Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum vir ante carnalem commixtionem possit continere, uxore nolente.

Secundo quaeritur, utrum vir ante carnalem commixtionem possit continere, uxore nolente.

Rationes principales

Et quod non, videtur : I ad Corinthios 7, 3 : "Uxori vir debitum reddat, similiter et uxor viro" ; sed ante commixtionem sunt vir et uxor : ergo ante commixtionem tenentur : ergo etc.

Item, uxor viro obligatur voluntarie et per mutuum consensum : si ergo ante commixtionem est mutuus consensus, ergo et obligatio ad redditionem debiti.

Item, mulier non tenetur continere et non potest cum altero contrahere : ergo potest iuste debitum exigere ; sed iuste exigenti iniustum est negare : ergo etc.

Item, esto quod vir post consensum de praesenti violenter extorqueat copulam carnis, est Matrimonium consummatum. Ergo tenetur ad solvendum debitum omnino ipsa uxor ei ; sed violentia non inducit novam obligationem : ergo prius obligabatur.

Contra : Decretalis, De conversione coniugatorum, concedit viro potestatem intrandi religionem, uxore nolente ; sed plus est religionem intrare quam continere : ergo concedit licentiam continendi.

Item, per consensum contrahitur Matrimonium, esto etiam quod non ,sit in copulam carnalem, ut supra ostensum est : ergo, si non obligatur nisi ad illud in quod consentit, patet etc.

Item, si omnis vir esset obligatus ad solvendum debitum ante carnalem copulam, ergo nihil adderet carnalis commixtio ad consummationem Matrimonii.

Item, quaeritur iuxta hoc : unde hoc est quod copula coniugalis, violenter extorta, Matrimonium consummat, et consensus coactus Matrimonium non ratificat ? Et utrum huic liceat post copulam mulieris vovere continentiam. Et quod sic, videtur, quia, si prius licebat, et nullus potest ei ius suum violenter auferre, patet etc.

Conclusio

Ante consummationem matrimonii utraque persona continere potest per duos menses, sed post vel tenetur reddere debitum, vel per solemne votum se manifestare mortuum mundo

Respondeo : Dicendum quod ante consummationem Matrimonii utraque persona nec omnino obligatur nec omnino est libera. Non omnino obligatur, quia potest mori mundo ; et sic Matrimonium solvitur, ipso vivente in carne, et tunc, cum hoc facit, omnino est absolutus. Nec omnino libera, quia, si vult huic mundo vivere, necesse habet petenti debitum reddere. Et quia in medio est inter vitam huius saeculi et vitam religiosam sive spiritualem, ideo sacri canones terminum praefixerunt, ut possit deliberare, videlicet termintun duorum mensium vel circa illud. Et ideo dicendum quod, uxore petente, continere potest per duos menses, sed post vel tenetur reddere debitum vel manifestare se mundo mortuum per solemne votum ad religionis ingressum ; quod si non faciat, tenetur ad debitum solvendum, sicut primae rationes ostendunt.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur in contrarium, quod potest intrare religionem, ergo in saeculo continere, dicendum quod non valet, quia introitus in religionem facit mori mundo et solvi vinculum ; unde in nullo fit sponsae praeiudicium ; non sic est cum manet in saeculo.

Ad illud quod obicitur, quod non oportet consentire in carnalem copulam, dicendum quod, quamvis non oporteat in eam consentire, oportet tamen consentire in copulam coniugalem, quae necessario ordinat ad illam nisi interveniat mors spiritualis.

Ad illud quod obicitur, quod nihil addit, dicendum quod falsum est, immo addit quantum ad significationem et quantum ad obligationem. Quia enim fiunt unum corpus et una caro, ideo non potest unus transire de hoc mundo, reliquo remanente ; et ideo non potest vovere continentiam nisi coniux pariter voveat. Praeterea, tenetur ad statim reddendum post carnalem copulam, sed ante datur ei spatium duorum mensium ; et ideo addit.

Ad illud quod quaeritur de ea quae corrupta est violenter a viro, dicendum quod, quia Matrimonium est consummatum, non potest sine assensu viri religionem intrare nec votum vovere.

Ad illud quod obicitur , quod Matrimonium debet esse liberum, dicendum, quod verum est quantum ad consensum, in quo est Matrimonii fundamentum ; ista tamen copula, quamvis sit violenta, quia tamen maritalis est et fundata super consensum voluntarium, ideo voluntaria iudicatur ; et ideo Matrimonium ratum consummat. Praeterea, consensus de sui ratione importat libertatem, non sic coniunctio corporalis.

PrevBack to TopNext