Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum coitus coniugalis causa fornicationis vitandae possit esse sine omni peccato veniali.

Secundo quaeritur, utrum coitus coniugalis causa fornicationis vitandae possit esse sine omni peccato veniali.

Rationes principales

Et quod non, videtur : Ita dicit Augustinus, et habetur in littera ; "Hoc, quod coniugati, victi concupiscentia, utuntur invicem ultra necessitatem procreandi liberos, ponam in his pro quibus quotidie dicimus : Dimitte nobis debita nostra".

Item, 1 ad Corinthios 7, 5-6 : "Iterum revertimini in id ipsum, ne tentet vos satanas propter incontinentiam : hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium". Sed, si meritorium esset et sine peccato sic uxorem cognoscere posset, non tantum deberet indulgeri, verum etiam praecipi.

Item, Gregorius dicit quod vir qui cognovit uxorem, non debet ecclesiam ingredi nisi lavetur ; et post dicit hanc constitutionem non extendi ad eos qui uxores solo amore prolis cognoscunt : ergo aliqua culpa amplior est in his qui cognoscunt causa fornicationis vitandae ; sed non nisi venialis ; ergo etc.

Item, qui cognoscit ad vitandam fornicationem, aut impellitur a carne aut non. Si non impellitur, ergo utitur remedio, cum non indiget : ergo aliqua inordinatio est ibi, ergo veniale. Si impellitur, sed impulsus talis non est sine peccato : ergo etc.

Contra : Augustinus: "Infirmitas carnis excipitur per bonum Matrimonii, ne cadat in foveam peccati" ; sed cum coit causa fornicationis vitandae, infirmitas carnis movet : ergo etc.

Item, ratione videtur, quia qui utitur aliquo ad illud ad quod est, potest hoc facere sine peccato ; sed coniugium est propter fornicationem vitandam : ergo etc.

Item, maius bonum est continentia quam proles : ergo magis licitum et debitum est amare continentiam quam prolem ; sed qui coit amore prolis procreandae, potest sine peccato : ergo qui amore continentiae servandae, similiter.

Item, qui coit amore continentiae servandae in altero, non peccat, ut cum vir reddit debitum uxori ne in fornicationem labatur : ergo, si non magis debet esse sollicitus de aliena continentia quam de sua, patet etc.

Conclusio

Usus matrimonii ad vitandam incontinentiam in altero excusatur ab omni culpa, sed ad vitandam eandem in se est peccatum veniale.

Respondeo : Dicendum quod qui coit causa fornicationis vitandae, aut hoc est in se aut in altero. Si in altero, ut reddat debitum, hoc est purae iustitiae, hoc est fidei et est de bonis Matrimonii ; recte ideo omnino a culpa excusatur. Qui vero coit causa fornicationis vitandae in se, in hoc semper peccat venialiter, quia aut pulsatur a carne, aut, si non pulsatur, ex quo non vult procreare prolem nec compellitur debitum reddere, aliqua superfluitas est ibi, et ideo peccat. Et si tu obicias, quod licet homini bibere ne sitiat, sic etiam sine peccato coire ne fornicari appetat, non est simile, quia hic est motus naturae et necessitatis, in coitu vero non ; et hoc dicit Magister in sequenti distinctione, in primo capitula : "Reddere debitum coniugale nullius est criminis, exigere autem ultra generandi necessitatem culpae est venialis".

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur de Augustino, dicendum quod foveam peccati vocat peccatum mortale.

Ad illud quod obicitur, quod ad hoc est, dico quod ad hoc est secundum indulgentiam, non secundum imperium ; et ideo veniale peccatum, et in hoc ordinatur.

Ad illud quod obicitur, quod continentia maius bonum est, dico quod continentiam servare contingit sine hoc, sed non prolem procreare.

Ad illud quod obicitur, quod continentia servanda est in altero sine culpa, dico quod non est locus a minori, sed a maiori, quia ibi est actus iustitiae, ratione cuius tenetur et excusatur, non ratione amoris continentiae.

PrevBack to TopNext