Text List

Praeambulum

Praeambulum

Ad intelligentiam praesentis distinctionis, secundum tria quae determinat Magister, tria principaliter quaeruntur. Primo quaeritur de continentia coniugali in antiquis. Secundo vero quaeritur de virginali. Tertio, de repudio. Circa primum quaeruntur tria. Primo quaeritur, utrum contra legem naturae sit habere concubinam. Secundo, utrum contra legem naturae sit quod unus homo habeat plures uxores. Tertio quaeritur, utrum Deus debuerit in hoc dispensare, quod licitum esset homini habere concubinas.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum