Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum tempore menstruorum possit reddi et peti debitum.

Circa primum ostenditur quod tempore menstruorum non possit peti.

Rationes principales

Levitici 15, 24 : "Vir, qui ad menstruatam accesserit, immundus erit septem diebus". Si tu dicas quod caerimoniale est, contra : Ezechielis 18, 5-6 : "Vir si iustitiam fecerit" etc. ; et post : "Ad menstruatam non accesserit", ubi inter moralia computatur. Et Glossa ibidem : "Praecipitur, ut viri non solum in alienis, sed etiam in prupriis uxoribus modum et tempora servent".

Item, quod non debeat reddi, videtur : Quia non solum qui male agunt peccant, sed etiam qui consentiunt : ergo peccat qui reddit, cum consentiat

Item, non est reddendus gladius furioso ut se interficiat ; sed petens debitum tempore menstruorum, contra salutem suam petit : ergo non ei reddendum est.

Item, quod nec sit reddendum nec petendum, videtur. Levitici 20, 18 dicitur quod uterque interficiatur, scilicet vir et mulier ; sed poena mortis non nisi pro peccato mortali infligebatur : ergo uterque peccat mortaliter.

Item, Hieronymus dicit quod ex tali coitu nascuntur pueri elephantici et monstruosi : ergo uterque facit contra bonum prolis ; et si hoc, ergo uterque mortaliter peccat.

Contra : Maior passio est passio leprae quam passio menstrui : ergo, si propter lepram non potest mulier debitum negare, nec propter menstruum.

Item, mulier non habet potestatem sui corporis : ergo, cum vir petit, suum petit ; et iustum es unicuique reddere quod suum est : ergo iuste reddit mulier.

Item, esto quod vir nesciat quod sit tempus menstruorum et mulier timet de lapsu eius, quaeritur : quid debet facere ? Et ostenditur quod reddere, quia illius animam liberat a morte et ab omni culpa.

Item, sicut fluxus sanguinis reddit mulierem immundam, ita fluxus seminis reddit virum immundum ; sed non peccat mulier quae petit a viro seminifluo debitum : ergo etc.

Item, si aliquo modo repugnat Matrimonio talis coitus, hoc non est nisi ratione prolis ; sed possibile est quod talis mulier sit sterilis, et tunc non timetur deformitas prolis : ergo etc.

Conclusio

Tempore menstruorum, quae sunt secundum naturam, non licet sub mortali scienter exigere debitum; secus iudicandum de redditione

Respondeo : Dicendum quod aliqui voluerunt dicere quod omni tempore, sive menstruorum sive alio, debet debitum reddi, sed non debet peti. Et dicunt quod ratio huius est, quia petere est agere, sed reddere quodam modo pati ; et primum est libertatis, secundum vero est necessitatis. Unde et Dominus non praecepit mulieri non reddere, sed homini non accedere ; ac per hoc non exemit mulierem a tentione, sed vir obligatur ut hoc non possit petere sine transgressione. Et hoc videtur Magister dicere in littera, cum dicit : Et licet omni tempore debitum sit petenti solvendum, non tamen licet omni tempore petere. Sed istud non videtur consonare nec rationi nec auctoritati. Primum non auctoritati ; quia est contra bonum prolis, sicut dicit Hieronymus super illud Isaiae 64, 6 : "Omnes iustitiae nostrae sicut pannas menstruatae", dicit : "Tunc concipiuntur membris damnati, caeci, claudi, leprosi, ut, quia parentes non erubuerunt in conclavi commisceri, patenter eorum peccatum et aperte redarguatur in parvulis". Item, Augustinus, super Leviticum [18, 19] : "Ad mulierem" etc. : "Necessario utrique interim continentia indicitur": Et iterum : "Cum sufficienter prohibuisset, hic etiam repetit, ne forte in superioribus videretur figurative dictum". Et iterum, uterque praecipitur interfici, Levitici 20, 18 sicut ibi patet : ergo uterque mortaliter peccat. Et iterum, esto quod mulier menstruata tunc temporis petat a viro, et hoc constet viro, durum videtur dicere quod vir teneatur sibi reddere in prolis praeiudicium. Si ergo ad paria iudicantur ; et dominium non habet alter in alterum contra divinum statutum ; non videtur quod reddere teneatur.

Et ideo aliqui voluerunt dicere quod non debet reddere, nisi praesumat de viro quod cadat in fornicationem ; quod si praesumit, debet occurrere maiori periculo, nec reddit sibi gladium ad interficiendum, sed potius ad sanandum. Sed nec istud sufficit, quia aut mulier tenetur aut non tenetur. Si tenetur, absque omni praesumptione periculi debet reddere. Si non tenetur ut tunc, hoc non est nisi quia hoc est contra divinum mandatum : ergo quantumcumque timeat de culpa alterius, cum non sit faciendum malum certum pro incerto evitando, non debet sibi reddere debitum, non quia reddat gladium furioso, quia ista non est ratio : nam aliter se ipsum interficit. Nec dat ei occasionem periculi nisi ipsa petat ; non enim ideo est culpa, quia gladium furioso reddat, sed quia contra praeceptum sive prohibitionem agendo se deordinat ; et hoc non est propter tempus, sed propter morbum, qui est contra prolis bonum. Unde similiter esset de vicina partui, quia ex actu illo timetur parvulus opprimi et occidi ; vel si ipsa laboraret acuta, nullus pro illo tempore diceret eam teneri, non ratione temporis, sed ratione morbi vel periculi.

Tertius modus dicendi est, qui videtur esse probabilior, quod tempus menstruorum aut est secundum naturam aut praeter naturam. Si secundum naturam semel in mense, quia tunc possibile, est filios generare et per abundantiam et corruptionem humoris in pessimo statu : ideo morale est praeceptum ut illo tempore non cognoscatur. Unde, si ignoranter petit vel violenter reddit, excusatur ; si scienter et libenter petit et reddit, contra praeceptum facit et mortaliter peccat, et vir secundum tempus illud non habet potestatem in corpus mulieris. Si autem sit tempus contra naturam et passio praeter naturam, tunc dicitur quod filii non generantur ; et tunc, si diu duret, debitum potest peti et reddi. Ex his patent obiecta.

Rationes principales

Quod enim obicit de lepra, non est simile, quia ille morbus est continuus, iste momentaneus.

Ad illud quod obicit, quod non habet potestatem, dicendum quod tunc non habet, vel etiam quod plus est obediendum Deo quam homini sive mulieri.

Ad illud quod quaeritur, quando vir nescit, dicendum quod, si credit ipsum desistere, debet ei infirmitatem dicere vel saltem infirmitatem simulare ; quodsi nec tunc vult liesistere, debet quantum potest resistere ; quia, si ille violenter extorqueat, mulier est immunis a culpa. Aliter enim propter vitandam culpam viri non debet ipsa facere culpam.

Ad illud quod obicitur de immunditia, dicendum quod non est propter immunditiam, sed quia talis est proli contraria.

Ad illud quod obicitur de sterili, dicendum quod nescitur, quamdiu habet muliebria, utrum concipiat ; et ideo obligatur divino mandato sicut et aliae quae consueverunt concipere.

Quamvis autem iste modus ultimo dictus videatur esse probabilior primus tamen modus dicendi est securior et sanior, quoniam standum est pro Matrimonio ; et valde durum videtur quod mulier debitum non reddat viro instanter petenti, cum non apparet infirmitas gravis et manifesta. Si tu dicas quod non debet sine violentia, potest esse quod vir non potest sibi violentiam facere, et ex hoc cadet in peiorem fornicationem. Et ideo dicendum est secundum primum modum quod secus est in petitione et redditione, sicut dicit Magister in littera, et primo notatum est. Unde prohibitio de cognitione menstruae se extendit ut non petant, sed non ut non reddant ; et ideo non absolvitur a tentione reddendi. Et secundum hoc intelligendae sunt auctoritates de hoc loquentes. Sed tamen mulier aliquo modo se debet reddere difficilem et cum dolore debitum solvere, ne, dum appetit a se peti, ipsa rea sit ac si peteret ; unde resistere potest nisi credat scandalum praestare marito.

Ex hoc patet illud quod obicit de consensu. Dum enim necessitate compulsa femina reddit, non dicitur consentire nec furioso gladium reddere, sed ipse agit et haec patitur. Praeterea, gladius furioso est reddendus, si evitetur maius periculum ; sic in proposito ; cum timetur periculum, et vir potest evadere periculum fornicationis vel odii per redditionem, in quam incurreret per abnegationem. Ex his patent alia. Concedendum est enim quod debitum non potest peti scienter, quia hoc est mortale, propter praeceptum quod debitum non petatur. Et non valet de lepra nec de potestate corporis, quia usus est ei arctatus per mandatum illud ; et patent auctoritates inductae in contrarium ; omnes enim intelligendae sunt quantum ad scienter exigentes.

PrevBack to TopNext