Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum circumcisio cessaverit ante promulgationem Evangelii.

Secundo quaeritur, utrum circumcisio cessaverit ante promulgationem Evangelii.

Rationes principales

Et quod sic, videtur : Matthaei 11, 13 : "Lex et Prophetae usque ad Ioannem" etc. ; aut hoc dictum est inclusive aut exclusive ; sed quocumque modo hoc dictum est, cum defecerit Ioannes et eius baptismus ante passionem, videtur quod Lex defecerit et sacramenta legalia ante promulgationem Evangelii.

Item, ratio quare circumcisio cessavit fuit Legis impletio et legalium ; sed haec omnia impleta sunt in passione, cum dictum est : Consummatum est, et velum templi scissum est : ergo, si hoc fuit ante Evangelii promulgationem, ante defecit - et hoc trahitur ex pluribus locis de libro Quaestionum Novi et Veteris Testamenti - ut Magister dicit in littera.

Item, specialis ratio cessationis circumcisionis fuit institutio nobilioris sacramenti loco eius ; sed Baptismus est institutus ante passionem et Evangelii promulgationem : ergo ante cessavit circumcisio.

Item, ad hoc est auctoritas Hieronymi, Ad Augustinum, quae ponitur in Glossa ad Galatas 2, 14. Dicit Hieronymus: "Ego pronuntio quod sint utique mortiferae caerimoniae Iudaeorum fidelibus ; finis enim Legis Christus est ad iustitiam" etc.

Sed contra : Post passionem Paulus circumcidit Timotheum, Actuum 16, 3, et in hoc non reprehenditur ; et servavit votum Nazaraeorum, Actuum 21, 23 : ergo nondum erat malum nec circumcisio cessaverat.= Si dicas quod iecit propter vitandum scandalum, contra : propter vitandum scandalum non est fadendum contra veritatem vitae vel doctrinae : ergo, si hoc erat malum de se, nunquam ex hoc excusatur quod non peccaverit.

Item, nullus obligatur ad id quod ignorat et non potest scire ; sed multi erant ad quos non pervenerat institutio Baptismi : ergo illi non tenebantur baptizari : ergo, si Deus non reliquit eos sine remedio, adhuc post passionem circumcisio habuit effectum et statum.

Item, Augustinus, Ad Hieronymum: Circumcisio et cetera legalia non erant noxia, licet iam non essent significandis futuris. necessaria ; magis noxium erat ea quasi noxia prohibere.

Est igitur hic quaestio, cum videatur hic esse multiplex contradictio, quid tenendum sit. Nam Petrus videtur sibi contrarius, qui Actuum 15, 10 dictavit quod non erant legalia servanda, et postmodum iudaizabat, sicut dicitur ad Galatas 2, 11.

Item, Paulus videtur sibi contrarius, qui reprehendit Petrum et postmodum circumcidit Timotheum et servavit votum Nazaraeorum. De primo habetur Actuum 16, 3, de secundo Actuum 21, 23.

Item, Petrus videtur contrarius Paulo et e converso, quia ad Galatas 2, 22 dicitur quod Paulus restitit Petro in faciem : ergo dissensio videtur in hoc fuisse inter columnas Ecclesiae.

Item, Hieronymus videtur contrarius Augustino, sicut patet in Glossa ad Galatas 2, 14 ; et quod aperte contradicant, illud apparet in eorum Epistolis quibus sibi respondent. Unde Hieronymus, in Epistola ad Augustinum: "Tu dicis legalia observare bonum, ego affirmo malum, non modo eis qui ex gentili, sed etiam qui ex Iudaico populo crediderunt".

Conclusio

Ante promulgationem Evangelii legalia non cessaverunt quantum ad observantiam nec quantum ad efficaciam universaliter, quia in distantibus probabiliter potuerunt habere efficaciam

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam aperienda est via duplex, quia praecipui doctores, scilicet Hieronymus et Augustinus, timuerunt in huius quaestionis determinatione.

Et primo ad intelligendam solutionem Hieronymi sciendum est quod beatus Hieronymus duo tempora intellexit in Novae Legis datione et sacramentorum suorum institutione, unum scilicet tempus condendi Evangelium, quod incepit ab adventu Christi usque ad pas consummationem ; aliud fuit promulgationis Evangelii, quod incepit ab adventu Spiritus Sancti usque ad finem mundi. Similiter intellexit quod mandata legalia et caerimonialia dupliciter contingit servare : vel ex praecepto tamquam necessaria ad salutem, vel ex dispensatione, non quia bona sint, sed quia inde elicitur bonum. Concessit ergo Hieronymus legalia, maxime circumcisionem, servari debere, quousque veritas Evangelii promulgaretur, et institutio Novae Legis aperiretur, et hoc in toto primo tempore. Sed, illis incipientibus aperiri, illa cessabant sicut ista innotescebant, ita ut nulli post acceptam notitiam veritatis liceret servare huiusmodi sacramenta aliquo modo, nisi illis solum ad quos non pervenerat praedicatio Evangelii vel etiam ipsis Apostolis maioribus ex dispensatione et pia quadam simulatione ; ceteri autem erant transgressores, qualitercumque servarent.

Et ad hoc ponendum movit eum auctoritas sacrae Scripturae et auctoritas Ecclesiae Auctoritas sacrae Scripturae : nam omnes Apostoli consenserunt, Actuum 15, 23, legalia non esse servanda. Rursus, videbat Apostolos alicubi post illam sententiam servasse, et di cebat primam sententiam datam esse secundum rigorem veritatis, sed observationem factam esse secundum simulationem pietatis, secundum quam dicit Apostolus, I ad Corinthios 9, 22 : Omnibus omnia factus sum, Iudaeis tamquam Iudaeus etc. ; et hoc pia quadam simulatione. Auctoritas Ecclesiae movit, quia sancti Patres communiter damnaverunt haeresim Ebionis et Cerinthi, qui dixerunt legalia cum Evangelio esse servanda ; et propter hoc dicebant pia quadam et dispensatoria simulatione esse servata propter infirmitatem Iudaeorum. Sic dixit Hieronymus quod Petrus servabat legalia quadam simulatione, secundum quod Apostolus dicit ad Galatas 2, 13, "ita ut et Barnabas duceretur in hanc simulationem". Et dixit etiam quod Paulus pia quadam simulatione reprehendit Petrum, qui non peccabat ; sicut Petrus condescendebat Iudaeis in legalium observatione, ita Paulus in illius observantiae reprehensione gentilibus. Et ita nec Petrus peccavit in male observando nec Paulus in procaciter reprehendendo, sicut Porphyrius haereticus Paulum arguebat quod Apostolorum principi procaciter insultasset. Ecce haec est positio Hieronymi et ratio positionis.

Augustinus autem alio modo solvit. Ad cuius solutionem intelligendam notandum est quod Augustinus triplex tempus intellexit, scilicet tempus condendi Evangelium et promulgandi conditum et custodiendi iam promulgatum. Primum tempus fuit ab adventu Christi usque ad passionis consummationem, et in hoc tempore sunt legalia infirmata et in morte Christi mortua. Secundum tempus fuit a passione Christi usque ad divulgationem Evangelii in omnes gentes, quando potuit dici : In omnem terram exivit etc. ; et hoc tempore sunt legalia ad tumulum deducta. Tertium tempus fuit ab illo tempore usque ad finem, in quo legalia sunt quasi in tumulo clausa.

Ulterius notandum quod triplici de causa possunt aliqua observari, scilicet propter salutis necessitatem, propter honestatem, propter proximi infirmitatem. Dixit ergo Augustinus quod primo tempore legalia servari potuerunt tamquam viva propter salutis utilitatem. Secundo tempore servari potuerunt etiam ab his qui audierunt Evangelium, propter honestatem, quia cum honore adducenda erat Synagoga ad tumulum, non quasi idololatra statim abicienda. Et hoc etiam tempore servari poterant propter proximi utilitatem, ne Iudaei a fide revocarentur. Tertio tempore nullo modo sunt servanda, quia qui iam servat non est materni corpusculi honorator, sed sepulturae impudens revelator.

Et ita posuit quod Petrus et Paulus uterque servaverunt, non tantum propter vitandum scandalum proximi, sed etiam ad honorem debitum matri impendendum ; et quod non tantum simulatone, sed etiam veraciter observaverunt, non propter salutis necessitatem, quia sciebant ea non esse ad salutem necessaria. Similiter posuit quod Petrus veraciter, non simulatorie, reprehensus fuit a Paulo, non quia legalia servabat, sed quia exemplo suo gentiles iudaizare cogebat. Ratio autem sua haec fuit : nam si fuit ibi tantum simulatio in observatione, ergo propter scandalum proximi vitandum liceret relinquere veritatem. Et iterum, quare modo non similiter liceret ? Quod nullus diceret. Rursus, de reprehensione Pauli, si simulate tantum reprehendit Petrum, falsum ergo dixit et mentitus est, ad Galatas 2, 14, et quod non ambulabat ad veritatem Evangelii, et quod reprehensibilis erat. Sed quis. audeat dicere quod Paulus in doctrina veritatis dispensatorie sit mentitus ? Quod si aliquis det, patebit via haereticis ut alia dicant simulate dicta.

Et quia ipse Augustinus, doctor egregius, verbis Hieronymi addit - nec mirum, quia non est inconveniens quod posteriores prioribus addant - ideo modo solvendi Augustini tamquam sufficientiori ad haerent qui melius sentiunt. Unde Hugo de Sancto Victore dicit quod circumcisio et alia legalia quantum ad efficaciam cessaverunt post passionem, sed quantum ad observantiam cessaverunt post Evangelii promulgationem. Et praeter rationem Augustini aliam rationem assignat, quia nec natura nec ratio sustinet repentlnas immutationes ; et ne videretur Lex Nova praecipitanter data, cum maturitate subintravit, et vetera transierunt.

Ex his patet responsio ad primum quod quaeritur. Concedo enim, sicut rationes ostendunt, quod legalia quantum ad observantiam non cessaverunt ante promulgationem ; nec etiam quantum ad efficaciam universaliter, quia creditur, sicut dicit Bernardus, quod habuerunt efficaciam in his qui distabant et praeceptis adhuc restringi non poterant ; in his autem qui scire poterant nullam efficaciam habebant.

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur, quod Lex et Prophetae usque ad Ioannem etc., dicendum quod illud intelligitur inclusive, non quia tunc statim defecerit, sed quia ex tunc legalis observantia infirmari coepit.

Ad illud quod obicitur de impletione, dicendum quod impletio fuit causa cessationis ; sed causa ista non ponebat hunc effectum nisi claresceret : veritas enim excludit umbram tantum dum clarificatur, quia nullus tenetur ad incognitum.

Ad illud quod obicitur de institutione Baptismi, dicendum, sicut tactum est, quod institutio erat causa evacuationis ; sed actu non faciebat cessare, nisi prius pateret sacramenti utilitas et necessitas. Sed haec non fuit indicta in aperto usque post passionem. Dominus enim dicit Nicodemo : Nisi quis renatus fuerit etc. ; sed hoc dixit quasi consilium in occulto.

Ad illud quod obicitur de Hieronymo, dicendum quod Augustinus dictis Hieronymi addictit et clarius hoc vidit, et ideo eius dictis standum est. Nam et ipse Hieronymus addendum et corrigendum sibi commisit.

Ex his patent repugnantiae. Nam Petrus primo dictavit legalia non esse observanda, et ideo non esse gentibus imponenda. Sed tamen postmodum ipse servavit, ostendens, propter statum in quo aliquando fuerant, esse honoranda. Idem ipsum de Paulo est dicendum.

De controversia Petri et Pauli dicendum quod idem senserunt omnino, et tamen Petrus iuste reprehensus est, quia reprehensibilis erat, non quia male faceret, sed aliquantulum incaute ; et ille defectus circumspectionis credo quod fuit in eo aliqua culpa, licet non esset mortalis. Et divina dispensatione hoc permissum est, ut, dum Petrus reprehensus non resisteret, clarius veritas pateret ; et quod Petrus exemplum imitandi in actu suo nollet dare. Unde erat reprehensibilis, id est utilis reprehendi et dignus, quia ad veritatem Evangelii non ambulabat, id est non usquequaque, quia ex hoc veritas conculcabatur ; et ideo Paulus bene fecit ei utiliter, qui coram omnibus eum reprehendit. Nec est excusandus Petrus ab una levi negligentia, ne Paulus accusetur gravius culpa. Ad ultimam contrarietatem patet responsio ex praedictis.

PrevBack to TopNext