Divisio textus
Divisio textus
Supra ostendit Magister quod vir tenetur uxori servare fidem tori, quam quando non servat, incidit in culpam. Hic intendit inquirere utrum sancti Patres istam fidem servabant. Habet autem haec pars duas partes. In prima sanctos Patres, qui simul habuerunt plures uxores, excusat a culpa. In secunda dissolvit quasdam dubitationes, ibi : Si quis opponat, quod fidem tori non servabant etc.
Prima pars habet tres partes. In prima sanctos Patres a culpa excusat. In secunda hoc multiplici auctoritate confirmat, ibi : De hoc Augustinus sic ait etc. In tertia eorum continentiam commendat, ibi : Quod vero castitas virginalis etc., ubi ostendit quod paris meriti fuit in eis continentia coniugalis, cuius vel quanti est ln nobis continentia virginalis.
Si quis opponat quod fidem tori non servabant etc. Haec est secunda pars, in qua determinat dubia, in qua etiam facit tria. Primo enim quaerit et determinat utrum servarent bonum fidei. Secundo quaerit et determinat utrum servarent mandatum Legis, ibi : Sed numquid sub Lege licebat etc. Tertio determinat quae virginitas sive integtitas sit melior et sanctior, an illa quae est mentis, an illa quae est carnis, ibi : Melior est autem virginitas mentis quam carnis etc. Et sic duo breviter determinat in hac parte, scilicet de continentia coniugali in antiquis Patribus et de virginali in viris evangelicis et spiritualibus sive etiam mulieribus, et tertio breviter tractat de repudio.
On this page