Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum Deus debuerit dispensare de concubina habenda.

Tertio quaeritur, utrum Deus debuerit dispensare quod licitum esset habere concubinas et quod liceret habere plures uxores.

Rationes principales

Et quod non debuerit dispensare, videtur. "Quia Conditor naturae non facit contra naturam" nec contra ius naturae ; sed habere plures uxores et plures concubinas est contra ius naturae : ergo etc.

Item, nunquam Deus dispensavit quod una esset plurium virorum : ergo, cum magis sufficiat una mulier pluribus viris quam e converso, non debuit dispensare quod unus vir esset plurium.

Item, in institutione Matrimonii et eius confirmatione dicitur, quod erunt duo in carne una ; et Matthaei 19, 5 super illud : "Adhaerebit uxori", Glossa : "Non uxoribus": ergo, si Deus contra suam institutionem non debuit facere, videtur etc.

Item, dispensatio recta debet esse propter maius bonum ; sed, cum unus habet duas, hic non salvatur bonum fidei, quia non tantum cognoscit vir uxorem : cum tamen mulier non cognoscat alium virum ; nec etiam bonum sacramenti, quia Christus unicam habet Ecclesiam sponsam, non plures : ergo videtur : quod male sit dispensatum.

Item, si omnis dispensatio debet esse propter aliquam causam, quaero, quae sit illa. Si multiplicatio prolis ad cultum Dei ; cum ista causa omni tempore stet, quia cultus Dei est multiplicandus : ergo in omni tempore deberet ista dispensatio stare.

Item, videtur quod ista dispensatio se exteriderit ad solos Patres, quia Deuteronomii 17, 17 dicitur : Non habebit uxores plurimas, quae alliciant animum eius, hoc dicitur de rege : ergo multo fortius aliis est istud prohibitum.

Contra : Quod dispensatum fuerit, videtur, quia Abraham simul cum uxore habuit concubinam ; et tamen non reprehenditur, immo Dominus approbavit, cum dixit de Ismaele quod ipsum faceret crescere. Ergo, cum hoc non liceret per naturam, dispensatum est cum eo.

Item, Iacob habuit duas uxores et duas concubinas ; et constat quod hoc placuit Deo, quia semen quod ex omnibus accepit est approbatum : ergo cum eo fuit dispensatum.

Item, David habuit plures, sicut dicitur II Regum 3, uxores et concubinas ; et tamen non reprehenditur : ergo dispensatum est cum regibus.

Item, Elcana habuit plures uxores ; et tamen non reprehenditur : ergo videtur quod cum omnibus sit dispensatum.

Item, Lex supponi taniquam licitum, Deuteronomii 21, 15 : "Si habuerit homo duas uxores, unam dilectam et alteram odiosam" ; hoc non redarguit : ergo omnibus erat licitum, ergo cum omnibus dispensatum.

Quaeritur igitur, quomodo et quando sit dispensatum et ubi expressum et quare tunc et non modo et quantum se extendat.

Conclusio

Congruum fuit, quod Deus cum Patrarchis et in lege veteri dispensaverit circa plygamiam

Respondeo : Dicendum quod ad dispensationem, ad hoc quod debite fiat et convenienter homo ea utatur, ista quatuor sunt concurrentia, scilicet necessitas, utilitas, congruitas et honestas ; et ista quatuor sunt hic.

Primum quidem congruum fuit illud tempus dispensationi, quoniam tempus fuit figurae ; et quoniam Christus generare debebat liberos et filios per Baptismum, et in Ecclesia catholica et in haereticis diverticulis : ideo in figura debuit praecedere Matrimonium sive generatio ex libera et ex ancilla. Et rursus, quoniam in ter illos qui ab haereticis baptizantur, quidam haeresim sequuntur, quidam ad Ecclesiam revertuntur, ideo utriusque figura praecessit : primi in Ismaele, de quo dictum est Genesis 21, 10 : Ecce ancillam et filium eius ; secundi in ancillis Iacob, quarum filii sunt inter liberos computati. Hoc habetur ab Augustino, in libro De Baptismo. Fuit ergo temporis congruitas. Fuit etiam necessitas, quia pauci erant Deum colentes ; et ut cultus divinus non periret, necesse fuit ut filios multiplicarent ; et contigit quod uxores steriles haberent : ideo necessitatem habuerunt tunc plures nabere. Fuit etiam utilitas, quia filii erudiebantur a parentibus et mores patrum servabant ; et ideo, quanto plures, tanto cultus Dei erat celebrior, et ideo erat tunc utile multos procreare. Fuit etiam honestas, quia non affectu libidinoso, sed casto, non affectu adulteri, sed mariti etiam concubinas cognoscebant. In cuius rei testimonium de Abrabam dicitur quod non ipse accepit ancillam, sed uxori obedivit et ei in ea debitum reddidit et affectu viri cognovit ; et ideo dicitur Genesis 16, 2, quod Sara dedit Agar in uxorem Abraham, non quia fuerit uxor, quia postmodum fuit eiecta, sed ut significetur quod eo affectu eam cognovit quo et uxorem. Unde Augustinus, XVI De civitate Dei, vocat "virum feminis viriliter utentem, uxore temperanter, ancilla obtemperanter, nulla intemperanter".

Ex hoc patet quod haec dispensatio non se extendat ad tempus naturae institutae nec gratiae, quia in natura instituta non erat tempus figurae nec necessitas sterilitatis ; similiter in tempore gratiae cessaverunt figurae et omnes vocantur ad Christi culturam et multiplicatum est genus humanum valde. Similiter ratione utilitatis non se extendit ante tempus Abrahae, quia ante non multiplicabantur ad cultum Dei, sed ad malum, quia imitatores erant paternorum scelerum ; et ideo deleti sunt cum terra. Ratione vero honestatis ad illos solos se extendit qui uxoribus et concubinis temperanter et ad cultum Dei multiplicandum sciebant et volebant uti ; aliter eis dispensatio non valebat.

Ista autem dispensatio facta est divina inspiratione in Patriarchis et rege David, quando utrisque de semine facta est repromissio ; et quia isti erant capita et imitandi erant tamquam Sancti, intellexerunt recte dispensationem hanc ad omnes extendi qui erant imitatores eorum in castitate ; et mos fuit ex hoc introductus, durans usque ad Christi adventum. Sed tunc cessavit, quia cessavit congruitas et necessitas, ut visum est. Unde omnibus quibus licuit, licuit solum ex dispensatione, quae fuit per inspirationem ; et hoc dicitur Extra, De divortio, in quadam decretali Innocentii, ubi dicitur quod "nunquam licuit alicui nisi divina inspiratione".

Ad rationes

Ad illud ergo quod obicitur, quod Deus non facit contra ius naturae, dicendum quod verum est contra ius naturae quod ordinat in ipsum ; sed contra ius naturae quod ordinat ad proximum, potest non tamen facit contra, sed supra, quia ratio recta sic dictat hoc non esse faciendum, ut tamen dictet in eius opposito Deo esse obediendum.

Ad illud quod obicitur, quod una sit plurium, dicendum quod una sit plurium, nulla esset utilitas, quia unus potest fecundare plures, sed non una a pluribus. Esset etiam damnum, quia defectus tranquillitatis ; non enim potest cum pace unus duobus dominis servire, sicut unus dominus duobus servis imperare ; et vir caput est et dominatur mulieri. Deesset etiam bonum sacramenti, quia una anima non duobus viris, sed Christus multis copulatur animabus ; et amplius, esset incertitudo prolis et confusio hereditatis.

Ad illud quod obicitur, quod Deus instituit, quod duo etc., dicendum quod verum est, tempore legis naturae et tempore gratiae. Sed ex causa tempore Legis debuit dispensare ; nec facit contra suam institutionem ipse qui rem instituit, cum pro loco et tempore dispensat.

Ad illud quod obicitur, quod dispensatio debet esse propter maius bonum, dicendum quod bonum prolis adeo necessarium est ut propter ipsum vellet Deus in aliquo detrahi bono fidei et sacramenti, non tamen omnino, quia tunc aliquibus fidem servabant, et ratio significationis ibi manebat.

Ad illud quod obicitur, quod multiplicatio prolis non est causa, dicendum quod immo, quia cultus Dei crescebat tunc non per vocationem, sed per successionem, quia illis tantum fuit Lex tradita ; et ideo tunc erat opportunum.

Ad illud quod quaeritur ; ad quos se extendebat ? dicendum quod ratione inspirationis tantum ad Patres, sed ratione honestae imitationis et moris derivatum est ad posteros, qui uxoribus utiliter uti sciebant. Quod ergo obicitur, quod regibus erat prohibitum, dicendum quod non fuit prohibitum ne haberent plures, sed ut non haberent plurimas ; non dicitur etiam illud simpliciter, sed cum determinatione, quae alliciant animum, et tales erant alienigenae.

PrevBack to TopNext