Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum post carnalem copulam possit vir continere, uxore nolente.

Rationes principales

Quantum ad primum ostenditur quod non : Quia post carnalem copulam vir non habet potestatem sui corporis. Si non habet, ergo non potest de ipso facere sacrificium continentiae, uxore nolente.

Item, Augustinus a dicit, et habetur in littera : "Non modo non hortamur, sed etiam quod vovisti prohibemus implere, si forte coniux tua hoc tecum suscipere animi vel carnis infirmitate recusat".

Item, ratione videtur, quia mulier non tenetur continere nec vir potest eam ad continentiam cogere ; sed cogit eam, si, ipsa invita, vult continentiam servare : ergo, cum non possit cogere, non potest continere.

Item, sicut servus tenetur domino obsequi, sic vir uxori debitum reddere, et fortius, quia est a Domino confirmatum ; sed servus, prohibente domino, non potest religionem intrare vel a servitio eius se auferre ; ergo etc.

Contra : Licitum est viro, uxore etiam prohibente, accipere crucem in subsidium Terrae Sanctae ; sed votum continentiae adhuc melius est : ergo etc.

Item uxore prohibente, potest quis corpus suum ad martyrium et mortem exponere ; et tunc constat quod se reddit impossibilem ad solvendum debitum : ergo etc.

Item, quantumcumque quis iuret vel voveat vel se obliget ut non impleat consilia non tenet iuramentum nec votum. Ergo nullus potest se obligare quin semper faciat melius ; sed melius est continere, sicut dicit Apostolus : ergo etc.

Item, qui impedit aliquem volentem ascendere ad altiorem statum, peccat graviter, quia Spiritui Sancto obviat : ergo, si vir vult continere et religionem intrare, videtur quod uxor teneatur consentire : ergo, si vult, potest ad hoc compelli de iure : ergo etc.

Conclusio

Post copulam carnalem, invita uxore, vir non potest continere, ut non reddat debitum, sed tantum, ut non petat.

Respondeo : Dicendum quod continere est duobus modis : aut omnino, ita quod debitum nec petat nec solvat ; aut non omnino, ita quod debitum non petat, tamen petenti solvat. Primo modo non potest vir continere, uxore invita, quia non potest ei auferre ius quod habet in corpus viri ; secundo modo continere potest, ipsa contradicente, et vovere potest ; et, si voveat, servare tenetur, videlicet ut nunquam debitum petat. Concedendae igitur sunt rationes probantes quod non omnino potest continere.

Ad rationes

Ad illud quod obicitur, quod potest accipere crucem, dicendum quod hoc factum est in favorem et necessitatem Terrae Sanctae ; nec facta est omnino derogatio iuri mulieris, quia debet mulier velle pro necessitate tanta continere ad tempus ; quod si nolit, potest virum suum sequi. Sed cum vovetur continentia, tunc omnino mulier iure suo privatur et secundum tempus totius vitae.

Ad illud quod obicitur de martyrio, dicendum quod mori potest pro Christo, si necessitas immineat, quia mulier tenetur hoc velle ; et si vir voluntarie se offerat, mulier non potest vetare, quia, ipso mortuo, poterit cum alio contrahere. Sed non sic est cum vovet, uxore vivente.

Ad illud quod obicitur, quod semper licet facere quod melius est nec potest se homo obligare ad minus bonum, dicendum quod verum est de eo qui habet sui corporis potestatem. Vel dicendum quod si continet, non petendo, sed solum reddendo, non minus meretur quam si omnino contineret. Unde Augustinus dicit, et habetur in littera : Pro sanctificatione perfecta Deus tibi reputabit, si non quod tibi debetur exigis, sed reddis quod debes uxori.

Ad illud quod obicitur de eo qui impedit aliquem etc., dicendum quod peccat qui impedit aliquem ea ratione qua in illo exstinguit bonum propositum et Sancti Spiritus donum ; sed mulier in hoc non potest consentire, quin sit sibi in praeiudicium, quia, si concedit viro quod voveat continentiam, tenetur et ipsa continere. Quoniam igitur ipsa non potest cogi ad continentiam, quia hoc est consilium, ideo dico quod ipsa non peccat, sed, si alia mulier impediret, tunc peccatum esset.

PrevBack to TopNext