Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum circumcisio debuerit cessare.
Rationes principales
Et quod non debuerit cessare, ostenditur : Primo auctoritate canonis. Dicitur enim Genesis 17 13 in donatione circumcisionis : "Erit pactum meum in carne vestra in foedus aeternum". Ergo videtur quod circumcisio aeternaliter debeat durare ; sed quod aeternaliter durat non habet terminum : ergo etc.
Item, ad Romanos 2, 25 : "Circumcisio prodest, si Legem observes". Ergo videtur, quod utile sit servantibus Legem servare circumcisionem : non ergo cessavit. Si dicas Apostolum esse locutum pro tempore ante Evangelium, contra : ad Galatas 5, 3, ubi prohibet circumcisionem, dicit : "Testificor omni homini circumcidenti se, quod debitor sit universae Legis faciendae" ; sed qui male agit non obligatur ad peius : ergo, si circumcisus tenetur ad Legem, circumcidi non est malum : ergo circumcisio non cessavit.
Item, hoc ipsum videtur ratione, quia Christus non tantum verbis instruxit nos, sed etiam factis : unde etiam communis auctoritas dicit quod omnis Christi actio nostra fuit instructio ; sed Christus fuit circumcisus, sicut dicitur Lucae 2, 21 : ergo, si membra debent assimilari capiti, tunc ergo videtur quod necessarium sit et nos circumcidi ; videtur enim quod sicut baptizari voluit, ut formam daret, ita etiam circumcidi.
Item, ratio quare aliqua legalia cessaverunt est, quia significatum eorum impletum est ; et ratio quare aliqua durant est, quia significant quod semper faciendum est, ideo remansit thurificatio ; sed significatum circumcisionis non implebitur usque ad octavum resurrectionis ultimae, et iterum significat aliquid quod semper faciendum est, sicut amonitionem superfluitatum : ergo semper deberet durare.
Item, sicut sacramenta legis gratiae succedunt sacramentis legis scriptae, sic illa sacramentis legis naturae ; sed decimatio, quae fuit remedium contra originale tempore legis naturae, simul mansit cum circumcisione : ergo pari ratione circumcisio cum Baptismo.
Propter hoc est quaestio : qua necessitate cessavit ? Cum enim non habeant repugnantiam haec duo remedia, et aliqui acceptent unum qui non acceptant reliquum, de bonitate divinae misericordiae esset quod utrumque maneret, ut Deus haberet maiorem populum, et pluribus modis curaretur nostrum vulnus.
Contra: Quod cessaverit, ostenditur ad Galatas 5, 2 : "Ego Paulus dico vobis, si circumcidamini, Christus nihil vobis proderit".
Item, ad Hebraeos 7, 12 : "Translato sacerdotio, necesse est ut Legis translatio fiat" ; sed oportuit sacerdotium transferri : ergo et Legem ; et si hoc, tunc et sacramenta legalia. Sed inter haec praecipuum et magis notabile est circumcisio tamquam aliorum fundamentum : ergo etc.
Item, circumcisio fuit ad distinguendum populum a populo ; sed Christus lapis angularis filios Dei dispersos congregavit in unum et duos parietes iunxit, et unus pastor unum ovile habere debuit : ergo necesse est in Lege Nova illud signum aboleri.
Item, aut Baptismus datus est in remedium sufficiens aut non. Si non ergo sacramenta Novae Legis sunt imperfecta : ergo et Lex Nova ; quod est inconveniens. Si est perfectum remedium contra originale peccatum, et ille morbus est simpliciter non iterabilis, ergo, adveniente Baptismo, superflua est circumcisio. Si ergo omne superfluum a lege Dei est resecandum, patet etc.
Conclusio
Cum baptismus loco circumcisionis fuerit institutus, circumcisio debuit cessare
Respondeo : Dicendum quod, sicut dicit canon evangelicae legis, non solum circumcisio, sed etiam omnia sacramenta legalia destiterunt, advenientibus sacramentis Novae Legis, eo quod sacramenta illius temporis huic tempori non conveniebant : tum quia erant obscura quantum ad significantiam, erant enim velamentum etiam quia parvae virtutis quantum ad efficaciam ; tum etiam quia gravia quantum ad observantiam. Et haec omnia Legi illi competebant, quae erat lex figurae et oneris ad confringendam duritiam et superbiam cervicis Iudaicae. Lex autem Nova oppositas habet conditiones, quia est lex "veritatis et gratiae et suavitatis. Gratia enim et veritas per Iesum Christum facta est", sicut dicitur Ioannis 1, 17 ; nihilominus est onus eius onus suavitatis : "Iugum enim suum suave est", sicut dicitur Matthaei 11, 30. Et ideo debuit habere sacramenta expressiora ad significandum, efficaciora ad curandum et leviora ad portandum. Et ideo omnia illa sacramenta cessaverunt et alia sunt instituta. Unde Augustinus, Contra Faustum : "Prima sacramenta, quae observabantur, praenuntiativa erant Christi venturi, quae cum suo adventu Christus implesset, ablata sunt et alia instituta, virtute maiora, utilitate meliora, ut faciliora et numero pauciora". Ex hoc igitur patet quod, cum sacramentum Baptismi sit institutum loco circumcisionis, quod circumcisio cessare debuit, maxime cum illud sacramentum sit expressius in significando, efficacius in curando et levius in portando. Hoc autem totum patet respicienti conditiones et proprietates utriusque.
Ad obiecta
Ad illud ergo quod obicitur, quod data sunt in foedus aeternam, dicendum quod illud non oportet intelligi ita aeternam, quod careat fine. In eadem enim littera Dominus dicit quod dabit eis terram in possessionem aeternam ; et constans est quod terram promissionis Iudaei non possident ; et propter hoc distingaendum est in aeterno. Dicitur enim aeternum tripliciter : aut quantum ad durationem aut quantum ad finis indeterminationem aut quantum ad significationem. Primo modo dicitur dupliciter : aut quia caret principio et fine, Ecclesiastici, 18, 1 : "Qui vivit in aeternum creavit omnia simul" ; aut quantum ad privationem termini, Psalmus [148, 6] : "Statuit ea in aeternum" etc. Similiter secundo modo dicitur dupliciter : aut quia non ita sit semel quin oporteat fieri pluries, et sic dicitur : Serviet aeterno qui parvo nesciet uti ; aut quia non determinatur terminus, et sic dicitur sacerdotium aeternum Aaron, quia non determinavit Dominus quando cessaret. Tertio modo similiter dicitur dupliciter : aut quia significat aeternam, et sic est terra promissionis data in possessionem aeternam, Genesis 17, 8 ; aut quia significat et ducit in cognitionem vitae aeternae, et sic dicitur circumcisio aeterna. Et isti tres ultimi modi habentur a Glossa super Genesis 17, 8.
Ad illud quod obicitur de hoc quod dicitur ad Romanos 2, 25 : Circumcisio prodest etc., dicendum quod hoc dicit Apostolus secundum statum illum in quo erant Lex et circumcisio observanda. Secundum enim nullum statum profuit circumcisio sine Legis observantia ; idem enim ipse, qui praecepit circumcisionem, mandavit et Legem. Si ergo quis servet circumcisionem et contemnat Legem, etiam in tempore Legis non proderat ; proderat autem, si utramque servabat, non tantum carnaliter, sed spiritualiter.
Quod ergo obicitur, quod pro tempore evangelico dicit : Testificor omni homini circumcidenti se etc. ; dicunt aliqui hoc dixisse Apostolum ad terrorem. Sed tamen illud non sufficit ; ideo plus oportet dicere quod est obligatio ex divino praecepto et est obligatio ex conscientiae dictamine. Ex divino praecepto nemo obligatur, quia illud est revocatum ; sed qui habet conscientiam, se teneri ad circumcisionem, quia adhuc stat divinum mandatum, per eadem rationem necesse est quod habeat conscientiam observandi omnia mandata Legis. Unde Apostolus facit argumentum per impossibile a destructione consequentis sic : pseudoapostoli dicebant quod tenebantur circumcidi, sed non debebant alia legalia observare ; et Apostolus dicit quod, si tenentur ad hoc praeceptum, cum ita sint alia praecepta, tenentur ad omnia : "si enim anima Socratis est immortalis, et omnis anima" ; tamen utrumque est falsum, et "uno inconvenienti posito, multa sequuntur". Unde per hoc quod non erat tota Lex servanda, volebat Apostolus arguere quod circumcisio non esset servanda.
Ad illud quod obicitur de Christo, quod Christus fuit circumcisus, dicendum quod Christus omnibus operibus suis nos erudivit ; sed tamen non omnia fecit ad imitationem, sicut opera miraculosa et alia plura. Ratio autem quare Christus voluit circumcidi, fuit triplex, scilicet in fidei argumentum, in humilitatis exemplum et in Legis complementum. In fidei argumentum, quia de Iudaeis erat secundum carnem, et propter ipsum specialiter de illo genere nasciturum significandum instituta est circumcisio, ne videretur dissimilis Patribus et non esse ille qui fuit promissus, et per hoc possent Iudaei suum palliare errorem : ideo debuit circumcidi. Secundo propter humiIitatis exemplum, propter quod subiecit se Legi et omnibus legalibus, cum tamen sub nulla esset. Tertio fuit circumcisus in Legis complementum, unde sustinendo circumcisionem im plevit Legem, et im plendo cessare fecit, quia Legem non destruxit, sed complevit dum veritatem significatam exhibuit. Et hoc est quod dicit Augustinus, Contra Faustum, quod sacramenta Veteris Legis in adventu Christi impleta sunt, et ideo ablata, quia impleta. Et haec ratio triplex trahitur de homilia Augustini super Lucae 2, 21, de circumcisione pueri ; et sic patet quod Christus noluit quod alii imitarentur eum in, hoc, sed quod magis ex hoc erudirentur.
Ad illud quod obicitur, quod significatum eius nondum est impletum, dicendum quod circumcisio et habebat principale significatum, et hoc erat originalis deletio ; et habebat consequens, scilicet liberationem a miseria per Christum in octava resurrectionis. Et quoniam impletum est quantum ad principale significatum in Baptismo et quantum ad consequens in capite nostro Christo, qui resurrexit die octavo, ideo debuit cessare. Sed quo adiungit quod debet manere, ut thurificatio, dicendum quod thurificatio non manet solum propter hoc quod significet quod faciendum est, sed etiam quia exterior observantia quodam modo moralis est et etiam quia facilis est ; et praeterea Ecclesia non retinuit de Lege, sed instituit, quia alio modo illi thurificabant.
Ad illud quod obicitur, quod circumcisio non aufert decimationem, dicendum quod circumcisio non fuit remedium universale, sed particulare, nec omnes ad illam obligabantur ; et ideo decimatio adhuc habebat locum. Sed ad Baptismum omnes obligantur et est remedium universale et sufficiens ; et ideo, si maneret circumcisio, plus haberet oneris quam utilitatis.