Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum virginitatis praemium sit aureola.
Tertio quaeritur de virginitate per comparationem ad praemium ; et dicitur communiter quod praemium virginitatis est aureola.
Rationes principales
Et hoc probatur : Per figuram, Exodi 25, 25, praeceptum est fieri supra magnam coronam aliam parvam coronulam ; et secundum hanc figuram duplex est praemium, ut dicunt magistri : substantiale, et hoc dicitur aurea, ad similitudinem magnae coronae ; et accidentale, et hoc dicitur aureola, ad similitudinem parvae. Si ergo coronari debet illa corona anima decora, et maxime Christi sponsa, et talis est virgo ; ergo etc.
Item, hoc ostenditur per Scripturam, Apocalypsis 12, 1 : "Mulier amicta sole ; et in capite eius corona stellarum duodecim". Si hoc de beata Virgine recte exponitur, sicut Christus vincentibus communicat thronum, sic beata Virgo perfecte continentibus coronam ; et sic etc.
Item, corona debetur certanti ; sed maxima pugna est in carne : ergo qui ipsam perfecte vincit et notabiliter, debet notabiliter coronari. Sed perfecte vincunt virgines : ergo sunt notabiliter coronandi, ergo aliquam coronam habebunt, quam non coniugati.
Sed contra : Omne meritum caritatis est, ergo et praemium : ergo, si caritas omnes virtutes movet et omnibus communicat meritum, ergo et praemium ; ergo nullum praemium reddendum est virginitati magis quam alii virtuti. Si dicas quod verum est de praemio substantiali, contra : nullum praemium debetur ei qui caret caritate, nec substantiale nec accidentale : ergo omne praemium debetur caritati.
Item, si virginitati debetur aliquod praemium superadditum, aut hoc est ratione difficultatis aut ratione perfectionis. Si difficultatis, sed difficilius est suam voluntatem omnino abnegare et pro Christo mendicare quam continentiam servare : ergo multo fortius tali actui debetur aureola. Si ratione perfectionis ; sed multo perfectius est diligere inimicos : ergo etc.
Item, si virginitati debetur praemium speciale, aut ergo ratione incorruptionis carnis aut mentis. Si carnis, ergo corrupta violenter non haberet aureolam, cuius contrarium habetur per verbum Luciae : "Si invitam me violaveris, castitas mihi duplicabitur ad coronam". Si secundum incorruptionem mentis, aut quia nunquam corrupta, aut quia reparata. Si quia nunquam corrupta, tunc ergo paucissimis debetur aureola, et etiam non beato Ioanni, quia voluit nubere, sicut dicitur, et tamen eius virginitas multum commendatur. Si quia reparata, ergo quantumcumque fuit luxuriatus quis, dummodo perfecte poeniteat, habebit aureolam. Si secundum utramque, redit adhuc maius inconveniens, quia nullis aut paucis aureola debetur.
Conclusio
Virginitati debetur non tantum praemium substantiale sive aurea propter radicem caritatis, sed etiam fructus contesimus propter perfectionem status, et aureola propter decorum.
Respondeo : Dicendum quod triplex praemium legimus in Scriptura, scilicet praemium aureae, praemium quod est fructus, et praemium aureolae. Distinguitur autem a diversis hoc diversimode.
Dicunt enim quidam quod praemium aureae debetur radici caritatis, praemium fructus debetur ratione refrenationis pronitatis, sed aureolae ratione incorruptionis. Quia enim caritas influit in omnes virtutes, ideo aurea omni virtuti et actui debetur. Et quoniam vis concupiscibilis quantum ad generationem est corrupta et infecta, ideo in ipsa viget pronitas ; ideo soli continentiae, quae illam refrenat, praemium fructus debetur. Quia vero incorruptio attenditur quantum ad fidem contra fermentum erroris et falsitatis, quantum ad carnem contra voluptatem, et quantum ad constantiam usque ad mortem, ideo tribus actibus debetur aureola, scilicet praedicationi, continentiae virginali et ipsi martyrio. Unde secundum hos aurea est gaudium de Deo, fructus gaudium de pronitatis restrictione, sed aureola gaudium de incorruptione. Sed haec positio non videtur conveniens, quoniam incorruptio non tantum est in his quibus debetur aureola, sed etiam in iustitia, quae est perpetua et immortalis, et in caritate, quae nunquam excidit ; et ideo modus iste sumendi non videtur conveniens.
Aliter dicunt alii, quod praemium aureae debetur ipsi radici caritatis, sed fructus ratione difficultatis et aureola ratione perfectionis ; unde quia difficultas maxima, est in continendo omnino, immo quoddam martyrium, et in sustinendo terribilia quae mortem inducunt, ideo fructus debetur martyribus et continentibus. Perfectio vero maxima est in actibus tribus ipsius animae, scilicet rationalis, concupiscibilis et irascibilis ; et hoc dupliciter : per conversionem ad Deum, et ita debetur eis perfectio aureae ; et per comparationem ad bonum inferius, et ita debetur aureola, quae est diminutivum, quia est remuneratio in bono creato ; et secundum actum perfectum triplicis potentiae assignatur vel redditur aureola. Nam perfectissimus actus rationalis, per comparationem ad inferius, est veritatem fidei praedicare, concupiscibilis carnem omnino a coitu refrenare, irascibilis mortem sustinere, et ideo tribus debetur aureola triplex. Sed haec adhuc positio non videtur omnino conveniens, quia tantae est perfectionis omnia relinquere et se ipsum abnegare, sicut praedicare et omnino continere ; et ideo non videtur quod secundum perfectionem vel ratione perfectionis virginitati debeatur aureola.
Aliter igitur dicendum, quod, sicut dictum est supra, quod in virginitate tria considerantur, scilicet habitus, status et decor ; habitui respondet aurea, statui fructus, sed decori integritatis aureola. Et quod habitui aurea, hoc non est dubium. Quod vero statui fructus, hoc patet sic : quia sicut fructus maior et minor, quem ponit Dominus in Evangelio, attenditur secundum nobilitatem terrae, sic fructus maior et minor secundum statum. Esto enim quod tres in tribus statibus contineant secundum quod melius possunt, adhuc excedit continentia vidualis coniugalem, et virginalis vidualem. Unde quia in continentia mxime status diversi considerantur et secundum illam distinguuntur, ideo soli continentiae praemium fructus aptatur, non quin et aliis possit aptari, si est diversos status assignare. Quod autem aureola respondeat alicui decori exteriori, patet, quia aureolae assignantur his actibus qui considerant aliquid extrinsecum, ut puta quod est infra, ut corpus ; vel quod est iuxta, ut proximus, quem convertit et ad patriam per bonam doctrinam ducit. Unde decor quidam erit doctoribus de conversis per ipsos ; et quidam etiam decor et gaudium erit martyribus in corpore, qui se pro Christo passionibus exposuerunt ; quidam decor virginibus in corpore, quod pro Christo incorruptum servaverunt ; et ille decor vel gaudium de illo decore aureola recte dicitur. Credo tamen quod melius decor aureola dicatur quam gaudium, quia omnes gaudebunt de decore, non tamen omnes habebunt aureolam ; sed ut totum ad unum dicatur, melius est dicere quod utrumque, scilicet decor cum gaudio et gaudium cum decore. His visis, patent obiecta.
Ad rationes
1-3. Quod enim obicitur, quod debetur radici caritatis omne meritum, dicendum quod verum est de praemio substantiali ; de accidentali non est verum primo et per se, sed non sine illo ; unde est causa sine qua non. Similiter patet quare virginitati debeatur aureola, non ratione perfectionis, sed ratione decoris. Ratione perfectionis status debetur fructus centesimus, sed ratione decoris aureola.
Ad illud quod quaeritur, ratione cuius incorruptionis debeatur aureola, dicendum quod ad hoc est triplex opinio. Quidam enim dicunt quod, cum meritum consistat in anima, quod incorruptioni mentis debeatur aureola ; similiter perfectae voluntati sustinendi mortem pro Christo ; et hoc confirmant per illud quod dicitur de beato Martino : 0 beata anima, qua etsi gladius persecutoris non abstulit, palmam tamen martyrii non amisit. Sed ista positio non videtur conveniens, quia quantumcumque velit aliquis praedicare, nisi exeat in opus, non credo quod habeat aureolam. Unde illud beati Martini de praemio essentiali intelligendum est, quia aequalis fuit martyribus propter magnitudinem caritatis.
Alia opinio est quod debetur actui exteriori ; unde si aliquis non martyrizetur actu, non habebit aureolam, similiter si auferatur virginitas violenter, perditur aureola. Unde Leo Papa dicit quod corruptae per violentiam se non audeant sacris virginibus comparare, nec etiam anulo desponsantur. Et secundum hos, quantumcumque homo praedicet, reportat praemium, sed non aureolam, nisi aliquem convertat. Sed durum est dicere, quodsi violetur omnino per violentiam, quod aliquid ibi perdat, dum nullus consensus interveniat, nulla culpa.
Et ideo tertio modo dicendum quod aureola debetur actui interiori per comparationem ad decorem exteriorem, et exteriori relata ad interius. Unde si virgo velit corrumpi et non corrumpatur et post poeniteat, quia salvata est incorruptio in carne, ideo aureolam habebit. Item, si nolit corrumpi et corrumpatur, corruptio illa non est iudicanda corruptio decoris virtutis ; et ideo manet decor integer, quia decoratio virtutis ab interiori procedit. Et hoc est quod dicitur in littera : Non potest corrumpi caro, nisi prius mens corrumpatur, scilicet corruptione quae obviet virginitati. Unde quod dicitur, quod se non audeant sacris virginibus comparare, hoc est propter periculum, quia fortassis in actu illo consenserunt ; unde semper est eis timendum.
Ex his potest patere quando virginitas amittatur. Cum enim ad perfectam virginitatem duo concurrant, scilicet incorruptio mentis et incorruptio carnis : incorruptio mentis est sicut formate et complementum ; incorruptio carnis est sicut materiale. Si ergo utrumque pereat, totum perditum est et nunquam recuperari potest. Si autem amittatur incorruptio carnis, salva incorruptione mentis, manet quod formate et completivum est virginitatis, ideo meritum et praemium, quamvis etiam illud quod materiale erat sit perditum ; unde perdita est secundum quid, manet tamen simpliciter ; perdita est in conspectu hominum, non in conspectu Dei. Et hoc est quod dicit Ambrosius, et habetur in littera. Si autem perdatur incorruptio mentis, salva incorruptione carnis, tunc perditur quod formate est et manet quod est materiale ; et quia illa redit ad suum propositum et habet materiale substratum, redeunte virginitate, virgo iudicanda est, licet non in tanta gloria, in quanta esset, si nunquam consensisset. Et hoc sentire videtur esse magis pium.