Dubia
Dubia
Dub. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo de hoc quod dicit Magister: Nam bonum prolis dicitur non ipsa proles etc. Videtur enim male dicere, quia per Matrimonium non generatur proles sancta, sed culpam habens : ergo, si proles non est bonum sacramenti in quantum proles, sed in quantum sancta, cum in principio ortus sit non sancta, non debet dici bonum, sed malum. Item, quid est quod dicitur, quod bonum prolis dicitur spes ac desiderium quo protes quaeritur ut religiose informetur ? Cum enim hoc habeant steriles, videtur etc.
Respondeo : Dicendum quod proles potest quaeri triplici intentione : primo, ut educetur ad cultum Dei ; secundo, ut in hereditate succedat ; tertio, ut quis in prolis multitudine et pulcritudine gloriosus appareat Primum est bonum sub ratione boni ; secundum est sub ratione indifferentis, et tertium est bonum deformatum sive ad malum tractum. Bonum igitur Matrimonii, quod est bonum simpliciter, iudicandum est prolis cum tali intentione et cum tali ordinatione. Si autem aliis duobus modis habeatur, habetur quidem aliquod bonum, sed non sicut institutum est et competit huic sacramento, quod institutum est ad procreandam prolem ad cultum divinum.
Dub. II.
Item, quaeritur de hoc quod dicit : Ubi vero non inter legitimas personas contrahitur coniugium, potest solvi talium copula etc. Videtur enim male dicere, quia nunquam fuit ibi Matrimonium, ergo nunquam fuit copula : ergo nunquam solvitur, quia non solvuntur nisi copulati.
Respondeo : Dicendum quod aliqui copulantur secundum veritatem, aliqui copulantur de facto et secundum apparentiam. Si sint matrimonialiter copulati, non solvuntur, quia vere fuit ibi copula et vinculum ; si secundum apparentiam, solvuntur ; sed illud solvere nihil aliud est quam ostendere prius non fuisse.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Si ambo tales non sint, aut illa meretrix est mariti. Videtur enim male dicere, quia Matrimonium est vinculum quod importait relationem, sicut similitudo ; sed etiam in relativis necessaria est convertentia : ergo, si ista non est uxor, nec ille est vir : ergo, si ista est adultera, et ille similiter.
Respondeo : Dicendum quod esse adulterum est duobus modis : aut ratione actus aut ratione intentionis. Si ratione actus, sic dico, quodsi ista est adultera, quod ille qui eam cognoscit est adulter. Si ratione intentionis, sic dico quod potest bene esse quod una persona intendat cognoscere affectu maritali et alia affectu libidinis. Et sic loquitur Augustinus in proposito, quia si matrimonialiter coniuncti sunt, ita quod talis pactio non intercedit, sed postmodum in altero vel in utroque fit intentio extra generandi prolem, est adulterium, non ratione generis actus, sed ratione intentionis, pro eo quod facit contra bonum prolis ; et ita adversatur Matrimonio, non excusatur. Quod ipse obicit, tenet de adulterio quod est ratione generis actus.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Informe puerperium animam non habet, ideoque multatur pecunia ; quaeritur ergo, utrum talis peccet mortaliter et utrum sit irregularis. Et quod non, videtur, quia non punitur nisi solummodo pecunia, non poena mortis : ergo videtur leve peccatum esse, quia mortalia peccata in Lege puniebantur poena mortis. Item, si est peccatum mortale, quaero : sub quo genere ? Sed non sub genere homicidii : ergo, si non est homicidium, de quo magis videtur, videtur quod non sit mortale peccatum. Contra : videtur quod gravius peccat quam ille qui procurat aborsum, puerperio iam formata, quia plus nocet qui maius bonum impedit ; sed maius bonum impedit, qui impedit anima procreationem quam qui impedit corporis vegetationem : ergo magis peccat ille qui aborsum procurat quam ille qui animam a corpore separat. Item, ex hac ratione videtur quod magis peccat qui interficit puerum non baptizatum quam qui interficit puerum christianum, quia facit perire in anima et in corpore. Item, peccatum procurantis aborsum aut pensatur secundum quantitatem bonitatis rei quae est vel quae futura est. Si rei quae est, tunc nullum videtur peccatum, quia non est nisi quaedam superfluitas in ventre. Si rei quae futura est, sed futurus est homo vivens : ergo talis iudicandus est homicida.
Respondeo : Dicendum quod talis non est iudicandus homicida quantum ad factum, quia non occidit nec aliquis moritur ante puerperium formatum ; tamen quantum ad voluntatem perversam iudicandus est homicida, non ratione homicidii, sed maleficii ; unde talis inter maleficos computatur, et tale crimen grave est.
Quod ergo obicitur, quod non sit mortale, quia non punitur morte, ratio non valet, quia multa sunt mortalia quae morte non plectebantur ; tamen illud gravius scelus est, dum ex certa scientia operatur contra naturam ; contra enim naturam bestiarum est, quae prolem exspectant.
Quod obicitur, quod plus nocet, dicendum quod non consideratur quantitas nocumenti secundum id quod potest esse, sed secundum id quod est, quia secundum id quod potest esse, cum unus homo per successionem possit esse origo mille, qui occideret unum, occideret mille, quod falsum est ; et ideo, quia nondum est anima, necdum est tantum bonum, quamvis esse possit : ideo non sic graviter peccat. Et sic patent obiecta.
Dub. V.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Non propter illud malum culpabile est hoc bonum. Videtur enim falsum dicere, quia I ad Corinthios 5, 6 dicitur quod "modicum fermentum totam massam corrumpit". Ergo videtur quod modicum malum foedat bonum potius quam e converso.
Respondeo : Dicendum quod malum est corruptio boni. Dico igitur quod malum dupliciter potest iungi bono : aut ut corruptibili, aut in quantum medicinali. Si in quantum corruptibili, sic malum foedat bonum ; si ut medicinali, sic curatur et expellitur. Et est exemplum : quia morbus iunctus naturae sanae eam vitiat et infirmat ; morbus vero iunctus medicinae non reddit medicinam morbidam, sed potius curatur ab ipsa. Et quoniam Matrimonium est bonum medicinale, ideo non foedatur a malo, sed potius curat malum.
Dub. VI.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod admixtio coniugis sine carnis voluptate fieri non potest ; et iterum dicit : Carnalis voluptas sine culpa nullatenus esse potest. Hoc videtur falsum, quia tunc nullum coitum contingeret esse sine peccato ; et hoc est contra Gregorium, qui excipit eum qui gratia prolis coit sive pro generanda prole ; et tamen est carnis admixtio.