene uti. Sed bene uti sive melius non est aliter quam ad id ad quod est et secundum quod ad illud est ; hoc autem est, cum cognoscit uxorem propter prolem : ergo etc.
Contra : Omnis delectatio immoderata est peccatum, quia, ubi est defectus modi, est malum culpae ; sed in coitu est delectatio immoderata, etiam quando coit quis causa prolis procreandae : ergo est ibi peccatum.
Item, omnis delectatio in qua pervertitur rectus ordo est peccatum ; sed in coitu coniugali est delectatio in qua anima absorbetur a carne, etiam cum coit propter hoc : ergo etc.
Item, omnis actus in quo rationabiliter homo erubescit, est peccatum vel foeditatem habet, ut purgare ventrem ; attamen non ita rationabiliter de hoc erubescit quis, quia non debet homo erubescere de poena, sed de culpa. Sed in coitu coniugali ratione vel amore prolis erubescit et nullo modo coram aliis faceret : ergo est peccatum.
Item, omnis actus in quo regnat libido, est peccatum ; sed in actu coniugali pro generanda prole regnat libido, quia dicit Augustinus quod "peccatum non transmittit ad posteros propagatio, sed libido": ergo etc.
Item, omnis actus qui est necessario ordinatus ad culpam est peccatum ; sed hoc est in coitu ratione prolis, quia contrahit peccatum proles : ergo in actu coniugali semper est peccatum.
Item, ubicumque est actus coniugalis, necesse est praecedere motus in carne ; sed primi motus sunt peccata, saltem venialia : ergo semper coitus propter prolem est peccatum veniale.
Conclusio
Actus coniugii excusatur per sacramentum, et quidem ab omni culpa, quando fit prolis generandae gratiae
Respondeo : Dicendum quod circa hoc quidam erraverunt, dicentes quod in actu generativae non est culpa nisi per excessum, sicut in actu nutritivae. Alii erraverunt dicentes semper esse peccatum et nullo modo excusari, immo propter peccatum Matrimonium vitiari, non vitium excusari ; malum enim iunctum bono ipsum vitiat, non e converso bonum malum excusat. Et primi quidem non intellexerunt morbum, quomodo scilicet infecta est vis generativa. Secundi vero non intellexerunt sacramentum esse remedium et medicamentum, quod non vitiatur a morbo, sed econtra morbum sedat. Et ideo qui recte credunt, videntes morbum et remedium, dicunt actum coniugii per sacramentum excusari tamquam morbum per remedium.
Si quis autem velit rationem morbi et remedii intueri, potest patere sic. Primum quidem omnis actus in quo regnat pruritus libidinis adeo quod absorbetur ratio et homo efficitur totus caro, est actus deordinatus et actus in quo, quantum est de se, pervertitur regnum animae et ordinatio quae est in viribus animae ; secundum quam ordinationem attenditur iustitia quaedam, quae non tantum est in ordinatione ad alterum, sed in ordinatione virium animae ad se. Sed hoc est in actu coniugali, sicut experimento patet, et Sancti dicunt, maxime Augustinus et Origenes, et in Glossa tangitur I ad Corinthios 6, 18 : "Qui fornicatur in corpus suum peccat", Glossa : "Hic proprie servit anima corpori, in tantum ut ipso momento et experimento huius flagitii nihil cogitare homini liceat aut intendere, quia mentem captivam subdit ipsa submersio et absorbitio libidinis". In huius autem deordinationis arbitrium plurimum facit erubescentia naturae, quae mendax esse non potest ; erubescit autem motum illorum membrorum et actum tanto plus, quanta est melius ordinata. Et sic patet quod actus ille de se est morbidus, quia sint tanta deordinatione exerceri non potest, sicut in eadem Glossa tangitur. Ecce igitur qualiter possumus videre morbum.
Remedium autem intueri sic possumus. Quidam enim actus qui dicit deordinationem mentis ad Deum, ut idololatrare et periurare ; quidam est qui dicit deordinationem creaturae ad creaturam, sive unius ad alterum sive eiusdem ad se. Primus est malus et morbidus secundum se et nullo modo potest fieri bene, nec divino mandato nec aliter. Secundus vero, quia non habet essentialem deordinationem, potest per divinum imperium ordinari, utpote cum Deus praecipit occidere hominem, cum etiam praecipit rem alienam accipere, cum etiam inspirat se ipsum occidere, sicut Samson ; in quem irruit Spiritus Domini, Iudicum 14, 6 ; per hunc modum ordinavit coitum Osee cum muliere quae non erat sua uxor, scilicet per Dei mandatum. Sed quoniam actus iste coniugalis non omnibus debebat praecipi, providit divina dispositio illam deordinationem ordinare, non per mandatum, sed per aliquod statutum, et per statutum quod esset signum illius coniunctionis, quae erat ordinata ad concupiscentiae remedium, et ita per sacramentum Matrimonii, quod, quia habet rationem medicinae, potius excusat quam vitietur ; sicut, cum Dominus praecepit Hebraeis, ut vasa Aegyptiorum asportarent, asportatio non facit praeceptum malum, sed potius econtra praeceptum, quod est potentius et superius, fecit asportationem bonam et meritoriam, quae alias esset culpabilis et mala. Sancti igitur et omnes Catholici dicunt coitum per sacramentum Matrimonii excusari a culpa mortali, maxime quando gratia prolis fit.
Sed de modo excusandi est duplex opinio, quia quidam voluerunt dicere quod excusatur a culpa mortali, sed non a veniali, quia mortale fit ibi veniale. Alii dixerunt, et hoc videtur sentire Augustinus, quod, cum Deus perfectum det remedium contra morbum, quod, quando gratia prolis coitur, potest esse sine omni culpa ; et hoc est magis consonum rationi et pietati fidei. Et concedendae sunt rationes ad hoc, si tamen haec intentio duret a principio usque in finem, ut non deflectatur ad aliud mens ; quod tamen est valde difficile.
Ad rationes
1-4. Ad illud ergo quod obicitur, quod est ibi immoderatio, deordinatio, erubescentia et libido, dicendum quod haec quatuor possunt esse circa actum rationis aut sensualitatis. Si circa actum rationis, semper faciunt culpam, quia faciunt malum secundum se. Si autem sunt circa actum sensualitatis, existente ordinatione circa actum rationis, tunc ista cedunt in poenam ; et sic est in proposito. Nam per virtutem sacramenti ratio ordinatur, ut moderate velit et ordinate et honeste ; nec de illo actu erubescit homo, quia vult filios procreare, nec improba voluntate appetit, sed casta. Sed nisi interveniret remedium Matrimonii, tunc esset inordinatio non solum in sensualitate, sed etiam in ratione ; et sic semper esset peccatum. Unde istis quatuor mediis ostendi potest quod actus generativae est peccatum nisi excusetur.
Ad illud quod obicitur, quod est causa peccati, dicendum quod falsum est, quia actus ille secundum se non est causa nisi prolis, sed ratione primae transgressionis prolem generari non contingit sine culpa sua, non generantis, quia non propter culpam generantis, sed propter culpam primi parentis nascitur proles peccatrix.
Ad illud quod obicitur de primis motibus, potest dici quod antecedunt actum coniugalem nec semper sunt peccata, ut puta quando surgunt ex cogitatione ordinata, utpote si Abraham cogitaret cognoscere uxorem ut acciperet prolem, et tunc, si caro moveretur, non peccaret.
Ad illud quod ultimo quaeritur : a quo peccato excusat ? dicendum quod a peccato, non quod est, sed quod alias esset, nisi Matrimonium interveniret. Unde differenti modo est remedium sacramentum Matrimonii et alia sacramenta. Hoc enim est in remedium, quia facit vitare peccatum quod incurreretur ; alia vero liberant a peccato in quod iam quis est lapsus ; pro tanto autem praestat remedium, quia actus de se inordinatus ordinatur per divinum statutum.