Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum Matrimonium contractum in tempore indebito debeat separari.

Secundo quaeritur, utrum Matrimonium contractum in tempore indebito debeat separari.

Rationes principales

Et quod sic, videtur : Causa XXXIII, quaestione 4: "Non oportet a Septuagesima usque ad Octavam Paschae et tribus hebdomadibus ante festum sancti Ioannis et ab adventu Domini usque post Epiphaniam nuptias celebrare ; quod si factum fuerit, separentur".

Item, hoc videtur secundum ius antiquum, quod sic dicit : Copulationem, quam contra ecclesiasticam regulam constat esse contractam, Matrimonium non esse censemus.

Item, ratione videtur, quia in foro ecclesiastico iudicandum est secundum statuta Ecelesiae : ergo, si Ecclesia statuit nuptias talibus temporibus non fieri, debent tales, si fiunt, iudicari pro non factis : ergo debent separari.

Item, aliquis primo contrahit cum aliqua in clanculo et cum alia in manifesta ; licet sit uxor prima secundum veritatem, tamen iudicatur uxor secunda in foro Ecclesiae, quia cum prima non servavit formam Ecclesiae sicut cum secunda : ergo, si iste qui celebrat nuptias, non servat ecclesiasticam formam, patet quod secundum iudicium Ecclesiae separandus est.

Contra : Nihil est propter quod debeat separari Matrimonium, nisi desit aliquid quod sit de eius substantia ; sed de substantia Matrimonii nihil est nisi consensus et persona legitima : si ergo nihil horum deficit in proposito, patet etc.

Item, Matrimonium non debet separari in poenam, nisi sit criminis enormitas, maxime contra aliquod Matrimonii bonum ; sed hic nihil est tale : ergo etc.

Item, in quadam decretali De Matrimonio contracto contra Ecclesiae interdictum, dicitur : Non est conveniens ut ob id solum sacramentum Coniugii dissolvatur.

Item, non prohibetur Matrimonium contrahi, sed nuptias celebrari ; hoc autem accidit Matrimonio : ergo nullo modo debent separari propter hoc.

Conclusio

Matrimonia tempore indebito contracta non possunt simpliciter separari, sed solum ad tempus in poenam peccati.

Respondeo : Dicendum quod iunctos matrimonialiter triplici modo separat Ecclesia : quosdam simpliciter quantum ad vinculum, ostendens inter eos non fuisse Matrimonium ; et hoc est propter hoc quod intervenit aliquod impedimentum quod est contra substantiam Matrimonii, vel ex parte consensus vel legitimitatis personarum ; et illud dicitur impedire contrahendum et dirimere iam contractum Quosdam separat simpliciter quantum ad tempus in poenam ; et hoc est propter aliquod crimen quod est contra Matrimonii bonum. Quosdam separat ad tempus solum ad poenitentiam agendum ; et hoc quando intervenit aliquod impedimentum quod non est contra Matrimonium quantum ad substantiam nec quantum ad bonum, sed inducit peccatum ; et tale est ecclesiasticum interdictum, et de tali separatione intelligitur auctoritas canonis quam Magister adducit. Et sic dicendum quod tales non debent simpliciter separari, sed solum ad tempus in poenam peccati, quia contempserunt mandatum Ecclesiae ; et hoc etiam fit ad aliorum terrorem.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur secundo de ecclesiastica regula dicendum quod Ecclesia dictat Matrimonium debere contrahi sic et sic ; et in illa sua institutione quaedam dictat ut necesaria, quaedam ut ad solemnitatem facientia ; et canon dicit de his quae regula ecclesiastica dictat huic sacramento necessaria.

3-4. Ad illud quod obicitur de foro ecclesiastico, dicendum quod in foro ecclesiastico nunquam iudicatur Matrimonium non esse, nisi quando in facie Ecclesiae deest aliquid quod est de substantia Matrimonii, quod tamen non deest secundum veritatem, sicut in Matrimonio clandestino, ubi non potest probari consensus : non sic est in proposito. Et ideo patet illud ultimum.

PrevBack to TopNext