Divisio textus
Divisio textus
Supra egit Magister de bonis Matrimonii in communi. Hic specialiter agit quomodo vir obligatur uxori et e converso quantum ad solutionem debiti. Habet autem haec pars duas. In prima determinat quae sit obligatio inter uxorem et virum quantum ad fidem tori. In secunda determinat quomodo et qualiter haec fides fuerit in Patribus antiquis, infra, distinctione trigesima tertia : Quaeritur hic de antiquis Patribus etc.
Prima pars habet duas partes. In prima determinat de modo obligationis. In secunda de tempore in quo debet debitum peti, ibi : Et licet debitum poscenti sit semper solvendum etc. Prima pars habet duas. In prima ostendit quod vir et uxor in hac lege sive fide iudicantur ad paria et quod unus sine voluntate alterius continere non valeat. In secunda auctoritatibus confirmat, ibi : Quod vero sine consensu uxoris etc.
Et licet debitum poscenti sit semper solvendum. Haec est secunda pars, in qua determinat de tempore quo petendum et solvendum est debitum, et haec pars habet duas. In prima determinat quod non semper est debitum petendum, quamvis semper sit solvendum. In secunda incidenter determinat quod non omni tempore est contrahendum, et hoc ibi : Nec solum in opere carnali etc.
On this page