Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum quis teneatur reddere debitum, si alter fiat fornicarius.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : Quia, si uterque fornicetur, alter alteri tenetur : ergo, si maius malum non solvit mutuam tentionem, ergo nec quando tantum alter fornicatur.
Item, vir semper tenetur servare fidem uxori, etiam fornicanti, quia non licet viro fornicari, esto quod uxor fornicetur ; sed servare fidem est debitum reddere : ergo etc.
Item, non fornicans potest petere, ergo fornicans tenetur reddere : ergo habet ius petendi ; sed vinculum coniugale est mutuum : ergo uterque habet ius petendi : ergo, si fornicans habet ius petendi, iustum est quod alter reddat : ergo tenetur reddere.
Conclusio
Coniux innocens non tenetur fornicanti reddere debitum, nisi postquam ipse hoc petivit.
Respondeo : Dicendum quod, si alter fornicatur, et hoc potest alter scire per signa probabilia et per coniecturas apertas, nec tenetur solvere nec ab Ecclesia est cogendus, si potest illud probare ; si tamen ipse vel ipsa non sit eiusdem criminis, quia, si sunt in eodem crimine, non potest alter alteri obicere quod habet in se. Si tamen innocens petat debitum, privat se libertate et ex hoc obligat se ad reddendum, quia, dum vult sibi debitum reddi a fornicante, et ipse se eidem obligat. Concedendae igitur sunt rationes quod non tenetur.
Ad rationes
Ad illud quod obicitur, quod tenentur ambo si ambo peccent, dicendum quod verum est. Ratio huius est, quia neuter est tunc super alterum. Si tantum alter facit contra bonum Matrimonii, alter, id est ille qui facit, meretur puniri, et alter meretur habere libertatem. Nunc autem neuter est liber, quia uterque peccat ; et ideo non est simile, quia quod non tenetur reddere, hoc non tantum erat poena peccantis, sed etiam libertas non peccantis.
Ad illud quod obicitur, quod tenetur servare fidem, dicendum quod fides attenditur quantum ad duo : primo, ut non cognoscat aliam, secundo, ut cognoscat suam. Quod non cognoscat aliam, hoc debet esse tamquam naturale Matrimonio ; unde talis fides nunquam potest solvi, Matrimonio durante. Si autem haec non durat, cum alia super hanc fundetur, non tenetur servare hanc cui prima non servatur, nec ius habet petendi qui prius infringit.