Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum in celebrandis nuptiis debeat tempus. observari.
Rationes principales
Circa primum ostenditur quod tempus debeat observari : primo, per illud quod dicitur Ecclesiastis 3, 5 : "Tempus amplexandi et tempus longe fieri ab amplexibus". Ergo videtur quod non omni tempore liceat nuptias celebrare.
Item, Causa XXXIII, quaestione 4, Nicolaus: "Nec uxorem ducere nec convivia facere in quadragesimali tempore ullo modo convenire posse arbitror".
Item, secundum omnium mores, tempus celebrationis nuptiarum est tempus solemnitatis et gaudii carnalis, quia vehemens est amoris conversio ad haec ; sed haec non competit fieri in tempore deputato ad sanctificationem spiritus : ergo etc.
Item, plus est nuptias celebrare quam debitum solvere ; sed in actu carnali, ad hoc quod fiat recte et honeste, servanda sunt tempora : ergo multo fortius in contractione Matrimonii sive nuptiarum celebratione prima.
Contra : Ad Galatas 4, 10-11 : "Dies observatis et menses et tempora et annos" ; et post : "Timeo, ne absque causa laboraverim in vobis". Ergo videtur quod illud. sit haereticum tempora observare : ergo videtur quod quolibet tempore bonum sit nuptias celebrare.
Item, in aliorum sacramentorum perceptione non est determinatio temporum nisi ex sola congruitate, nec servantur communiter temporum determinationes. Ergo videtur similiter quod nec in Matrimonio et sponsae traductione.
Item, Matrimonium est sanctum et bonum, cum sit sacramentum ; ergo in diebus sacris competens est ipsum celebrare.
Conclusio
Ob duplicem rationem aliquibus temporibus interdictum est publicas solemnitates nuptiarum celebrare
Respondeo : Dicendum quod duplex est ratio quare in his tribus temporibus interdictum est nuptias celebrari, una scilicet moralis, alia figuralis : moralis quidem, quia in his tribus temporibus anni propter praecipuarum solemnitatum exspectationem, in quibus consueverunt fideles communicare, scilicet Natali Domini, Pascha et Pentecoste, debent se fideles praeparare ut Dominum suum possint digne et reverenter excipere ; et per hoc debent sensum a terrenis aliquatenus elevare. Et quoniam in sponsae traductione et nuptiarum celebratione, propter novitatem, vehementer animus convertitur ad id quod deorsum est et ad gaudia vana, ideo ista tria tempora ex rationabili causa sunt interdicta, scilicet tempus Adventus usque ad octavas Epiphaniae, tempus a Septuagesima usque ad Octavas Paschae, tempus a tertio die ante Ascensionem usque ad Octavas Pentecostes ; et quia multae abusiones fiunt, quae his temporibus non conveniunt. Alia est ratio figuralis, scilicet quia in his temporibus sunt dies ieiuniorum ; et sicut dicitur Matthaei 9, 15 : Non debent filii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus ; cum autem auferetur etc. ; ideo quodam modo in his diebus signatur absentia sponsi, et ideo in talibus diebus non debet fieri sponsi et sponsae coniunctio nec nuptiarum celebratio. Unde non est interdictum contrahi sponsalia vel Matrimonium in his diebus per simplicem consensum ; sed interdictum est nuptias celebrari et sponsam in domum viri adduci ; et hoc totum congruitatis rationem exigit, pro eo quod est constitutio humana.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur, quod non sunt tempora observanda, dicendum quod tempora observari est tripliciter : aut enim tempora observantur quantum ad naturam in his quae subsunt naturae, ut quantum ad actum seminandi et navigandi ; aut tempora servantur in his quae sunt supra naturam, sicut sunt ea quae sunt gratiae et liberi arbitrii ; aut tempora observantur secundum spiritualem institutionem in exsecutione spiritualium, ut dies instituta ad colendum Natale Domini observanda est, ut in ea amplius laudetur Deus. Primum quidem non est peccatum nec tertium, sed secundum ; et hoc modo non fit observatio in Matrimonio, quia non observatur lunatio neque temporum variatio, nisi secundum quod statutum est ad cultum Dei ; unde non est observatio ratione temporis, sed magis ratione cultus divini.
Ad illud quod obicitur, quod in aliis non interdicitur tempus, patet responsio, quia hoc sacramentum habet aliquid speciale, tum ratione actus carnalis, tum etiam ratione significationis.
Ad illud quod obicitur, quod est sanctum et bonum, dicendum quod verum est ; attamen habet annexum aliquid quod tempus orationis impedit ; et si impedit post primam coniunctionem, quanto magis in prima, ubi est maior ardor et ardentior affectio.
Ad illud quod obicitur, quod abusus deberet interdici, dicendum quod non solum ratione abusus, sed etiam ratione usus habet aliquod praestare impedimentum. Praeterea, facilius est determinare tempus et melius observatur quam si prohiberetur gaudium superfluum. Quod ultimo quaeritur iam determinatum est.