Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum oporteat coniugi debitum reddere, si alter fiat leprosus.

Rationes principales

Et quod leproso coniugi oporteat debitum reddere, videtur : Quia dicit decretalis, De coniugio leprosorum : "Uxores viros et viri uxores sequantur et eis coniugali affectione ministrent".

Item, ratione videtur, quia Matrimonium est vinculum insolubile, ergo non solvitur per infirmitatem : ergo manet potestas petendi etiam superveniente lepra ; ergo, si mulier non habet potestatem sui corporis, et sic etc.

Item, leprosi, si tentantur de fornicatione, ergo possunt et debent habere remedium : ergo, si iste qui habet uxorem, remedium non potest habere nisi ipsa reddat debitum, videtur etc.

Item, leprosi, eo ipso quod leprosi, non tenentur ad continentiam nec possunt cogi : ergo necesse est uxores eorum eis reddi.

Contra: Levitici 13, 3 praecipitur ut leprosi extra communionem sanorum eiciantur : ergo, cum uxor est sana, debet per Legem sequestrari ab uxore.

Item, lepra est morbus contagiosus, ergo morbus quem licet homini fugere : ergo mulier cum viro leproso non tenetur cohabitare ; et si hoc, ergo nec debitum reddere.

Item, lepra est morbus hereditarius, ergo transmittitur ad prolem : ergo, cum coitus qui est causa deformitatis in prole sit contra bonum prolis, et talis sit prohibitus, ergo nullo modo licebit mulieri coire cum leproso aut e converso.

Item, sicut lepra reddit inhabilem ad Ordinis susceptionem, ita reddit inhabilem ad Ordinis suscepti administrationem. Ergo sicut reddit inhabilem ad Matrimonii contractionem post sponsalia, quia solvit , sponsalia, ita videtur quod reddat inhabilem ad debiti solutionem.

Conclusio

Coniux leprosus habet ius petendi debitum, sed sanus cogi non potest, ut omnino cohabitet.

Respondeo : Dicendum quod, quamvis lepra solvat sponsalia, tamen non potest solvere Matrimonium ; et ideo, cum aliquis efficitur leprosus, et coniux est et leprosus ; et quia coniux est, habet ius petendi debitum et reddendi ; quia vero leprosus, debet extra sanos habitare : ita dico quod mulier petenti debitum potest solvere, sed tamen non habet necesse cohabitare omnino. Unde quod dicitur, quod viri uxores sequantur et administrent, dicitur per modum admonitionis, non praecepti ; nec cogi potest sanus ad aliud quam ut reddat debitum infirmo, et hoc propter periculum fornicationis. Et sic concedendae sunt rationes probantes quod debeat solvere debitum.

Ad rationes

1-2. Ad rationes duas ad oppositum patet responsio, quia non sequitur, si non tenetur cohabitare, quod nec debitum solvere.

Ad illud quod obicitur de prole, dicendum quod secus est in menstruatis et leprosis. Nam menstruatae alio tempore possunt bonam prolem procreare, sed leprosi non possunt nec omnino faciunt contra, quia, quantum in se est, libenter generarent sanum ; attamen proli generatae melius est sic esse quam omnino non esse.

Ad illud quod obicitur de irregularitate, dicendum quod non est simile, quia utraque est congruitatis, scilicet quod Ordinem suscipiat et quod in Ordine suscepto administret. Sed Matrimonium contrahere, hoc libertatis est, sed ius reddere, hoc necessitatis est propter insolubilitatern vinculi. Et sic patet illud quod obicit.

PrevBack to TopNext