Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum tempore dierum solemnium possit licite peti et solvi debitum.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : I ad Corinthios 7, 5 : "Nolite fraudare invicem nisi ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi". Ergo non licet abstinere, etiam propter orationem, nisi utroque consentiente : ergo, si non habet necesse consentire, alter potest petere et alter debet reddere.
Item, ratione videtur, quia concubitus coniugalis, ratione debiti solvendi, nullam habet de se culpam : ergo in die solemni reddere non est peccatum.
Item, coniugium constitutum est in remedium concupiscentiae, ut fornicatio vitetur ; sed possibile est quod homo infirmus magis tentetur, de opere carnis in die solemni : ergo tunc licet adhibere remedium.
Item, si alter coniugum ex sola libidine explenda peteret debitum, ille cui petitur deberet solvere, quia reddit ei quod suum est : ergo videtur multo fortius, si tempore sacro petat causa fornicationis vitandae.
Contra : Quod tali tempore nec debeat peti nec reddi, ostenditur auctoritate Augustini, quae habetur in littera : Christiano cum uxore sua licet aliquando convenire, aliquando non, propter dies processionis et ieiuniorum etc.
2. Item, hoc videtur exemplo Gregorii, in I Dialogorum, quod mulier quae nocte cognovit virum, cum in die veniret ad processionem, a diabolo est accepta ; sed hoc non esset nisi grave peccatum esset : ergo etc.
Item, hoc videtur ratione, scilicet quod nec sit petendum nec reddendum, quia potest esse dies solemnis, ut Pascha vel Natalis, in quo uterque tenetur communicare ; sed constitutio Ecclesiae est, ut non accedat aliquis ad communioriem quando cognoscit uxorem : ergo, eum non possint simul stare, et tenetur ad faciendum unum, ergo non ad faciendum alterum
Item, hoc videtur per rationem virtutis, quae considerat non solum actum, sed etiam debitas circumstantias ; sed debita circumstantia est in discernendo diem sacrum a non sacro : ergo etc.
Conclusio
Diebus solemnibus petere debitum culpa est saltem venialis, non autem reddere
Respondeo : Dicendum quod, sicut, dicit Magister, debitum semper est poscenti solvendum, non tamen semper licet petere. Cuius ratio est, quia reddere est necessitatis, sed petere est voluntatis : et in sacris diebus inordinatae voluptatis est petere. Quod patet sic. Coniugium enim ratione sui actus est remedium, sed non omnino curans, sed excusans ; unde in actu coniugali est opus carnis, quod trahit animam deorsum et ad terrena sapiendum et etiam ad delectationem sentiendum. Quoniam igitur aliqui sunt dies, in quibus debet anima sanctificari et assurgere ad divina, utpote solemnitates praeclarae ; sunt etiam, in quibus debet anima affligi, utpote ieiuniorum et processionum : ideo conveniens est in talibus temporibus ab illo actu cessare ; et ideo sancti Patres instituerunt, non tamen instituerunt tamquam praeceptum, propter carnis lubricum, quod in multis est magnum. Et quia non tamquam praeceptum instituerunt nec ius petendi debitum abstulerunt, ideo, cum petitur, manet necessitas ad reddendum.
Ideo dicendum quod reddi potest sine omni culpa in illis diebus, dum tamen reddat cum displicentia et dolore ; peti autem non potest sine culpa ; et si aspectus sit ad delectationem, gravis est culpa, si autem ad lubricum carnis et suam infirmitatem, cuius est conscius, vel conscientia vehementer timet, et propter hoc petit, veniale potest esse peccatum ; attamen vix contingit quod in praecipuis diebus non sit grave peccatum. Concedendae igitur sunt rationes quod debet reddi, quia non possunt fraudare nisi ex consensu. Unde tempus orationis non sufficit ad abstinendum nisi adsit etiam mutuus consensus, sicut innuit Apostolus.
Ad rationes
1-2. Ad illud ergo quod obicitur, quod Christiano non licet convenire, dicendum quod non dicit hoc propter hoc, quod illud sit peccatum mortale et eius oppositum sit in praeceptum, sed quia quamdam inhonestatem habet. Et hoc patet in eadem auctoritate, quia dicit quod in talibus diebus debent a licitis temperare ; et hoc dico, nisi contemptus solemnitatis interveniat, sicut fuit in illa muliere, de qua loquitur Gregorius, quae ivit ad processionem.
Ad illud vero quod obicitur, quod non debet reddi propter communionem, dicendum quod, cum reddens cum dolore et invitus reddat non arctatur nec ab irigressu ecclesiae nec a communione ; tamen communia posset de consilio sacerdotis differri.
Ad illud quod obicitur, quod est ibi excessus, dicendum quod non est excessus ex parte reddentis, immo necessitas, sed ex parte petentis ; si tamen propter periculum faciat, non est excessus mortalis, sed venialis.
Ad aliud dicendum quod non est simile de loco, quia in loco est consecratio Sacramenti et deputatio ad opera divina solum ; ideo temeratur locus sacer : est enim mensa propria ; sed tempus non si omnino deputatur.
Ad ultimum dicendum quod non est tantum periculum nec lubricum in gustu sicut in tactu ; et ideo institutum est de ieiunio sub praecepto, sed de cessatione ab amplexu est consilium, maxime coniugatis qui invicem cohabitant.
Hoc sine praeiudicio sit dictum, pro eo quod Sancti videntur talem coitum aggravare ; sicut auctoritates Hieronymi in littera videntur sentire. Sed intelligendum est quod Sancti istud non prohibuerunt, maxime cum Apostolus dicat quod propter orationem non debent invicem fraudare nisi ex consensu ; et ideo concedendum est istud magis esse congruitatis et honestatis quam necessitatis, nisi conscientia obliget, qua credat illud esse prohibitum et mortale peccatum ; vel nisi interveniat sacrae diei contemptus, de quo valde potest timere qui tunc debitum non erubescit petere.