Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum habere plures uxores sit contra legem naturae.
Rationes principales
Et quod sic, ostenditur : Auctoritate, quia Genesis 4, 19 dicit Glossa de Lamech, qui habuit duas uxores : "Primus contra morem et naturam adulterium commisit". Ergo etc.
Item, ratione videtur, quia secundum dictamen naturae est, quod vir et mulier quantum ad actum illum pares sint ; sed uxor una non potest esse plurium virorum : ergo nec e converso.
Item, secundum rectam rationem vir tenetur uxori debitum reddere : ergo, cum impossibile sit simul pluribus reddere, non potest se simul pluribus obligare. Sed, si plures posset simul habere, simul se pluribus obligaret : ergo etc.
Item, quod indictum est homini a sua constitutione, spectat ad ius naturale ; sed a sua constitutione dictum est : Relinquet homo patrem et matrem, et erunt duo in carne una : ergo secundum dictamen naturae est quod tantum sint duo : ergo una unius et non plures.
Contra : Augustinus dicit, et habetur in littera : "Quando erat mos habere plures uxores, peccatum non erat". Sed mos vel consuetudo contra naturam non est approbanda nec excusat a culpa : ergo habere plures uxores non est contra naturam.
Item, Augustinus dicit quod "contra praeceptum non erat, quia nulla hoc lege erat prohibitum". Sed quod est contra ius naturae, est prohibitum in lege naturae : ergo etc.
Item, ratione videtur, quia quod est cibus ad salutem individui, hoc est coniugium ad conservationem speciei ; sed licitum est pluribus cibis uti ad conservationem individui : ergo et plures uxores habere ad conservationem speciei.
Item, coniunctio maris et feminae est propter prolis multiplicationem, hoc est secundum dictamen naturae. Ergo, si mulier sterilis est, natura dictat quod possit ex alia generare, cum unusquisque, quantum est de natura, appetat semen et prolem relinquere super terram : ergo non est contra, sed secundum naturam.
Conclusio
Pluribus uti uxoribus est contra ius naturae communiter et proprie sumtum
Respondeo : Dicendum quod, sicut dictum est supra, illa distinctione praesupposita, si ius naturale dicatur quod in Lege et Evangelio scribitur, sic ius naturale est quod sit una unius. Erunt, inquit, duo in carne una, tam in Veteri quam in Novo. Si autem ius naturale dicatur quod ratio recta dictat, adhuc verum est, quia adhuc dictat natura, secundum quod rationis rectae est, quod non faciat alii quod sibi non vult fieri ; sed vir non vult quod uxor habeat alium virum : nec ergo debet velle habere aliam uxorem cum in tali actu, ut supra visum est, ad paria iudicentur et tamquam pares conveniant. Si dicatur ius naturale quod natura impressit animalibus, sic dicendum quod non omnibus, sed aliquibus animalibus brutis impressit ; sed tamen in natura est aliquorum animalium irrationalium et in nostra natura plantavit. Et hoc patet experimento, eo quod in Matrimonio est quidam amor singularis, in quo non communicat alienus ; unde naturaliter omnis vir zelat uxorem quantum ad hoc, ut nullum diligat ut diligit ipsum in actu illo ; et omnis uxor similiter zelat virum quantum ad hoc : unde, stante natura, nunquam fuisset ibi communitas, etiam si cetera essent communia. Similiter, caritate adveniente, quae facit omnia esse communia, nunquam facit uxorem communem, propter privatum amorem qui debet esse in Matrimonio, qui etiam est sacramentum illius amoris, quo Deus zelat animam, ut nolit aliquem tantum diligi ; sic et anima a Deo nullo modo vult propter aliam deseri. Et in hoc patet sapientia Dei, quae se nobis in nobis ostendit et nobis ipsis ostendit quid agere debeamus in creaturis subditis, secundum illud Iob [12, 7] : "Interroga iumenta, et docebunt te" ; sed mens hominis obfuscata hoc non attendit. Concedendum igitur quod uti pluribus uxoribus est contra ius naturae.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur, quod quando mos erat, peccatum non erat, dicendum quod mos ille erat approbatus, non ab hominibus tantum, sed a Deo, ut post patebit ; et ideo peccatum non erat.
Ad illud quod obicitur, quod non erat contra praeceptum, dicendum quod vocat praeceptum expressum exterius per vocem vel scripturam, sicut legem Moysaicam.
Ad illud quod obicitur de cibo, dicendum quod non est simile, quia ibi est usus rei inferioris, hic est usus paris, et ideo unius ; alioquin superior fit. Praeterea, ibi est mutuus amor, et ideo mutuus zelus, et ideo singularitas.
Ad illud quod obicitur, quod est ad multiplicationem talis actus etc., dicendum quod, etsi natura dictet prolem esse multiplicandam, tamen dictat : debite et ordinate, et ita quod nulli fiat iniuria ; et ideo magis cessandum esse a generatione prolis quam iniuriam fieri alicui, et ideo nec uxorem aliam duci. Item, etsi natura dictet quaerendum bonum commodi, non tamen in praeiudicium boni honesti ; et honestas consistit in rectitudine iustitiae et observatione fidei, sed bonum commodi est in fecunditate prolis. Hinc est quod ad prolem generandam non debet alia uxor adici nisi Deus dispenset.