Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum fuerit licitum uxorem repudiare.
Rationes principales
Circa primum, quod fuerit licitum, ostenditur sic : Lex Moysi illicita puniebat ; quod ergo non puniebatur in Lege tempore Legis, erat licitum ; sed repudiatio non puniebatur : ergo etc.
Item, licitum est quod nulla lege prohibetur ; sed Iudaei non erant adstricti alii legi quam sibi a Deo datae ; ergo licitum erat omne quod in Lege illa non prohibebatur. Sed repudium non prohibebatur in illa : ergo etc.
Item, licitum est omne quod divina inspiratione mandatur ; sed Moyses, divina inspiratione afflatus, dedit legem secundam, scilicet Deuteronomium, in quo, 24 cap. 1, praecipit libellum repudii dari : ergo videtur quod sit licitum.
Item, licitum est quod fit rationabili causa ; sed rationabilis causa est, ut odiosa societas separetur, maxime quando surgit ex causa exterius movente : ergo, si vir propter deformitatem habebat uxorem exosam, videtur etc.
Item, lex Matrimonii perfectior est in Nova quam in Veteri ; sed in Nova licitum est ab uxore separari aliqua de causa, ut puta causa fornicationis : ergo videtur quod in Lege Veteri licuit aliqua de causa fieri repudium.
Contra : Nihil est licitum quod est contra divinam institutionem ; sed divortium est contra divinam institutionem, quia Deus coniunxit masculum et feminam : ergo etc.
Item, nihil est licitum quod est contra ius naturae ; sed ius naturae dictat, ut non faciat quis alii quod sibi non vult fieri : ergo, cum vir nollet repudiari ab uxore, non debet repudiare eam.
Item, nihil licet in quo est peccatum ; sed in divortio est peccatum, quia dicit Chrysostomus quod qui secundum Legem dimittit, quatuor committit iniquitates, quia apud. Deum est homicida etc. : ergo etc.
Conclusio
Repudium uxoris nunquam fuit licitum, ut fieret sine culpa, sed tantum sine poena
Respondeo : Dicendum quod, secundum quod Dominus dicit, repudium uxoris nunquam fuit licitum ut sine culpa fieret ; fuit tamen licitum ut fieret sine poena. Unde aliquid licere alicui, hoc est duplici de causa : aut quia non obviat iuris rectitudo, et sic non fuit repudium licitum ; aut quia non obviat iuris punitio, et hoc modo licuit uxorem repudiare, quia tunc non obviavit iuris punitio.
Ad rationes
1-2. Ex hoc igitur patet quod obicit, quod non puniebat lex Moysi nec prohibebat. Quamvis enim lex Moysi non prohiberet, quia non decreverat punire, tamen nihilominus lex naturae et dictamen rationis contrarium dicebat.
Ad illud quod obicitur, quod Moyses mandat, dicendum quod Moyses aliquid prohibuit in repudio, aliquid mandavit, aliquid permisit : prohibuit uxorem dimittere sine causa ; permisit uxqrem dimittere ex causa foeditatis ; et praecepit libellum dari ; et in datione libelli non erat peccatum, sed in dimissione.
Ad illud quod obicitur de causa rationabili, dicendum quod vir et uxor individualiter coniunguntur a Deo ; ideo nulla potest esse causa separationis quoad vinculum ; quoad debitum potest esse causa defectus fidei, quia unus non servat alteri fidem ; et quia ista tunc non fuit causa, ideo nulla fuit rationabilis causa.