Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum virginitas sit virtus.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : Per definitionem virtutis, quia "virtus est bona qualitas mentis" etc. ; et per definitionem Philosophi illud idem.
Item, hoc ostenditur per definitionem virginitatis quam ponit Augustinus, dicens : "Virginitas est in carne corruptibili incorruptionis perpetuae meditatio". Sed meditari incorruptionem perpetuam, hoc est maxime arduum et difficile, et tale est virtutis genus : ergo etc.
Item, hoc iterum videtur ratione, quia abstinere a coitu illicito est virtutis ; sed difficilius est ab omni coitu abstinere quam ab illicito : ergo, si illud est virtutis, multo fortius istud.
Item, in virginitate meremur non tantum auream, sed etiam aureolam ; sed omne meritum consistit mediante virtute vel dono vel beatitudine : ergo etc.
Contra : Omnis virtus quae non est in finem, in medietate consistit ; sed virginitas in extremo, quia omnino abstinet : ergo etc.
Item, actus omnis virtutis est in praecepto, quia est necessarius ad salutem ; sed actus virginitatis non est in praecepto : ergo virginitas non est virtus.
Item, nulla virtute quis male utitur, ut patet ; sed virginitate contingit male uti, ut patet de fatuis virginibus, Matthaei 25, 2.
Item, omnes virtutes sunt connexae : unde qui habet unam, habet omnes ; sed hoc non est de virginitate : ergo etc.
Item, nulla virtus expellitur vel amittitur nisi per vitium et peccatum ; sed virginitas perditur sine peccato in his quae violenter corrumpuntur : ergo etc. Si tu dicas de his quod non amittunt, obicitur de his quae transeunt de continentia virginali ad coniugalem, quae virginitatem perdunt sine culpa in qua est omnis virtus ; sed virginitas perdita nunquam recuperatur : ergo etc
Conclusio
Virginitas, secundum illud quod nominat habitum, est virtus et consistit in medio
Respondeo : Dicendum quod continentia virginalis sive virginitas tria dicit : primum est abstinentia ab omni coitu illicito ; secundum est abstinentia ab omni coitu licito ; tertium est integritas mentis et carnis. Quantum ad primum dicit habitum, quantum ad secundum dicit virtutis statum, quantum ad tertium dicit decorem ; unde virginitas est habitus continentiae perfectus et decorus. Concedendae igitur sunt rationes probantes virginitatem virtutem esse, secundum id quod nominat habitum.
Ad rationes
2-6. Quae vero obiciuntur in contrarium, omnia procedunt ratione status vel decoris, quantum ad quem statum ad extremum tendit. Ratione etiam status non est in praecepto, ratione de cuius status potest perdi per descensum ad inferiorem statum, ratione cuius status non est aliis connexa. Ratione vero decoris contingit quod perdatur, homine invito ; contingit etiam superbe et male uti ; contingit etiam ut amissa non possit recuperari. Quantum vero ad illud quod est ibi habitus substrati, omnes conditiones virtutum in ea reperiuntur.
Et sic patent omnia praeter primum, quod obicit de medietate, quia ita similiter posset opponi de continentia viduali. Et propterea dicendum quod, quando dicitur quod virtus consistit in medietate, hoc non est intelligendum respectu obiecti, quia sic nullus esset castus nisi cognosceret medietatem omnium mulierum de mundo, quia illud est medium inter aliquam et nullam ; sed istud intelligitur ut sic medium teneatur, et virtus sit medium circa delectationes et tristitias. Nam qui omnino nihil sentit de passionibus carnis, hic insensibilis iudicatur, sed hoc habet per naturam ; qui vero omnino eis consentit, hic luxuriosus est ; qui vero excitatur, sed tamen non consentit, talis virtuosus est ; et hoc omnino bene est in virginibus, quia aliquo modo caro excitat, quamvis non ita sicut in corruptis. Hoc autem intelligitur, loquendo secundum virtutes politicas et naturam lapsam ; nam per superabundantem gratiam potest esse quod non sentiat et tamen virtutem habeat, ut patet in Christo et eius Matre dulcissima.