Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum virginitas praeferatur continentiae coniugali.
Rationes principales
Et quod virginitas sit melior et perfectior, videtur : quia "virtus consistit circa difficile et arduum". Ergo circa magis arduum maior virtus ; sed magis arduum est omnino abstinere a coitu quam aliquando tantum : ergo maioris virtutis.
Item, opera perfectionis sunt in consilio, imperfectionis vero in indulgentia : sed virginitas est in consilio, Matrimonium in indulgentia : ergo etc.
Item, cui debetur fructus maior, illud est maioris virtutis ; sed continentiae virginali debetur fructus centesimus, sicut dicitur Matthaei 13, 23 in Glossa, coniugali trigesimus : ergo etc.
Item, quod similius est statui gloriae, est perfectius ; sed continentia virginalis est similior statui gloriae, quia ibi est incorruptio, ibi non nubunt ; unde Hieronymus dicit quod angelis est cognata virginitas : ergo etc.
Contra : Augustinus, De bono coniugali : "Non est impar meritum in Ioanne, qui nullas expertus est nuptias, et in Abraham, qui filios generavit".
Item, Augustinus, De bono viduali : "In continentia coniugali bene utitur homo malo, qui concupiscentiam restringit in connubio". Sed laboriosius est bene uti malo quam bene uti bono : ergo etc.
Item, ratione videtur : si optimum in aliquo genere melius est optimo alterius generis, ipsum simpliciter est melius altero. Sed optima fecunditas melior est omni integritate : unde melius est in beata Virgine quod est mater quam quod virgo : ergo simpliciter fecunditas melior virginitate. Sed fecunditas est in coniugio : ergo etc.
Item, quod ad plura valet et magis facit ad perfectionem gloriae, illud est melius ; sed continentia coniugalis non tantum prodest continentibus, sed etiam filiis generatis, facit etiam ad perfectionem numeri electorum ; sed virglnalis sibi soli prodest et perfectionem electorum non accelerat : ergo etc.
Conclusio
Virginitas praefertur continentiae coniugali tum ratione decoris integritatis, tum ratione status secundum tempus gratiae
Respondeo : Dicendum quod, sicut tactum est, in virginitate est tria considerare, scilicet habitum, statum et decorem integritatis. Si loquamur quantum ad habitum, sic se habent ut excedentia et excessa, quia ex maiori virtute potest continere etiam coniugata quam virgo et e converso. Si autem loquamur quantum ad decorem, sic semper virginitas praefertur continentiae coniugali, quia ibi est corruptio foeda, hic autem est incorru ptio sancta. Si autem quantum ad statum, tunc est loqui dupliciter : aut secundum idem tempus aut secundum diversa. Si secundum idem, dupliciter : aut secundum tempus Legis aut secundum tempus gratiae. Si secundum tempus Legis, status continentiae coniugalis omnino praefertur et status virginitatis prohibetur et sterilis maledicitur et in contumelia habetur. Si secundum statum gratiae, ubi non requiritur fecunditas ventris, sed sanctitas et incorruptio et puritas mentis, virginitas praefertur continentiae coniugali. Si autem secundum diversa tempora loquamur, utpote si continentiae statum consideremus in tempore Legis et virginitatis in tempore gratiae, sicut unusquisque in suo optimo, sic status statui non praefertur nec meritum merito, dum tamen sit caritas aequalis. Et hoc est quod dicit Augustinus, quod caelibatus Ioannis non praefertur coniugio Abrahae. Rationes igitur probantes quod continentia virginalis est dignior, procedunt ratione statuum relatorum ad tempus gratiae vel ratione decoris virginitatis.
Ad rationes
Ad illud quod obicitur in contrarium de auctoritate Augustini, dicendum quod loquitur secundum status diversos, scilicet Legis et gratiae.
Ad illud quod obicitur, quod laboriosius est etc., dicendum quod verum est, ceteris paribus ; sed, licet activa sit laboriosior, non tamen melior, quia alia purior.
Ad illud quod obicitur, quod optima fecunditas est melior etc., dicendum quod hoc verum esset, si fecunditas illa esset per actum coniugalem, sed non fuit, ideo nihil ad coniugium ex hoc, immo magis ad commendationem virginitatis.
Ad illud quod obicitur, quod valet ad plura est melius, dicendum quod hoc est verum, si aeque intense valeat ; sed aliquid intense valet ad unum, quod praevalet remisse valenti ad plura.